monumenta.ch > Paulus Diaconus > 27. > 2. > 22.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., , 21. <<< >>> 23.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO TERTIA., 22.
1 Illis diebus cum Ratchis regnum Langobardorum regendum suscepisset, cum magna suorum multitudine ad occupandam Perusinam civitatem venit, quam undique circumvallans viriliter expugnabat.2 Quod audiens summus pontifex, fretus divino adiutorio, ad ipsam civitatem quam citius accessit atque regem ipsum suis precibus commonitum ab eius impugnatione removit.3 Cum quo postea aliquibus diebus moratus, adeo illum suis sanctis exhortationibus ad bona opera induxit, ut post dies paucos idem Ratchis Langobardorum rex regalem dignitatem et mundi fastum relinquens, devote cum uxore et filiis ad limina apostolorum visitanda simulque sanctum pontificem videndum adiret.4 Et peracta oratione, seculi pompa derelicta, per manus pontificis una cum filiis suis habitum sancte religionis suscepit, monachus effectus.
Paulus Diaconus HOME