monumenta.ch > Paulus Diaconus > 2. > 14. > 28. > 46. > 40. > 67. > 30. > 52. > 20. > 29. > 43. > 23. > 61. > 24. > 35. > 19. > 21. > 30. > 37. > 62. > 12. > 51. > 60. > 27. > 70. > 36. > 3. > 55. > 64. > 7. > 45. > 71. > 34. > 8. > 33. > 68. > 41. > 65. > 48. > 44. > 15. > 39. > 1. > 63. > 33. > 32. > 18. > 64. > 54.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 53. <<< >>> 55.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., 54.
1 Igitur cum per sex menses Ticinum obsedisset, desiderio visitandi apostolorum limina, relicto exercitu, Carolus Romam profectus est.2 Cum autem sabbato sancto Urbi appropinquasset, ob reverentiam apostolorum et aliorum sanctorum, qui Rome requiescunt, ex equo descendens, per unum miliare pedes cum multa devotione ingreditur.3 Et cum ad gradus ecclesie beati Petri venisset, omnes gradus dicte ecclesie sicut ascendebat cum multis lachrimis deosculans, ad Adrianum papam, qui illum cum clero suo in atrio dicte ecclesie expectabat, pervenit.4 A quo cum multa sollemnitate receptus, ambo pariter ecclesiam intraverunt.5 Cum autem aliquibus diebus Rome resedisset, visitatis apostolorum liminibus et aliorum sanctorum, ad exercitum suum reversus est.
Paulus Diaconus HOME