Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA III.
| 1 | ARABS: Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis, cuidam regi versus suos optulit. Cuius notata prudentia, rex eum honorifice suscepit; huic igitur invidebant alii versificatores sua superbi generositate regi convenientes ita inquiunt: Domine rex, cur hunc tam vili ortum prosapia adeo magnificas? Ad hoc rex: Quem vituperare putastis, magis laudastis. |
| 2 | Ipse vero qui vituperabatur haec adiunxit: Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur. Rex autem maximis honoratum muneribus eum dimisit. |
| 3 | Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia, parum disciplinatus, regi cuidam versus suos offerret. Quos acceptos rex male quidem compositos sprevit, nihilque sibi dedit. Inquit igitur versificator regi: Si non pro versibus, saltem pro generositate aliquid mihi tribuas. Rex ergo ait: Quis est pater tuus? At ille sibi indicavit. Ait rex: Semen in te degeneravit. |
| 4 | At ille: Rex, saepe in frumento oritur siligo. Ad hoc rex: Te minoris generositatis quam patrem tuum probasti, illumque immunem sic dimisit. |
| 5 | Alius versificator item venit ad regem, patre ignobili, sed matre generosa; incompositus equidem incompositos optulit versus. Cuius mater habebat fratrem litteratum et facetia splendidum. Rex autem eum nequaquam honorifice suscepit, quaesivit tamen ab eo cuius filius erat, at ille praetendit ei avunculum suum, unde rex in nimium risum se convertit. Aiunt ei sui familiares. |
| 6 | Unde iste tantus risus procedit? Ait rex: Fabulam quandam in libro quodam legeram quam hic oculis conspicio. At illi: Quaenam est illa? Ait rex: Molum noviter natum vulpes in pascuis invenit, atque admirans ait: Tu quis es? Mulus dicit se Dei esse creaturam. Cui vulpes: Habesne patrem aut matrem? Mulus ait: Avunculus meus est equus generosus. |
| 7 | Sicut ergo mulus non recognoscit asinum patrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suum confiteri erubescebat pro inertia sua incognitum. Rex tamen convertens se ad versificatorem ait: Volo ut indices mihi patrem tuum. At ille sibi indicavit. Cognovit igitur rex quia pater eius vilis et indisciplinatus erat, et ait servis suis: Demus huic de rebus nostris, quia non degenerat. |
| 8 | Arabs ait patri suo: Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles facetos sapientes honorari, modo vero soli honorantur leccatores. Ad quod pater: Ne mireris, fili, quia clerici clericos, generosi generosos, faceti facetos honorant, leccatores a leccatoribus venerantur. Filius: Vidi et aliud, quod clerici pro sapientia sua non sunt honorati, unde facti sunt leccatores, et ad magnum venere honorem. Tunc pater ait illi: Hoc quidem hac inertia temporis contigit. |
| 9 | Ad quod filius: Edissere mihi, pater carissime, veram nobilitatis diffinitionem. At pater: Ut, inquit Aristoteles in epistola sua quam Alexandro regi composuit, meminit, qui cum ab eo quaereret quem sibi ex hominibus consiliarium faceret, taliter per epistolam respondit. Accipe, ait, talem qui septem liberalibus artibus sit instructus, industriis septem eruditus, septem etiam probitatibus edoctus, et ego aestimo hanc perfectam nobilitatem. |
| 10 | At filius: Haec nobilitas in tempore meo non contigit, imo auri et argenti tota est quam video nobilitas, ut ait quidem versificator: Glorificant gazae privatos nobilitate, paupertasque domum premit altera nobilitate. Versificator quidam de adversitatibus saeculi quae superveniunt nobiles inquit: Dic illis qui pro adversitatibus quae nobis accidunt, nos contempnunt, quod saeculum nullis fecit contrarium nisi nobilibus tantum. |
| 11 | Nonne vides quod mare devehit stercora et paleas, et pretiosi lapides in fundum vadunt? Nonne vides quod in coelo sunt stellae quibus nescimus numerum? At insuper nulla quidem patitur eclipsim, praeter solem et lunam. At pater: Ex temporis inertia accidit quod homines in divitiis solum iudicant gloriandum. |
| 12 | Unus ex discipulis interrogavit magistrum suum, dicens: Cum septem sint artes et septem probitates et septem industriae, vellem ut has mihi, sicut se habent, enumerares. Magister: Enumerabo. Hae sunt artes: dialectica, arithmetica, geometria, physica, musica, astronomia. De septima vero diversae sunt plurimorum sententiae quaenam sit; philosophi qui prophetas non sectantur, aiunt nigromantiam esse septimam. Aliqui ex illis qui prophetiis et philosophiae credunt, nolunt esse scientiam quae res naturales vel elementa mundana praecellit. |
| 13 | Quidam qui philosophiae non student, grammaticam esse affirmant. Probitates vero hae sunt: equitare, natare, sagittare, cestibus certare, aucupare, scachis ludere, versificari. Industriae sunt ne sit vorax, potator, luxuriosus, vinolentus, mendax, avarus et de mala conversatione. Discipulus: Hoc tempore puto neminem huiusmodi esse. |
| 14 | Correxit quidam philosophus filium suum: Cave mendacium, quia dulcius est carne voluchrum, cum aliis leve sit mendacium proferre, quare videtur grave veritatem dicere. Alius philosophus: Si dicere metuas unde poeniteas, melius est numquam dicere sic verecundia negandi, cave ne inferat tibi necessitatem mentiendi, quia honestius est rem negare quam longos terminos dare. |
| 15 | Alius: si mendacio quilibet salvatur, multo magis veritate servatur. |
| 16 | Accusatus quidam ductus est ante regem iudicem, negansque crimen impositum tandem convincitur. Cui rex: Dupliciter punieris, semel pro crimine commisso, secundo pro crimine negato. Alius cum similiter accusatus quod commiserat non negavit, dixerunt regi qui astiterant, de crimine confesso iudicium sumet. |
| 17 | Non ita, rex inquit, quia philosophus dicit: Confitenti peccatum ratio est relaxare iudicium, sicque liber factus a rege discessit. Socrates: Sicut homo mendax in principiis comitatu non convenit, sic a regno coelorum excludendus erit. Quidam philosophus dixit filio suo: Sicut ignis ignem non punit, sic malum malo non cedit; ut ignem aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit. Ne reddas malum pro malo, ne sis similis malo, sed redde bonum, ut melior sis malo. |
| 18 | Alius philosophus: Ne confidas in malo si periculum evaseris ut aliud ineas, quia illud non facies ut simile pertranseas. Dixit Arabicus filio suo: Si videris quemlibet malis operibus praegravari, ne te intromittas, quia qui pendulum solverit, super eum erit. |