Petrus Alphonsi, Clericalis Disciplina, PRAEFATIO.
| 1 | Dixit Petrus Anfunsus, servus Christi Ihesu, compositor huius libri: Gratias ago Deo qui primus est sine principio, a quo omnium bonorum est principium, finis sine fine, totius boni complementum, sapiens qui sapientiam praebet homini et rationem, qui nos sua aspiravit sapientia, et suae rationis ammirabili illustravit claritate, et multiformi sancti Spiritus sui ditavit gratia, quia igitur me licet peccatorem Deus multimoda vestire dignatus est sapientia, ne lucerna michi credita sub modio tecta lateat. Eodem Spiritu instigante, ad multorum utilitatem hunc librum componere ammonitus sum, ipsum obsecrans ut huic libelli mei principio bonum finem adiungat, meque custodiat, ne quid in eo dicatur quod suae displiceat voluntati; amen. |
| 2 | Deus igitur in hoc opusculo mihi sit in auxilium, qui me librum hunc componere, et in Latinum transferre compulit. Cum enim apud me saepius retractando humanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingenium inveni ex praeceptis Conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est in hoc saeculo, in sanctae studeat exercitatione philosophiae per quam de creatore suo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata studeat vivere continentia, et ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus, eoque tramite gradiatur in saeculo, qui eum ducat ad regnum coelorum. |
| 3 | Quod si in praefatae sanctae disciplinae notitia vixerit, hoc quidem pro quo creatus est, complevit, debetque perfectus appellari. Fragilem etiam hominis complexionem esse consideravi, quae, ne taedium incurrat, paucis instruenda est. Duritie quoque eius recordatus ut facilius retineat quodammodo necessario mollienda et dulcificanda est, quia et obliviosa est, multis indiget quae oblitorum faciant recordari. |
| 4 | Propterea libellum compegi, partim ex proverbiis philosophorum, et suis castigationibus Arabicis, et fabulis, et versibus, partim ex animalium et volucrum similitudinibus. Modum autem consideravi ne si plura necessariis scripserim, scripta oneri potius sint lectori quam subsidio et legentibus et audientibus desiderium et occasio ediscendi. |
| 5 | Scientes vero per ea quae hic continentur, oblitorum reminiscantur. Huic libello nomen iniungens, et est ex re, id est CLERICALIS DISCIPLINA. Reddit enim clericum disciplinatum. Vitandum tamen decrevi pro possibilitate sensus mei, ne quid in nostro tractatu inveniatur quod nostrae credulitati sit contrarium, vel a nostra fide diversum. Ad quod adiuvet me omnipotens Deus cui super nitor. Amen. |
| 6 | Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit, et quid in eo quod humana parum cavit natura, viderit, subtiliori oculo iterum et iterum relegere moneo, et demum et ipsi, et omnibus catholicae fidei perfectis corrigendum appono: nihil enim in humanis actionibus perfectum putat philosophus. |
| 7 | Enoch philosophus, qui lingua Arabica cognominatur Edric, dixit filio suo: Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore. Dixit quidam philosophus: Qui timet Deum, omnia timent eum; qui vero non timet Deum, ipse timet omnia. Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, diligit eum; qui timet Deum, obedit Deo. |
| 8 | Dixit Arabs in versu suo: Inobediens es Deo si simulas te Deum amare, et incredibile est; si vere eum amares, obedires ei; nam qui amat, obedit. Dixit Socrates discipulis suis: Videte ne sitis Deo obedientes et inobedientes in eodem. Dicunt ei: Enuclea nobis quid dicis. Qui ait: Dimittite hypocrisim; est enim hypocrisis coram hominibus simulare se obedire Deo, in occulto vero inobedientem esse. |
| 9 | Dicit ei unus ex discipulis suis: Est-ne aliud genus hypocrisis unde homini cavendum sit? dicit Socrates: Est homo qui in aperto et non in occulto obedire se Deo ostendit, ut sanctus ab omnibus habeatur, et ab eis ideo plus honoretur. Est alius isto subtilior qui hanc relinquit hypocrisim ut maiori deserviat. Cum enim ieiunat, vel eleemosynam facit, et ab eo quaeritur si fecerit, respondet: Deus scit, vel non, ut in maiori reverentia habeatur et dicatur quod hypocrita non est qui hominibus factum suum nolit propalari. |
| 10 | Credo etiam paucos esse qui aliquo huius hypocrisis genere non participent. Videte igitur ne hac seducti, laboris vestri praemio privemini, quod ne contingat omnia facite munda intentione, ne inde gloriam habere quaeratis. Dixit alius philosophus: Si Deo firmiter immiteris, omnia erunt prospera quocunque ieris. Balaam, qui lingua Arabica vocatur Lucaman , dixit filio suo: Fili, ne sit formica sapientior te, quae congregat in aestate unde vivat in hieme. |
| 11 | Fili, ne sit gallus vigilantior te, qui in matutinis vigilat, et tu dormis. Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores suas, tu solam castigare non potes. Fili, ne sit canis corde nobilior te, qui benefactorum suorum non obliviscitur: tu autem benefactorum tuorum oblivisceris. Fili, ne videatur tibi parum unum habere inimicum, vel nimium mille habere amicos; dico tibi. |