monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA VII. <<<     >>> FABULA IX.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA VIII.

1 Dictum est de quodam qui peregre proficiscens commisit uxorem suam suae socrui. Uxor autem sua alium quemdam adamavit, et matri hoc indicavit, quae commota pro filia favit amori, et convocans eumdem coepit cum illo et filia epulari. Epulantibus illis supervenit maritus et ostium pulsavit. Et consurgens mulier procum abscondit et ostium postea domino aperuit.
2 qui, postquam intravit, ut lectus sibi pararetur praecepit, nam quiescere volebat et lassus erat. Turbata mulier dubitavit quid faceret. Quod videns mater: Ne festines, inquit, filia, lectum parare donec monstremus lintheum marito tuo quod fecimus. Et extrahens lintheum vetula, quantum potuit unum cornu illius sustulit, et alterum filiae sublevandum dedit, sicque lintheo extenso delusus est maritus quousque qui latuerat egrederetur amicus. Tunc ait filiae suae: Extende lintheum super lectum mariti tui, quia manibus tuis et meis est compositum et contextum.
3 Cui maritus: Et tu, domina, scis tale lintheum praeparare? Et illa: O fili, multa huiusmodi praeparavi.
4 Ad haec discipulus: Mirabile quid audivi, sed vellem amplius me instrueres, quia quanto plus ingenium illarum attendo, tanto magis ad mei custodiam exacuor. Respondit magister: Adhuc tibi dicam, et sic tibi ad instructionem exempla nostra sufficient. Discipulus: Ut placet.
Petrus Alphonsi HOME