monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA V. <<<     >>> FABULA VII.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA VI.

1 Dictum est duos clericos de civitate exisse vespere ut expatriarentur. Venerunt ergo in locum ubi potatores convenerant. Dixit alter socio suo: Divertamus alia via, quia philosophus dicit non transeundum per sedem gentis iniquae. Respondit socius: Transitus non nocebit, si aliud non fuerit; et transeuntes audierunt in domo cantilenam.
2 Sustitit alter retentus dulcedine cantus. Monuit socius ire, qui noluit. Recedente socio remansit solus, illectusque cantu domum intravit. Undique vocatus sedit, sedens cum aliis potavit. Et ecce praeco exploratorem civitatis fugientem sequens, post illum domum potantium intravit. Invento exploratore in illa domo, ipse et omnes capti sunt: Hic, inquit, hospitium huius exploratoris fuit, hinc exiit, huc rediit, omnes conscii et socii fuistis huius.
3 Ducti sunt omnes ad patibulum, et clericus inter illos magna voce praedicabat omnibus: Quisquis iniquae gentis consortio fruitur, procul dubio mortis immeritae poenas lucratur.
4 Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam civitate venerunt in locum ubi vox cuiusdam feminae valde sonora audiebatur, verbaque cantus bene composita erant, et cantus ipse musice constructus valde delectabilis et amatorius insonuit. Sustitit alter cantilena retentus; cui socius: Divertamus, et diverterunt hinc, quia interdum volucris decipitur cantu quo ad mortem producitur, et iterum unus: Ista vox dulcior est illa quam ego et magister meus iampridem audieramus.
5 Et qualis erat, inquit alter, et quomodo illam audistis? Evenit, dixit socius, quod a civitate exieramus, et sic vox una asperrima audiebatur, et cantus incompositus, verbaque inordinate sonabant, quique cantabat saepius per idem repetebat, et suo licet aspero cantu quasi delectabili detinebatur. Tunc mihi magister: Si verum est quod homines dicunt vocem bubonis hominis mortem portendere, tunc ista sine dubio vox bubonis homini mortem annuntiat.
6 Cui ego: Miror, cum cantus sit tam horridus, cur iste tantum in illo delectatur. Et ille mihi: Non recordaris illius philosophi qui dicit: In tribus delectatur homo, et si bona non sunt, in sua voce, suo carmine, suo filio. Ut istud de se et de magistro narraverat, digressi sunt inde ambo.
7 Dixit quidam philosophus filio suo: Sequere scorpionem, leonem, draconem, sed malam feminam non sequeris. Alius philosophus: Ora Deum ut te liberet ab ingenio nequam feminarum, et tu ipse ne decipiaris tibi provide. Dictum namque est de philosopho quod transiens in talem locum quo auceps rete retenderat avibus decipiendis, vidit mulierculam cum eo lascivientem; cui dixit: Qui aves decipere conaris, vide ne avicula factus huius visco tenearis. Dixit quidam discipulus magistro suo: Legi in libris philosophorum quibus praecipiunt ut ab ingenio feminae perversae custodiat se homo, et Salomon in Proverbiis hoc idem admonet [Cap. V, vers. 8.]. Sed tu si super ingenio eius sive de fabulis, sive de proverbiis aliquid memoriter tenes, vellem enarrando me instrueres. Faciam, inquit, tui causa libenter, sed vereor ne si qui nostra simplici animo legentes carmina quae de mulierum artibus ad earum correctionem et tuam et aliorum instructionem scribimus, viderint videlicet quomodo earum, nescientibus viris, suos advocent amasios, et complectentes deosculentur advocatos, et quae illarum expetit lascivia in ipsis expleant earum nequitiam in nos redundare credant. Discipulus: Ne timeas hoc, magister, quia Salomon in libro Proverbiorum [V. 2, 3, 4, 5, 6, et alibi passim.], et multi sapientes pravos earum corrigendo mores talia scripserunt, nec culpam sed laudem inde promeruerunt.
8 Tu similiter de illis scribens, rogata sine cunctatione demonstra. Tunc magister:
Petrus Alphonsi HOME