Persius, Saturae, Satura II
| 1 | Hunc Macrine diem numera meliore lapillo |
| 2 | qui tibi labentis apponet candidus annos |
| 3 | funde merum genio non tu prece poscis emaci |
| 4 | quae nisi seductis nequeas committere divis |
| 5 | at bona pars procerum tacita libabit acerra |
| 6 | haut cuivis promptum est murmurque humilisque susurros |
| 7 | tollere de templis et aperto vivere voto |
| 8 | mens bona fama fides haec clare et ut audiat hospes |
| 9 | illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: o si |
| 10 | ebulliat patruus praeclarum funus et o si |
| 11 | sub rastro crepet argenti mihi seria dextro |
| 12 | Hercule pupillumve utinam quem proximus heres |
| 13 | inpello expungam nam et est scabiosus et acri |
| 14 | bile tumet Nerio iam tertia conditur uxor |
| 15 | haec sancte ut poscas Tiberino in gurgite mergis |
| 16 | mane caput bis terque et noctem flumine purgas |
| 17 | heus age responde minimum est quod scire laboro |
| 18 | de Iove quid sentis estne ut praeponere cures |
| 19 | hunc cuinam cuinam vis Staio an scilicet haeres |
| 20 | quis potior iudex puerisve quis aptior orbis |
| 21 | hoc igitur quo tu Iovis aurem inpellere temptas |
| 22 | dic agedum Staio pro Iuppiter o bone clamet |
| 23 | Iuppiter at sese non clamet Iuppiter ipse |
| 24 | ignovisse putas quia cum tonat ocius ilex |
| 25 | sulpure discutitur sacro quam tuque domusque |
| 26 | quia non fibris ovium Ergennaque iubente |
| 27 | triste iaces lucis evitandumque bidental |
| 28 | idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam |
| 29 | Iuppiter aut quidnam est qua tu mercede deorum |
| 30 | emeris auriculas pulmone et lactibus unctis |
| 31 | Ecce avia aut metuens divum matertera cunis |
| 32 | exemit puerum frontemque atque uda labella |
| 33 | infami digito et lustralibus ante salivis |
| 34 | expiat urentis oculos inhibere perita |
| 35 | tunc manibus quatit et spem macram supplice voto |
| 36 | nunc Licini in campos nunc Crassi mittit in aedis: |
| 37 | hunc optet generum rex et regina puellae |
| 38 | hunc rapiant quidquid calcaverit hic rosa fiat |
| 39 | ast ego nutrici non mando vota negato |
| 40 | Iuppiter haec illi quamvis te albata rogarit |
| 41 | Poscis opem nervis corpusque fidele senectae |
| 42 | esto age sed grandes patinae tuccetaque crassa |
| 43 | adnuere his superos vetuere Iovemque morantur |
| 44 | rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque |
| 45 | arcessis fibra: da fortunare Penatis |
| 46 | da pecus et gregibus fetum quo pessime pacto |
| 47 | tot tibi cum in flamma iunicum omenta liquescant |
| 48 | et tamen hic extis et opimo vincere ferto |
| 49 | intendit: iam crescit ager iam crescit ovile |
| 50 | iam dabitur iam iam donec deceptus et exspes |
| 51 | nequiquam fundo suspiret nummus in imo |
| 52 | Si tibi creterras argenti incusaque pingui |
| 53 | auro dona feram sudes et pectore laevo |
| 54 | excutiat guttas laetari praetrepidum cor |
| 55 | hinc illud subiit auro sacras quod ovato |
| 56 | perducis facies nam fratres inter aenos |
| 57 | somnia pituita qui purgatissima mittunt |
| 58 | praecipui sunto sitque illis aurea barba |
| 59 | aurum vasa Numae Saturniaque inpulit aera |
| 60 | Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat |
| 61 | o curvae in terris animae et caelestium inanis |
| 62 | quid iuvat hoc templis nostros inmittere mores |
| 63 | et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa |
| 64 | haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo |
| 65 | haec Calabrum coxit vitiato murice vellus |
| 66 | haec bacam conchae rasisse et stringere venas |
| 67 | ferventis massae crudo de pulvere iussit |
| 68 | peccat et haec peccat vitio tamen utitur at vos |
| 69 | dicite pontifices in sancto quid facit aurum |
| 70 | nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae |
| 71 | quin damus id superis de magna quod dare lance |
| 72 | non possit magni Messalae lippa propago |
| 73 | conpositum ius fasque animo sanctosque recessus |
| 74 | mentis et incoctum generoso pectus honesto |
| 75 | haec cedo ut admoveam templis et farre litabo |