Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA V.
| 1 | Quidam versificator versus faciens praesentavit regi, et laudavit rex ingenium, iussitque ut donum pro facto exposceret. Qui donum tale expostulat ut se ianitorem suae civitatis per mensem faceret, et ab omni gibboso denarium, de scabioso denarium, de monoclero denarium, et de impetiginoso denarium, et de hernioso denarium haberet, quod rex concessit et sigillo roboravit. |
| 2 | Qui, ministerio suscepto, portae assedit et ministerium suum egit. Quadam die gibbosus bene capatus cum baculo portam intravit; cui versificator obvius denarium postulat, qui dare denegat. Versificatore vim inferente, dum caputium levat de capite, gibbosum deprehendit monoclerum esse, duos ergo denarios postulat a quo prius unum expetiit. Noluit dare, retentus est. |
| 3 | Non habens auxilium fugere voluit, sed per caputium retractus, capite nudato apparuit scabiosus. Interrogat protinus tres denarios. Videns gibbosus neque fuga, neque auxilio se posse defendi, coepit vi resistere, defendensque se nudatis brachiis apparuit habens impetiginem; quartum vero denarium postulat. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illo in terram, herniosum comperit, quintum ergo denarium extorsit. |
| 4 | Sic contigit ut qui unum dare noluit, quinque invitus dedit. |
| 5 | Dixit philosophus filio suo: Fili, vide ne transeas per sedem gentis iniquae, transitus namque causa fit status, status occasio sessionis, sessio causa operis. |