monumenta.ch > Paulus Diaconus > 2. > 14. > 28. > 46. > 40. > 67. > 30. > 52. > 20. > 29. > 43. > 23. > 61. > 24. > 35. > 19. > 21. > 30. > 37. > 62. > 12. > 51. > 60. > 27. > 70. > 36. > 3. > 55. > 64. > 7. > 45. > 71. > 34. > 8. > 33. > 68. > 41. > 65. > 48. > 44. > 15. > 39. > 1. > 63. > 33. > 32. > 18. > 64. > 54. > 67. > 14. > 5. > 2. > 72.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 71. <<<    

Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., 72.

1 Claruit etiam sub bis temporibus Paulus gentis sue, id est Langobardorum, historie scriptor, de quo in libris supra memoratis habetur, Romane ecclesie diaconus et Cassinensis monacus.2 Qui de monasterio montis Cassini venit in Galliam attractus amore et opinione prefati principis Caroli precellentissimi imperatoris.3 Hic dum die quadam vellet pascalem cereum consecrare, rauce facte sunt fauces eius, cum prius vocales essent.4 Ut ergo vox sibi restitueretur, edidit in honorem beati baptiste Iohannis hunc hymnum: 'Ut queant laxis resonare fibris'.5 In cuius exordio petit sibi dari vocis restitutionem, quam optinuit.6 Sicut et merito eiusdem sancti Iohannis apertum est os Zacharie et restaurata vox prophete Domini.7 Per huius Pauli diaconi manum gloriosus Carolus rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, decerpens optima queque de dictis catholicorum patrum, lectiones unicuique festivitati convenientes per anni circulum in sancta ecclesia legendas fecit compilari.8 Hymnos etiam ad laudes beati patris Benedicti compilavit.
Paulus Diaconus HOME