Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, FABULA PRIMA.
| 1 | Arabs moriturus, vocato filio suo, dixit: «Dic, fili, quot tibi, dum vixisti, acquisieris amicos?» Respondens filius dixit: «Centum, ut arbitror, acquisivi amicos.» Dixit pater, «quia philosophus dixit: Ne laudes amicum donec probaveris eum. Ego quidem prior natus sum, et unius dimidietatem vix mihi acquisivi; tu ergo centum quomodo tibi acquisisti? Vade igitur probare omnes, ut cognoscas si quis hominum tibi perfectus erit amicus. |
| 2 | » Dicit filius: «Quomodo consulis?» Dicit pater: «Vitulum interfectum et frustatim comminutum in sacco repone, ita ut saccus forinsecus sanguine infectus sit, et cum ad amicum veneris, dic ei: Hominem, chare mi, forte interfeci, rogo te ut eum secreto sepelias, nemo enim te suspectum habebit, sicque me salvare poteris.» Filius fecit sicut pater imperavit. Primus amicus ad quem venit, dixit: «Fer tecum mortuum super collum tuum; sicut fecisti malum, patere satisfactionem, in domum meam non introibis. |
| 3 | » Cum autem per singulos sic fecisset, eodem responso omnes responderunt. Ad patrem rediens, renuntiavit quae fecerat. Dixit pater: Contigit tibi ut dixit philosophus: Multi sunt dum numerantur amici, sed in necessitate pauci. Vade ad dimidium amicum quem habeo, et vide quid dicat tibi. Venit, et sicut aliis dixerat huic dixit, qui ait: «Intra domum, non est hoc secretum quod vicinis debeat propalari. |
| 4 | » Emissa ergo uxore cum omni familia sua, sepulturam fodit. Cum autem ille omnia videret parata, rem prout erat disseruit gratias agens. Demum retulit patri quae fecerat. Pater vero dixit: «Pro tali amico philosophus ait: Hic est vere amicus qui te adiuvat cum tibi saeculum deficit.» Dixit filius ad patrem: «Vidisti hominem qui integrum sibi amicum lucratus fuerit? |
| 5 | » Tunc pater: «Non vidi quidem, sed audivi.» Tunc filius: «Renuncia mihi de eo, si forte talem mihi acquisiero.» At pater |