monumenta.ch > Paulus Diaconus > 2. > 14. > 28. > 46. > 40. > 67. > 30. > 52. > 20. > 29. > 43. > 23. > 61. > 24. > 35. > 19. > 21. > 30. > 37. > 62. > 12. > 51. > 60. > 27. > 70. > 36. > 3. > 55. > 64. > 7. > 45. > 71. > 34. > 8. > 33. > 68. > 41. > 65. > 48. > 44. > 15. > 39. > 1. > 63. > 33. > 32. > 18. > 64. > 54. > 67. > 14. > 5. > 2. > 72. > 38. > 52. > 57. > 53. > 4. > 60. > 41. > 71. > 61. > 66. > 47. > 45. > 69. > 50. > 46. > 59. > 68. > 43. > 58. > 65. > 42. > 49.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 48. <<<     >>> 50.

Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., 49.

1 Videns ergo rex Desiderius, quod nullo pacto posset dominum papam, ut ad se veniret, inclinare, ira magna succensus, missa militum copiosa multitudine, occupavit Sinigalliam, Hesim et Montem Feltri, Urbinum et Eugubium, in quarum expugnatione civitatum multi gladio perierunt.2 Deinde generali congregato exercitu, versus urbem Romam aggreditur Her atque in ipso itinere Utriculum castrum et Bleram urbem expugnavit.3 Quo comperto, summus presul suis filiis ex corde compatiens, abbatem Sabinensem, virum utique sapientissimum, cum decem ex senioribus suis monachis ad eundem regem misit.4 Qui ad illum accedentes ac ante pedes eius provoluti, ex parte Dei omnipotentis et eiusdem summi presulis deprecati sunt cum lachrimis, ut a tantis resipisceret malis et prefatas quas beato Petro abstulerat civitates restitueret.5 Sed nequaquam eius ferreum pectus et durissimam mentem emollire potuerunt.6 Unde sine effectu ad summum pontificem sunt reversi.7 Cumque secundo et tercio idem pontifex suos nuncios ad illum pro hoc negotio direxisset nihilque proficeret, necessitate compulsus ad Carolum Magnura inclitum Francorum regem sollemnes nuncios misit, obsecrans, ut, sicut pie memorie pater eius Pipinus quondam fecerat, sic et ipse Romane ecclesie contra Langobardorum tyrannidem subveniret.
Paulus Diaconus HOME