monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV > INTERPRETATIO LATINA. > 4. > XI > 1. > XVI > 5. > 20. > 6. > . . . > XIV > XXV > XIII > XIV > XVII > XVIII > XXII > XII > XIX > XXIII > XXXI > 8. > 9. > 3. > XXVI > XIV > 4. > XVI > X > 5. > XXVII > XXXIV > II > XXVIII > 51. > 7. > Item aliud > XXIX > 3. > INTERPRETATIO LATINA. > XXIV > XXX > 1.
>>> Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO ROMANA., 2.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO ROMANA., 1.
1 Igitur Hildeprandus, quem prefatus rex consortem regni fecerat, hunc ipsi qui ei sub iureiurando fidem dederant a regno pellentes, Ratchisum, qui [duxi fuerat, sibi Langobardi elegerunt in regem.2 Hic igitur in processu temporis cum perplura Romanorum opida devastando decurreret, Perusinam civitatem circumdans fortiter expugnabat.3 Atque sanctissimus Zacbarias papa, spe divina fretus, ad eandem civitatem perrexit; impensisque eidem regi plurimis muneribus, opitulante Domino, ab oppressione ipsius civitatis eum ammovit.4 Quem et salutifere predicans, Deo auctore valuit animum eius spiritali studio inclinare.5 Post aliquantos vero dies isdem Ratchis rex relinquens regalem dignitatem, devote cum uxore et filiis ad beati Petri principis apostolorum limina venit, acceptaque a prefato sanctissimo papa oratione clericusque effectus, cum uxore et filiis monachico indutus est habitu.
Paulus Diaconus HOME
bav927.411
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik