monumenta.ch > Paulus Diaconus > 2. > 14. > 28. > 46. > 40. > 67. > 30. > 52. > 20. > 29. > 43. > 23. > 61. > 24. > 35. > 19. > 21. > 30. > 37. > 62. > 12. > 51. > 60. > 27. > 70. > 36. > 3. > 55. > 64. > 7. > 45. > 71. > 34. > 8. > 33. > 68. > 41. > 65. > 48. > 44. > 15. > 39. > 1. > 63. > 33. > 32. > 18. > 64. > 54. > 67. > 14. > 5. > 2.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO ROMANA., , 1. <<< >>> 3.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO ROMANA., 2.
1 Post hunc vero Langobardi germanum eius Aistulfum ad regni gubernacula levaverunt.2 Is dum quasdam civitates ad iura beati Petri apostoli pertinentes, quas ipse invaserat, reddere noluisset, ad hunc Stefanus papa una cum imperialibus et Francorum missis Papiam per se veniens, nullis ab eo precibus, ut iuri Romanae ecclesiae redderentur, valuit obtinere.3 Hic cum ad Gallias pervenisset, a Pippino Francorum rege et eius filiis Carolo et Carlomanno, utpote vicarius beati Petri apostoli, honorifice est susceptus.4 Qui prefatus rex iterum ad eundem Aistulfum suos missos dirigens; qui et ipsi nihil inpetrantes, ad suum dominum sunt reversi.5 Ac per hoc cum validissima Francorum manu ad Italiam super eum veniens, in Papia per aliquos dies clausum obsedit; et tunc quod sponte reddere noluit, invitus dimisit.
Paulus Diaconus HOME
bav927.411
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik