monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2 > 19 > 26 > 10
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA IX. <<<     >>> FABULA XI.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA X.

1 Rex quidam suum habuit fabulatorem qui singulis noctibus quinque sibi narrare fabulas consueverat. Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitus minime posset dormire, pluresque solito quaesivit audire fabulas. Ille autem tres super hoc narravit fabulas, sed parvas. Quaesivit rex plures. Ille vero nullatenus voluit, dixerat enim, sicut visum fuerat sibi, multas.
2 Ad haec rex: Plurimas iam narrasti, sed brevissimas: vellem te aliquam rem narrare quae multis producatur verbis, et sic te dormire permittam. Concessit fabulator et sic incipit:
3 Erat quidam rusticus qui mille solidos habuit. Hic autem proficiscens comparavit bis mille oves, singulas sex denariis. Accidit eo redeunte quod magna inundatio aquarum succresceret, qui cum neque per pontem, neque per vadium transire posset, abiit sollicitus quaerens quocum ovibus suis transvehi posset. Invenit tandem exiguam naviculam, et necessitate coactus duas oves imponens aquam transiit. His dictis fabulator obdormivit.
4 Rex siquidem illum excitans ut fabulam quam inceperat finiret, commonuit. Fabulator ad hoc: Fluctus ille magnus est, navicula autem minima, et grex ovium innumerabilis, permitte ergo supradictum rusticum suas transferre oves, et quam incepi fabulam ad finem perducam.
5 Fabulator etenim hoc modo regem longas audire fabulas gestientem pacificavit. Quod si amplius me praedictis etiam alia subtexere compuleris, iam dicti praesidio exempli me deliberare conabor. Discipulus: Dictum est in antiquis proverbiis quod non eadem compunctione dolet qui pro muneribus lacrimatur, et qui sui corporis dolere gravatur.
6 Neque regem adeo dilexit fabulator sicut et tu me diligis. Voluit enim fabulis suis eum aliquantum seducere, sed praelibata mulierum ingenia pande. Magister.
Petrus Alphonsi HOME