monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA VI. <<<     >>> FABULA VIII.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA VII.

1 Perrexit quidam vendemiare vineam: quod uxor illius videns, intellexit illum circa vineam diutius moraturum, et misso nuncio convocat amicum, conviviumque parat. Accidit autem ut dominus ramo vineae in oculo percussus domum cito rediret, nihil de oculo percusso videns, veniensque ad portam domus suae ostium pulsavit.
2 Quod uxor intelligens nimium perturbata convocatum amicum abscondit seorsum, domino suo postea aperire currit, qui intrans et graviter pro oculo tristis et dolens iussit cameram parari et lectum sterni, ubi ibi posset quiescere. Timuit uxor ne intrans cameram amicum latitantem videret, dixit ei: Quid tantum properas ad lectum? Dic mihi quid tibi sit prius. Narravitque ei totum ut acciderat.
3 Permitte, inquit illa, karissime domine, ut oculum sanum medicinali arte confirmem et carmine, ne ita eveniat de sano ut mihi evenit iam de percusso, quia dampnum tuum commune est nobis. Apponens os suum ad oculum sanum tam diu fovit quousque a loco ubi erat absconditus amicus, viro nesciente, discessit. Tandemque se erigens: Modo, inquit, karissime vir, sis securus ne similiter de hoc oculo eveniat qualiter de altero evenit. Iam si placet, potes ad lectum descendere.
4 Tunc discipulus ait magistro: Bene me instruxisti, et quod de illarum artibus retulisti desideranti animo commendatur, nec quod inde scio pro divitiis Arabum commutare volo, et si placet, progredere, et quod transferre in altum publicae amministrationis futurorum valeamus edissere. Faciam, inquit.
Petrus Alphonsi HOME