monumenta.ch > Paulus Diaconus > 2. > 14. > 28. > 46. > 40. > 67. > 30. > 52. > 20. > 29. > 43. > 23. > 61. > 24. > 35. > 19. > 21. > 30. > 37. > 62. > 12. > 51. > 60. > 27. > 70. > 36. > 3. > 55. > 64. > 7. > 45. > 71. > 34. > 8. > 33. > 68. > 41. > 65. > 48. > 44. > 15. > 39. > 1. > 63. > 33. > 32. > 18. > 64. > 54. > 67. > 14. > 5. > 2. > 72. > 38. > 52. > 57. > 53. > 4. > 60. > 41. > 71.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 70. <<<     >>> 72.

Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., 71.

1 Anno autem sexto imperii Karoli, qui fuit ab incarnatione Domini octingentesimus sextus, facta est translatio corporis beati Bartholomei apostoli de insula Lipparitana ad Beneventanam urbem per hunc modum.2 Supervenientes enim Sarraceni in dictam insulam, ipsam depopulati sunt.3 Et accedentes ad sepulchrum beati Bartholomei, quod ibi erat in magna veneratione, illud effringentes, ossa eius disperserunt hinc inde.4 Illis autem recedentibus, apparuit beatus apostolus cuidam monacho Greco, qui fuerat illius ecclesie custos, dicens: 'Surge, collige ossa mea'.5 Cui ille: 'Quare ossa tua colligere aut aliquem honorem impendere tibi debeamus, cum tu permiseris nos et sepulchrum tuum deleri a paganis?' At Bartholomeus apostolus subiungens intulit: 'Per longa annorum curricula meis precibus nunc usque locus securus consistit.6 Sed quoniam multiplicata sunt adeo peccata illius, pro eo amplius obtinere precibus omnimodo [noni potui.7 Tu tamen surgens fac que dixi'.8 'Quomodo', inquit monachus, 'hoc facere potero, cum ubi dispersa sunt nescio?' Ad quem apostolus: 'Nocte vade ad colligendum ea, et que videris resplendere ut ignem, hec leva, quia illa vere sunt ossa mea'.9 Qui statim diligenter iussa complens, recondidit ea in loculo et abiit, relicto socio suo.10 Cumque pro exquirendis Sarracenis illuc Langobardorum applicarent navigia, Dei nutu inventum ibi monachum et sanctum Dei apostoli corpus tulerunt et abierunt.11 Quod olim loculo plumbeo iniectum et in mari demersum a paganis, illud non ferentibus propter nimiam signorum evidentiam ab hominibus honorari, ab India usque ad hanc insulam ultro delatum fuerat Supervenientes autem Sarraceni, circumdederunt navim illam, in qua erat sanctum corpus, ita ut evadere non possent.12 Sed superveniente miraculo, illico densissime tenebre facte sunt ante Sarracenorum naves, ita ut nescirent quo pergerent.13 Sicque invisi ab eis liberati sunt.14 Exeuntes autem ad terram in partibus eiusdem regionis, Beneventum posuerunt sanctum corpus in altario condientes vicesima quinta mensis Octobris 809.
Paulus Diaconus HOME