monumenta.ch > Paulus Diaconus > 3. > 36.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 35. <<<     >>> 37.

Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., 36.

1 Pippinus autem rex, postquam illum sic obstinatum in sua pertinacia vidit, contra illum exercitum congregavit.2 Et cum iam medium itineris confecisset, denuo pius pastor ecclesie, ne causa effusionis christiani sauguinis esse videretur, obsecratorias et admonitorias illi direxit litteras, per quas per omnia divina misteria et futuri diem examinis cundem impiissimum regem adiuravit, ut pacifice et absque humani sanguinis effusione ea que ad sanctam Romanam ecclesiam et Romanam rem publicam pertinebant, restitueret.3 Sed in sua nequitia obstinatus, non tantum desistere noluit, sed sancto viro comminatus est et Francis.4 Quare confisus in Dei omnipotentis misericordia Pippinus, cum suo exercitu intravit Italiam.
Paulus Diaconus HOME