monumenta.ch > Paulus Diaconus > 2. > 14. > 28. > 46. > 40. > 67. > 30. > 52. > 20. > 29. > 43. > 23. > 61. > 24. > 35. > 19. > 21. > 30. > 37. > 62. > 12. > 51. > 60. > 27. > 70. > 36. > 3. > 55. > 64. > 7. > 45. > 71. > 34. > 8. > 33. > 68. > 41. > 65. > 48. > 44.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 43. <<< >>> 45.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., 44.
1 Desiderius, qui ex Langobardorum principibus ab Haistulpho rege olim directus erat in Tusciam, audita ipsius Haystulphi morte, multitudinem suorum congregans, se regem Langobardorum constituit.2 Quod ceteri Langobardorum principes qui trans Alpes erant audientes, indignati, infinitas suorum copias adunantes, contra illum ad dimicandum profecti sunt.3 Videns ergo Desiderius, se non posseretinere quod ceperat, nisi Romanorum et Francorum favore uteretur seu iuvaretur, suos nuncios ad summum direxit pontificem, iureiurando promittens, omnem se semper adimplere pontificis voluntatem, ac pro Romano populo et Romana ecclesia pugnaturum, si illorum favore quod ceperat regnum posset Langobardorum retinere.4 Tunc prudens ecclesie pastor nuncios ad Langobardorum principes direxit, rogans et obtestans, ut a civilis effusione sanguinis abstinerent.5 Cuius verbis emolliti Langobardi, ad sua quique redierunt.6 Et sic omnipotens Deus disposuit, ut sine ulla armorum concussione prefatus Desiderius regalem obtineret dignitatem.
Paulus Diaconus HOME