monumenta.ch > Martialis > 78 > 2 > 5 > 5 > 4 > 4 > 1 > 20 > 8 > 3 > 5 > 5 > 4 > 4 > 6 > 6
Persius, Saturae, Satura V <<<    

Persius, Saturae, Satura VI

1 Admovit iam bruma foco te Basse Sabino
2 iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae
3 mire opifex numeris veterum primordia vocum
4 atque marem strepitum fidis intendisse Latinae
5 mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto
6 egregius lusisse senex mihi nunc Ligus ora
7 intepet hibernatque meum mare qua latus ingens
8 dant scopuli et multa litus se valle receptat
9 Lunai portum est operae cognoscite cives
10 cor iubet hoc Enni postquam destertuit esse
11 Maeonides Quintus pavone ex Pythagoreo
12 hic ego securus volgi et quid praeparet auster
13 infelix pecori securus et angulus ille
14 vicini nostro quia pinguior etsi adeo omnes
15 ditescant orti peioribus usque recusem
16 curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto
17 et signum in vapida naso tetigisse lagoena
18 discrepet his alius geminos horoscope varo
19 producis genio: solis natalibus est qui
20 tinguat holus siccum muria vafer in calice empta
21 ipse sacrum inrorans patinae piper hic bona dente
22 grandia magnanimus peragit puer utar ego utar
23 nec rhombos ideo libertis ponere lautus
24 nec tenuis sollers turdarum nosse salivas
25 messe tenus propria vive et granaria fas est
26 emole quid metuas occa et seges altera in herba est
27 at vocat officium trabe rupta Bruttia saxa
28 prendit amicus inops remque omnem surdaque vota
29 condidit Ionio iacet ipse in litore et una
30 ingentes de puppe dei iamque obvia mergis
31 costa ratis lacerae nunc et de caespite vivo
32 frange aliquid largire inopi ne pictus oberret
33 caerulea in tabula sed cenam funeris heres
34 negleget iratus quod rem curtaveris urnae
35 ossa inodora dabit seu spirent cinnama surdum
36 seu ceraso peccent casiae nescire paratus
37 tune bona incolumis minuas et Bestius urguet
38 doctores Graios: ita fit postquam sapere urbi
39 cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers
40 fenisecae crasso vitiarunt unguine pultes
41 haec cinere ulterior metuas at tu meus heres
42 quisquis eris paulum a turba seductior audi
43 o bone num ignoras missa est a Caesare laurus
44 insignem ob cladem Germanae pubis et aris
45 frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma
46 iam chlamydas regum iam lutea gausapa captis
47 essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos
48 dis igitur genioque ducis centum paria ob res
49 egregie gestas induco quis vetat aude
50 vae nisi conives oleum artocreasque popello
51 largior an prohibes dic clare non adeo inquis
52 exossatus ager iuxta est age si mihi nulla
53 iam reliqua ex amitis patruelis nulla proneptis
54 nulla manet patrui sterilis matertera vixit
55 deque avia nihilum superest accedo Bovillas
56 clivumque ad Virbi praesto est mihi Manius heres
57 progenies terrae quaere ex me quis mihi quartus
58 sit pater: haut prompte dicam tamen adde etiam unum
59 unum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu
60 Manius hic generis prope maior avunculus exit
61 qui prior es cur me in decursu lampada poscis
62 sum tibi Mercurius venio deus huc ego ut ille
63 pingitur an renuis vis tu gaudere relictis
64 dest aliquid summae minui mihi sed tibi totum est
65 quidquid id est ubi sit fuge quaerere quod mihi quondam
66 legarat Tadius neu dicta pone paterna
67 fenoris accedat merces hinc exime sumptus
68 quid relicum est relicum nunc nunc inpensius ungue
69 ungue puer caules mihi festa luce coquatur
70 urtica et fissa fumosum sinciput aure
71 ut tuus iste nepos olim satur anseris extis
72 cum morosa vago singultiet inguine vena
73 patriciae inmeiat volvae mihi trama figurae
74 sit reliqua ast illi tremat omento popa venter
75 Vende animam lucro mercare atque excute sollers
76 omne latus mundi ne sit praestantior alter
77 Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta
78 rem duplica feci iam triplex iam mihi quarto
79 iam decies redit in rugam depunge ubi sistam
80 inventus Chrysippe tui finitor acervi.
Persius HOME

bav1710.40 bav1710.56 bnf8055.173 bnf8070.140 bnf8272.33 bnf9345.210 bumh125.30 cbo90.202r cbo129.11r dkb318.21r med6824.174 vat1560.147

Persius, Saturae, Satura V <<<    
monumenta.ch > Martialis > 78 > 2 > 5 > 5 > 4 > 4 > 1 > 20 > 8 > 3 > 5 > 5 > 4 > 4 > 6 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik