Persius, Saturae, Satura IV
| 1 | Rem populi tractas barbatum haec crede magistrum |
| 2 | dicere sorbitio tollit quem dira cicutae |
| 3 | quo fretus dic hoc magni pupille Pericli |
| 4 | scilicet ingenium et rerum prudentia velox |
| 5 | ante pilos venit dicenda tacendave calles |
| 6 | ergo ubi commota fervet plebecula bile |
| 7 | fert animus calidae fecisse silentia turbae |
| 8 | maiestate manus quid deinde loquere Quirites |
| 9 | hoc puta non iustum est illud male rectius illud |
| 10 | scis etenim iustum gemina suspendere lance |
| 11 | ancipitis librae rectum discernis ubi inter |
| 12 | curva subit vel cum fallit pede regula varo |
| 13 | et potis es nigrum vitio praefigere theta |
| 14 | quin tu igitur summa nequiquam pelle decorus |
| 15 | ante diem blando caudam iactare popello |
| 16 | desinis Anticyras melior sorbere meracas |
| 17 | quae tibi summa boni est uncta vixisse patella |
| 18 | semper et adsiduo curata cuticula sole |
| 19 | expecta haut aliud respondeat haec anus i nunc |
| 20 | Dinomaches ego sum suffla sum candidus esto |
| 21 | dum ne deterius sapiat pannucia Baucis |
| 22 | cum bene discincto cantaverit ocima vernae |
| 23 | Ut nemo in sese temptat descendere nemo |
| 24 | sed praecedenti spectatur mantica tergo |
| 25 | quaesieris nostin Vettidi praedia cuius |
| 26 | dives arat Curibus quantum non miluus errat |
| 27 | hunc ais hunc dis iratis genioque sinistro |
| 28 | qui quandoque iugum pertusa ad compita figit |
| 29 | seriolae veterem metuens deradere limum |
| 30 | ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordens |
| 31 | cepe et farratam pueris plaudentibus ollam |
| 32 | pannosam faecem morientis sorbet aceti |
| 33 | at si unctus cesses et figas in cute solem |
| 34 | est prope te ignotus cubito qui tangat et acre |
| 35 | despuat: hi mores penemque arcanaque lumbi |
| 36 | runcantem populo marcentis pandere vulvas |
| 37 | tum cum maxillis balanatum gausape pectas |
| 38 | inguinibus quare detonsus gurgulio extat |
| 39 | quinque palaestritae licet haec plantaria vellant |
| 40 | elixasque nates labefactent forcipe adunca |
| 41 | non tamen ista filix ullo mansuescit aratro |
| 42 | Caedimus inque vicem praebemus crura sagittis |
| 43 | vivitur hoc pacto sic novimus ilia subter |
| 44 | caecum vulnus habes sed lato balteus auro |
| 45 | praetegit ut mavis da verba et decipe nervos |
| 46 | si potes egregium cum me vicinia dicat |
| 47 | non credam viso si palles inprobe nummo |
| 48 | si facis in penem quidquid tibi venit amarum |
| 49 | si puteal multa cautus vibice flagellas |
| 50 | nequiquam populo bibulas donaveris aures |
| 51 | respue quod non es tollat sua munera cerdo |
| 52 | tecum habita: noris quam sit tibi curta supellex |