monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV > INTERPRETATIO LATINA. > 4. > XI > 1. > XVI > 5. > 20. > 6. > . . . > XIV > XXV > XIII > XIV > XVII > XVIII > XXII > XII > XIX > XXIII > XXXI > 8. > 9. > 3.
Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO CASINENSIS., , 2. <<<     >>> 4.

Paulus Diaconus, Historiae Langobardorum Continuationes, CONTINUATIO CASINENSIS., 3.

1 Post hunc Ratchis regnavit ann. 4 et menses 9. Huius temporibus Carlomagnus, filius Karli regis Francorum, pro amore celestis regni terrenum relinquens regnum, Romam adiit et a Zacharia papa monachus factus est, et post aliquantum temporis ad beati Benedicti, quod Aquinensium finibus situm est, profectus est monasterium.2 Ratchis vero ad capiendam Perusinam urbem sicut cetera Pentapoleos oppida vehementi profectus est cum indignatione, quam et circumdans fortiter expugnabat.3 Cui occurrit Zacharias papa, et datis multis muneribus multaque cum prece ab obsessione ipsius civitatis eum ammovit.4 Non multum post idem Ratchis divin o instinctu regalem relinquens dignitatem, devote cum uxore et filiis ad beati Petri principis apostolorum coniunxit limina, clericusque effectus est, monastico indutus est scemate cum uxore et filiis.5 Et ille quidem cum filiis ad beati Benedicti cenobium profectus est, ubi sub artissima vitae districtione vitam finivit.6 Uxor vero eius Tasia nomine cum Rattruda prole sua similiter mutato habitu, ex propriis sumptibus monasterium puellarum in Plumbariola struxerunt, multisque dotatum opibus, ibique sub magna districtione vitam ducentes, diem clauserunt extremum.7 ,
Paulus Diaconus HOME