monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > > I. TVRCII RVFI ASTERII CARMEN. > III. [CARMEN DE INCARNATIONE]. > IIb. > IIa. VERSVS BELLESABII SCOLASTICI. > QUOD SINGULAE LITTERAE IN SUPERSCRIPTIONE SIGNIFICENT CANTILENAE. > 30 > CONTINUATIO LOMBARDA.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 72. <<<    

Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO LOMBARDA.

1 Aritheis 29 rex.2 Aritheis 29 Lombardorum rex regnavit annis 3, mensibus 9; cepit regnare anno Domini predicto.3 Hic Aritheis filius fuit Pemmonis ducis Foroiuliani.4 Frater vero Aritheis fuit Astulphus, qui ei in ducatu successit, vir fortissimus et animosus.5 Cum hoc rege Aritheis sanctissimus papa Zacharias in viginti annos pacem fecit.6 Postea vero Aritheis anno quarto regni sui, congregato infinito Lombardorum exercitu, dum per plurimas civitates Romanorum discurrendo devastaret, Perusium civitatem in giro circumdans fortiter expugnabat, ita ut obsessi omni auxilio frustrati de vita desperarent.7 Quo audito, domnus papa Zacharias cum pluribus ex clero et populo Romano, divina spe animatus, ad ipsum regem Perusium venit, datisque regi pluribus muneribus, eum ab obsidione ammovit.8 Quem et salutifera predicatione in tantum ad spiritualia studia inclinavit, quod paucis diebus elapsis ipse rex Aritheis relinquens regalem dignitatem, cum uxore et filiis Romam venit ad limina apostolorum Petri et Pauli, ubi a papa Zacharia honorifice susceptus, seculo funditus renuntians, accepta a summo pontifice oratione, tonsoratus est in clericum, et cum uxore et filiis monachico habitu indutus, residuo vite sue tempore ieiuniis, vigiliis et ceteris operibus pietatis insistens, prompta mente Domino deservivit.9 Fuit autem rex Aritheis vir fortissimus, pius et largus.10 Astulfus 30. rex Lombardorum.11 Astulphus 30 rex Lombardorum regnavit annis 4. Hic frater fuit Aritheis regis predicti, vir fortissimus et animo ferus, moribus crudelis et barbarus; sub cuius tyranide Romana ecclesia multas calamitates sustinuit.12 Cepit regnare anno 755. Nam dum Astulphus ipse cum infinito Lombardorum exercitu civitates Romane ecclesie hostiliter invadens, idem papa Stephanus Paulum diaconum cardinalem, fratrem suum, et Ambrosium primicerium aliosque viros honoratos cum pontificalibus muneribus misit ad regem Astulfum, ut cum Romanis pacem componerent.13 Qui venientes ad regem, in 40 annorum tempus pacem confirmaverunt.14 At vero ipsius rex quarto mense a compositione predicta pacem fregit et collecto exercitu pluresque alias civitates obtulit beato Petro et Romane ecclesie, et privilegia ex hoc fieri iussit et Romam summo pontifici destinavit, mittens litteras anulo suo sigillatas, ut omnes predictas civitates redderentur Romane ecclesie.15 Rex vero Pipimis tunc ab obsidione motus, reversus est in Franciam.16 Quem summus pontifex et populus Romanus in memoriam beneficiorum receptorum ab ipso Pipino, eum regem patricium Romanorum instituerunt.17 De Desiderio rege 31. Lombardorum et ultimo, quem Deus cum alio predecessore maledicat in secula seculorum.18 Desiderius 31us Lombardorum rex, eorum ultimus, regnavit primo solus annis 10, deinde cum Adelgiso, filio suo, annis 18. Cepit regnare eodem anno, quo Astulfus mortuus est, videlicet anno Domini 754. Hic Desiderius erat dux Lombardorum in partes Tuscie ab Astulpho directus.19 Hic congregato infinito exercitu Tuscorum, ex quibus erat oriundus, regni Lombardorum arripuit fastigium.20 Aritheis condam rex Lombardorum, factus monacus per papam Zachariam, in monte Cassino constitutus, frater condam Astulfi, habens despectui hunc Desiderium, et alii plures optimales Lombardorum Desiderium spernentes, Transalpinum exercitum et aliam Lombardorum multitudinem congregantes, ad preliandum contra Desiderium processerunt.21 Tunc Desiderius valde timens accessit ad papam Stephanum, affectuose eum deprecans, ut ei foret in auxilium, ita ut regnare valeret, promittens pape iureiurando, se ipsius pontificis per omnia voluntatem sequi; promisit etiam, se rei publice reddere civitates, quas Astulfus adhuc non redderat, et se beato Petro apostolo infinita donaria largiturum.22 Tunc papa, habito ab eo terribili sacramento et solempni stipulatione firmato, scripsit litteras apostolicas Aritheis predicto, et ei legatum misit cardinalem, rogans et monens, ut recordatus perfectionis monastice ipse Aritheis cum Lombardis ab incepto desisteret.23 Quod ille benigne fecit et ad proprium monasterium est reversus.24 Pontifex vero ita corda omnium Lombardorum inclinavit, quod omnes se voluntati Desiderii subdiderunt.25 Et sic Desiderius regalem dignitatem, sicut desideraverat, obtinuit.26 Desiderius vero rex civitates quas promiserat sedi apostolice reddidit.27 Post modicum tempus mortuus est Stephanus papa; cui successit in papatu Paulus diaconus, eius frater.28 Qualiter autem Desiderius rex de bonis ad mala conversus sit et Romanam ecclesiam afflixerit, dicetur.29 Anno Constantini 31, sed ex quo imperium cepit administrare cum Leone filio suo 21, anno Domini 764, Paulus papa Romanus, qui Stephano pape secundo, fratri suo, [successerat], migravit ad Dominum, vir omni bonitate et mansuetudine repletus, qui sepius misit Constantino et Leoni augustis, ut sacras imagines restaurarent; quod illi facere noluerunt.30 Mortuo papa Paulo, cessavit papatus anno uno, mense uno.31 Constantinus quidam laicus sedem apostolicam invasit, et fecit sc papam absque consensu cardinalium.32 Hoc videns Christoforus – – – papatum obtinuit.33 Stephanus III. creatus est papa anno Domini 766, imperii Constantini et Leonis anno 23. Post paucos dies Graciosus et quidam alii fautores predicti Cristofori cum exercitu Tuscie et Campanie venientes, extraxerunt de quodam monasterio Constantinum predictum, qui se papam fecerat, et excecaverunt; et similiter fecerunt de Waldiperto presbitero cardinali, qui papam fecerat Philippum presbiterum predictum.34 Defuncto Stephano papa huius nominis tercio anno Domini 770, imperii Constantini et Leonis 27, statim Adrianus huius nominis primus, vir sanctissimus et doctissimus, papa Romanus efficitur.35 Cui in initio pontificatus Desiderius rex Lombardorum misit solemnes nuntios, dicens, se cum papa et Romanis pacem et colligantiam perpetuam facere velle.36 Adrianus autem, cum esset vir cautissimus – extinxerunt.37 Ipse vero Desiderius cum iudicibus suis velociter fugiens, Papiam intravit, ubi ad resistendum Karolo se fortiter communivit.38 Adelgisus vero rex, Desiderii filius, sumens secum Autcharium Francum et uxorem ac filios Karolimani, Veronam civitatem intravit, ubi se communivit.39 Erat enim fortissima et inexpugnabilis pre omnibus civitatibus Lombardie.40 Tunc Spolitini et Reatini multique alii Lombardi ad mandata summi pontificis venerunt.41 Quibus papa constituit ducem nomine Ildeprandum; et sic primo Romana ecclesia ducatum Spolitinum obtinuit.42 Denique Karolus cum ingenti exercitu Papiam potenter obsedit, et hedificavit munitiones in giro, et in tantum ipsam coangustavit, ut nullus egrediendi aditus pateret obsessis.43 Cum autem cognovisset, Adelgisum regem, filium Desiderii, cum filiis Karolimanni, olim fratris sui, ivisse Veronam et se ad resistendum preparasse, relicto robore sui exercitus ad obsidionem Papie, ipse rex Karolus cum aliqua parte sui exercitus concito cursu venit Veronam.44 Et dum eam obsideret, uxor et filii condam regis Karoli similiter cum Autchario, tutore suo, regi Karolo civitatem tradiderunt, et ad eum exeuntes, benigne recepti sunt.45 Cives vero Veronenses, videntes quod Franci civitatem habebant, ad obediendum regi Karolo unanimiter consenserunt.46 Adelgisus vero hec videns, clam fugit, et mare transiens, venit ad imperatorem Leonem Constantinopolim; a quo gratanter et honorifice susceptus est.47 Karolus ergo rex omnes fere Lombardorum civitates obtinuit; nam ceteri Lombardi, videntes Veronam inter alias inexpugnabilemº, timore ducti ad eius venere mandatum.48 Rex ergo Karolus, plurimis civitatibus in deditionem acceptis, Papiam rediit et in obsidione eius per sex menses stetit continuos.49 Cum autem sacratissima pascalis festivitas appropinquaret, Karolus rex habens desiderium apostolorum Petri et Pauli limina visitare, venit Romam cum plurimis episcopis et abbatibus et cetera parte sui exercitus.50 Robur vero exercitus et universos duces, principes ac bellatores ad obsidendum Papiam reliquit.51 Et dum venisset Karolus Romam, a papa Adriano et omni populo tanquam Romanorum patricius honorifice receptus est.52 Cunetisque Romane urbis lustratis ecclesiis et solemnibus orationibus persolutis, diem festum pasce cum papa gratulanter explevit.53 His actis, rex Karolus Papiam reversus, ipsam fortissime debellavit eamque cepit et obtinuit cum Desiderio rege et omnibus Lombardis qui cum eo erant; et sic totam ltaliam sue dominationi subegit anno Domini 782, imperii Leonis anno ultimo.54 Cui codem anno Constantinus et Herene imperio successerunt, pontificatus beati Adriani pape anno 13. Karolus igitur rex, subacta Italia, deinceps vocatus est rex Francorum et Lombardorum et patricius Romanorum.55 Qui Karolus Desiderium regem cum uxore et filiis in Franciam ad exilium perpetuum misit, ubi et mortui sunt.56 Desiderius vero Aquisgrani sepultus iacet .57 In quo finit successio regni Lombardorum, quod steterat in Italia a rege ipsorum decimo Albuyno usque ad prefatum annum Domini per annos 225, et circuit per reges 31, ab anno Domini 568. usque ad annum Domini 782. Et sic finitur annotacio gentis Langobardorum, scripta per Paulum diaconum hystoricum.58 Quem Paulum ad se vocatum rex Karolus rogavit, ut secum maneret, quia magnis eum prosequeretur honoribus, et Desiderii domini sui oblivisceretur; alioquin in exilium mitteretur.59 Qui potius elegit pati exilium.
Paulus Diaconus HOME

bav927.417

Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 72. <<<    
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > > I. TVRCII RVFI ASTERII CARMEN. > III. [CARMEN DE INCARNATIONE]. > IIb. > IIa. VERSVS BELLESABII SCOLASTICI. > QUOD SINGULAE LITTERAE IN SUPERSCRIPTIONE SIGNIFICENT CANTILENAE. > 30 > CONTINUATIO LOMBARDA.