monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA VIII. <<<     >>> FABULA X.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA IX.

1 Relatum est, inquit iterum, quod quidam proficiscens commisit coniugem suam socrui suae servandam. Uxor autem introduxit amatum iuvenem. Quibus epulantibus dominus veniens ianuam pulsavit. Surrexit itaque uxor et dimisit maritum intrare; sed mater cum amasio filiae remanens, quia locus ubi absconderetur non erat, quid faceret prius dubitavit. Sed dum filia suo aperiret ostium marito, arripuit vetula nudum gladium et commisit amasio, iussitque ut ante ostium in introitu mariti filiae suae stricto gladio staret, et si aliquid ei mariturus loqueretur, nihil responderet.
2 Fecit ut iusserat, et aperto ostio, ut illum maritus sic stare vidit substitit. Quis, inquit, tu es? Quo non respondente cum primum obstupuisset, tunc magis extimuit. Respondit intus vetula: Care gener, tace, ne aliquis te audiat. Ad haec ille magis mirans: Quid hoc est, inquit, cara domina? Tunc mulier? Bone fili, venerant huc tres persequentes istum, et nos aperto ostio hunc cum suo gladio intrare permisimus donec discederent qui illum interficere volebant, qui tunc timens te aliquem ex illis esse, stupefactus nihil tibi respondit. Et ait: Bene habeas, domina, quae hoc modo hunc liberasti a morte; et introiens advocavit amasium uxoris suae et secum sedere fecit, sicque dulcibus alloquiis delinitum circa noctem exire dimisit.
3 Discipulus: Miranda dixisti, sed nunc magis illarum praesumptuosam miror audaciam. Volo tamen ut adhuc mihi de earum ingeniis, si non fuerit grave, dicas. Quantum enim magis dixeris, tantum maiora mereberis. Ad quod magister: Nonne tibi sufficiunt ista? Tria tibi narravi, et tu nondum desinis instigare? Discipulus: Tria dicendo nimium auges recitando numerum, si pauca sonuerunt verba.
4 Dic ergo unum quod longa verbositate meas repleat aures, et sic mihi sufficiet. Magister: Cave ne contingat inter nos quod inter regem et suum accidit fabulatorem. Discipulus: Quid, care magister, quid tandem accidit?
Petrus Alphonsi HOME