monumenta.ch > Paulus Diaconus > 2. > 14. > 28. > 46. > 40. > 67. > 30.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 27. <<<     >>> 31.

Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., 30.

1 Fuit hic Pipinus, Karoli Martelli filius, vir animosus et prudens et in regimine sibi commisso valde sollicitus.2 Hic igitur primum domus regie maior considerans Hilderici sui regis inertiam, ad memoratum papam Zachariam sollemnes misit nuncios ipsumque consuluit, quis potius rex esse deberet et dici, an qui omnes regni labores assumeret, an qui ocio et luxurie deditus solo regio nomine tegeretur.3 Cui summus pontifex remandasse fertur: illum merito debere regnare, qui rem publicam strennue gubernare sciret et posset.4 Hec autem postquam nuncii Francorum primoribus retulerunt, convocato principum et prelatorum consilio, de communi consensu et voluntate omnium Hildericum solo nomine regem a regni fastigio deponunt, et monastico illum habitu induentes, in monasterio sancti Petri quod Sithiu dicitur includunt sub patre Nanthario, Pipinum autem super Francos regnare faciunt, omnibus volentibus et gaudentibus.5 Sicque defecit linea regum Meroveorum, que a Meroveo rege Francorum primo originem traxit, ex qua 23 reges successive regnaverunt annis trecentis et 24.
Paulus Diaconus HOME