monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2
Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA PRIMA. <<<     >>> FABULA III.

Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA II.

1 Relatum est mihi de duobus negotiatoribus quorum unus erat in Aegypto, alter Baldach, seque solo auditu cognoverant et per internuncios pro sibi necessariis mittebant. Contigit autem ut qui erat Baldach in negotiationem iret in Aegyptum. Aegyptiacus, audito eius adventu, occurrit ei et suscepit eum gaudens in domum suam. In omnibus ei servivit sicut mos est amicorum per octo dies, et ostendit ei omnes manerias cantus quas habebat in domo sua.
2 Finitis octo diebus infirmatus est, quod valde graviter dominus de amico suo ferens, accivit omnes medicos Aegyptiacos ut amicum viderent. Medici vero, palpato pulsu iterum et iterum respecta urina, nullam in eo cognoverunt infirmitatem, et quia per hanc corporalem cognoverunt infirmitatem, amoris sciunt esse passionem.
3 Hoc agnito, dominus venit ad eum et quaesivit si qua esset mulier in domo sua quam diligeret. Ad hoc aeger: Ostende mihi omnes domus tuae mulieres, et si forte inter eas hanc videro, tibi ostendam. Quo audito, ostendit ei cantatrices et pedisequas quarum nulla ei placuit. Post hoc, ostendit omnes filias, has quoque sicut et caeteras omnino repulit atque negglexit.
4 Habebat autem dominus quandam nobilem puellam in domo sua quam iamdiu educaverat ut eam acciperet in uxorem, quam et ostendit ei. Aeger vero, aspecta hac, ait: Ex hac est mihi mori, et in hac mea vita. Quo audito, dedit puellam in uxorem aegro cum omnibus quae erat cum ea accepturus, et praeterea dedit ei quae erat daturus puellae si eam acciperet in uxorem.
5 His completis, accepta uxore et his quae cum uxore acceperat, et negotiatione facta, rediit in patriam. Contigit autem post hoc Aegyptiacus omnia sua multis modis amitteret, et pauper effectus cogitavit apud se quod iret Baldach ad amicum suum quem ibi habebat ut sui misereretur. Iter ergo nudus et famelius arripuit, atque Baldach intempeste noctis silentio pervenit, pudor autem ei obstabat ne domum amici adiret, ne forte incognitus tali tempore expelleretur, templum vero quoddam intravit ut ibidem pernoctaret.
6 Sed, cum ibi anxius multa diu secum volveret, occurrunt sibi duo viri prope templum in civitate, quorum unus alium interfecit, clamque aufugit. Multi igitur cives pro strepitu decurrentes, interfectum repperiunt et quaerentes quisnam homicidium perpetrasset, intraverunt templum sperantes homicidam reperire. Aegyptium vero reppererunt ibi, et sciscitantes ab eo quisnam virum interfecisset, audierunt ab ipso quia ego interfeci eum, paupertatem enim suam morte saltem finire cupiebat: Captus itaque incarceratus est.
7 Mane autem facto producitur ante iudices, et morte condempnatus ducitur ad crucem. Multi ergo de more occurrunt, quorum unus fuit amicus eius cuius causa adierat Baldach. Hic acutius eum intuens deprehendit esse amicum quem in Aegypto reliquerat; reminiscens itaque bonorum quae sibi in Aegypto fecerat, cogitans quia post mortem retribuere illi non poterat, mortem pro illo se subire decrevit, voce ergo magna clamavit.
8 Quid innocentem condempnastis, quove eum ducitis? non mortem meruit, ego virum interfeci. At illi iniecerunt manus in eum, atque ligatum secum ad crucem traxerunt, aliumque a poena mortis absolverunt. Homicida vero in eodem agmine hoc intuens gradiebatur atque secum dicebat: Hunc interfeci et iste dampnatur. Hic innocens supplicio deputatur, ego vero nocens libertate fruor.
9 Quaenam causa est huius iniustitiae? Nescio, nisi sola Dei patientia sit. Verum Deus iudex iustus impunitum nullum scelus dimittit. Ne igitur posterius in me durius vindicet, huius me prodam criminis esse reum, sicque eos solvendo a morte, quod commisi luam peccatum. Obiecitque se in periculo dicens: Me, me qui feci, istum dimittite innoxium.
10 Iudices autem non parum ammirantes, hunc, alio a morte absoluto, ligaverunt, iamque de iudicio dubitantes, hunc cum reliquis prius liberatis ante regem adduxerunt eique omnia ex ordine referentes ipsum etiam hesitare compulerunt. Communi itaque consilio rex eis omne crimen quod sibi imposuerant condonavit, eo tamen pacto ut criminis sibi impositi causas patefacerent, at illi rei veritatem ei exposuerunt; communi autem consensu omnibus absolutis, indigena qui pro amico mori decreverat, ipsum in domum suam introduxit, eique omni honore pro ritu facto inquit: Si mecum manere acquiescis, omnia nobis, prout decet, erunt communia; si vero repatriare volueris, quae sunt mea aequa lance partiamur.
11 At ille natalis soli dulcedine irretitus, partem totius substantiae quam ei obtulerat recepit, sicque repatriavit. His itaque relatis, inquit filius ad patrem: Vix poterit repperiri amicus.
12 Dixit alius philosophus: Propter amicos non probatos provide tibi semel de inimicis et millies de amicis, quia forsan quandoque amicus fiet inimicus, et sic levius poteris requirere dampnum tuum. Item alius philosophus: Cave tibi a consilio illius a quo petis consilium, nisi sit tibi fidelis comprobatus. Item alius: Consule amico tuo in bonum quantum poteris, etsi tibi credere noluerit; iustum enim est ut sibi consulas, licet rectum ut inconsultus tuum non sequatur consilium.
13 Alius: Noli consilium tuum omni homini revelare; qui enim consilium tuum in corde suo retinet, sui iuris est melius eligere. Alius: Consilium absconditum quasi in carcere tuo est retrusum; revelatum vero te in carcere suo tenet ligatum. Alius: «Ne te associaveris inimicis tuis, cum alios possis repperire socios: quae enim male egeris notabunt, quae vero bona fuerint devitabunt.
14 Dixit quidam versificator: Est una de adversitatibus huius saeculi gravioribus libero homini quod necessitate cogitur ut sibi subveniat requirere inimicum. Quaesivit quidam a quodam Arabe quae maior adversitas contigit tibi in hoc saeculo? Arabs: Necessitas compulit me convenire inimicum ut quae volebam mihi concederet.
15 Alius: Ne te associes leccatori, cuius consortium est tibi dedecus. Alius: Ne glorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi vituperium, et vituperium laus. Quidam philosophus transiens per viam, alium philosophum repperit cum quodam leccatore iocantem, et ait: Sibi simile attrahere adamantis est. At ille inquit: Numquam me sibi adiunxi.
16 Ad hoc transiens: Cur ergo ei applaudebas? At ille inquit: Non, sed magna necessitate cogitur etiam honestus homo latrinam adice. Alius philosophus: Fili, grave est arduas mentiones ascendere et ab eisdem descendere facile. Alius philosophus: Melior est inimicitia sapientis quam amicitia insipientis. Alius philosophus: Ne habeas pro magno amicitiam stulti, quia non est permanens.
17 Alius philosophus: Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientes, quam dulcis vita inter insipientes. Alius philosophus: Sapientiae duae sunt species, una naturalis, altera artificialis, quarum una non potest manere sine alia. Alius: Ne committas stultis sapientiam, quia eis esset iniuriosum, neque sapientibus eam deneges, quia suum est eis conferre.
18 Alius: Huiusmodi dona diversa sunt, quibusdam enim datur rerum possessio, quibusdam sapientia. Quidam enim loquens filio ait: Quid malles tibi dari, censum an sapientiam? Cui filius: Horum quodlibet alio indiget. Fuit quidam sapiens versificator egregius, sed egenus et mendicus, semper de paupertate sua amicis conquerens, de qua etiam versus composuit, talem sensum exprimentes: Tu qui partiris, monstra cur pars mea mihi desit.
19 Culpandus non es, sed dic mihi quem culpabo, nam si constellatio mea est mihi dura, a te quoque id factum esse indubitabile est. Sed inter me et ipsam tu orator et iudex es. Tu dedisti mihi sapientiam sine substantia, dic ergo mihi quid faciet sapientia sine substantia. Accipe partem sapientiae et da mihi partem pecuniae.
20 Ne patiaris me illo indigere, dampnum cuius erit mihi pudori. Dixit alius philosophus: Tribus modis unus indiget alio. Cuicunque benefeceris, in eo maior eo eris, quo non indigueris, par ipsius eris; quo vero indigueris, minor. Alius: Sapientia mortua corpora vivificat claritate sua, velut terra arida humiditate pluviae virescit. Alius: Claritas animae est sapientia, census vero est claritas corporis.
21 Discipulus magistro: Quomodo me habendo inter sapientes discipulos computabor? Magister: Serva silentium donec sit tibi loqui necessarium. Maledicam linguam indictum emendat silentium; ait enim philosophus: Silentium est signum sapientiae, et loquacitas signum stultitiae. Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis, nec quaestionem in conventu factam solvere temptes, cum sapientiorem te ibi esse perspexeris, nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec laudem appetas pro re tibi incognita.
22 Philosophus enim dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit, illum mendacem probatio reddit. Alius: Acquiesce veritati sive a te prolatae, sive tibi obiectae. Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quia prout philosophus testatur, qui in suis verbis sapientibus gloriatur, stultus esse comprobatur. Alius: Qui prudenter inquirere voluerit solutionem, prudenter intelliget. Alius: Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni tempore in pudore insipientiae permanebit.
23 Alius: Non omnis qui sapiens dicitur sapiens est, sed qui discit et retinet sapientiam. Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei proderit. Dogmate indiget nobilitas, sapientia vero experientia.
Petrus Alphonsi HOME



Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA PRIMA. <<<     >>> FABULA III.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2