monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS > 18 > 1 > LIBER DECIMVS QVINTVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DECIMVS QVARTVS <<<     >>> LIBER DECIMVS SEXTVS

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DECIMVS QVINTVS

1 Anno ab urbis conditione millesimo ducentesimo undecimo post Marciani imperatoris interitum Leo quintus ac quadragesimus Romanorum regum apud urbem Constantinopolim Augustali potitus est dignitate, qui deinceps sequenti tempore Leonem suum filium imperii consortem effecit.2 Exempto quoque in Italia humanis rebus Avito Maiorianus apud Ravennam invadit imperium.3 quod cum prope quattuor annis obtinuisset, haud procul a Dertonensi civitate iuxta Hiriam flumen occisus est statimque Severus apud Ravennam imperator efficitur atque Augustus appellatur.4 Tertio huius anno imperii Biorgor rex Alanorum cum exercitu adveniens occurrente patricio Ricimere superatus non longe a Bergamo civitate Venetiae atque extinctus est.5 Severus vero cum quattuor annis imperasset, mortem propriam apud urbem occubuit.6 Eodem tempore egresso inopinate igni magna Constantinopolis aedium strage cremata est.7 Dehinc totius consensu militiae post Severi mortem iura imperii Anthemius suscepit.8 Sequenti anno Servandus Galliarum praefectus imperium temptans invadere iussu Anthemii principis in exilium trusus est.9 Rursus annali emenso spatio Romanus patricius imperatoriam fraudulenter satagens arripere dignitatem praecipiente Anthemio capite caesus est.10 His quoque diebus Geisericus iterum ad Italiam navibus adventare cupiens a Basilisco patricio navali superatus certamine Carthaginem inglorius repedavit.11 At vero in Orientis partibus Aspar patricius Leoni Augusto insidias moliens suum filium Caesarem effecit.12 Leo victorem exercitum statim ex Sicilia evocans Asparem patricium cum novello Caesare filio alioque eius germano digno vitae multavit excidio.13 Hoc denique ipso in tempore inter Anthemium principem eiusque generum Ricimerem patricium, qui tunc Mediolani positus praeerat Liguriae, magnus discordiarum fomes exortus est, quibus se vir sanctitate conspicuus Epiphanius Ticinensis episcopus interponens eos primum ad concordiam revocavit.14 deinde barbarica perfidia foedus Ricimer inrumpens - erat Gothus prosapia - cum manu mox valida urbem contendit atque apud Anicionis pontem castra composuit.15 divisa itaque Roma est et quidam favebant Anthemio, quidam vero Ricimeris perfidiam sequebantur.16 Inter haec Olibrius a Leone Augusto missus ad urbem venit vivoque adhuc Anthemio regiam adeptus est potestatem.17 Bilimer Galliarum rector cognita adversus Anthemium conspiratione Ricimeris Anthemio ferre praesidium cupiens Romam properavit.18 is cum Ricimere apud Hadriani pontem proelium committens continuo ab eo superatus atque occisus est.19 extincto Bilimere mox victor Ricimer urbem invadens quarto iam anno agentem iura imperii Anthemium gladio trucidavit.20 praeter famis denique morbique penuriam, quibus eo tempore Roma affligebatur, insuper etiam gravissime depraedata est et excepto duabus regionibus, in quibus Ricimer cum suis manebat, cetera omnia praedatorum sunt aviditate vastata.21 sed non diutius de perfidia laetatus est Ricimer.22 nam post mensem tertium excruciatus languoribus et ipse interiit.23 mortuo Ricimere Olibrius imperator Gundibarum eius nepotem patricium effecit.24 Olibrius quoque dum septem menses imperium gessisset, morte propria Romae defunctus est.25 post huius funus Licerius domesticus a Gundibaro patricio totius etiam voluntate exercitus apud Ravennam imperator efficitur.26 Anno deinde sequenti inopinate Nepos patricius cum exercitu veniens Licerium regia exuit potestate eumque apud Salonas Dalmatiarum urbem episcopum ordinavit.27 Eo tempore cum apud Tolosam Wisegotharum populis Euricus regnaret ac pro Italiae Galliaeque finibus inter Nepotem et Euricum litium fomenta crevissent bellumque e diverso utrique praepararent, interveniente Epiphanio, de quo praemissum est, Ticinensi episcopo, foederis inter eos iura firmata sunt.28 Haud procul ab his temporibus Theodoricus cognomento Strabo Triarii filius cum magna Ostrogotharum multitudine usque ad quartum urbis miliarium armatus advenit, nulli tamen Romanorum noxius, continuoque in Illyricum reversus extinctus est.29 Exigit nunc locus dicere, quam ob causam Gothorum alii Ostrogothe, alii vero Wisegothae sint dicti, oportunumque est aliquantulum ad superiora tempora regredi, quatenus horum ratio vocabulorum possit exponi.30 temporibus Valentiniani superioris Augusti cum intra Traciae fines Gothorum tunc populi communiter habitarent, bifarie per Alaricum ac Fridigernum divisi decreverunt, ut utramque rem publicam id est Fridigernus cum suis Orientalem, Alaricus vero cum suo exercitu Occidentalem opprimeret.31 hi ergo, qui cum Fridigerno in Orientali remanserant parte, lingua patria ab oriente Ostrogothae id est orientales Gothi sunt dicti; isti vero, qui occiduas petierant regiones, ab occidente Wisigothae id est occidentales sunt appellati.32 Leo igitur Augustus postquam Orientale decem et septem annis rexit imperium, diem clausit extremum.33 mortuo Leone Zeno continuo Augustalem nanctus est dignitatem.34 Leonem itaque, de quo praemissum est, quem pater Leo in regni adsciverat potestatem, mater sua Zenonis impetum formidans occulte clericum fecit exigentique vehementer Zenoni, ut filium proderet, pro eo alium forma similem optulit.35 qui Leo deinceps in clericatu ad Iustiniani usque tempora vixit.36 Ipso denique anno Augustulus apud Italiam adversus Nepotem cum exercitu veniens effugato eo imperii regimen invasit.37 Annali deinceps circulo evoluto cum rege Wandalorum Geiserico foedus initum est ab Oreste patricio.38 Haec dum apud Romanos geruntur, Odovacer cum fortissima Herolorum multitudine fretus insuper Turcilingorum sive Scirorum auxiliis Italiam ab extremis Pannoniae finibus properare contendit.39 qui dum adhuc per Noricorum rura exercitum duceret, cognita Severini fama Christi domini servi, qui illis tunc degebat in locis, ad eum sibi benedictionem petiturus accessit.40 qui dum benedictione percepta ab eius egredi cellula vellet et caput, ne in superliminari ostii, eo quod procerae esset staturae, adlideret, inclinasset, a dei viro futurorum praescio mox talia audivit ‘vade nunc ad Italiam, vade Odovacer, vilissimis interim animantium pellibus indutus, multis cito plura largiturus’.41 haec ille verba rerum exitu conprobavit.42 nam aliquantis postmodum annis totius Italiae insuper et urbis usus est potestate.43 ingresso ergo Italiam Odovacre statim ei apud Liguriae terminos Orestes patricius occurrit, qui adversus fortissimam multitudinem nihil se praevalere conspiciens, maxime cum eum iam quidam suorum deseruissent, metu trepidus intra Ticinum se munitionis fiducia concludit.44 mox adveniens cum exercitu Odovacer expugnatam fortiter ingreditur civitatem: vastantur universa rapinis, saevit ubique gladius, divina quoque privataque aedificia ignis absumit, captus demum Orestes ab hostibus Placentiam usque perducitur ibique gladio detruncatur.45 exinde per universas idem barbari urbes diffusi cunctam sine aliqua tarditate Italiam iuri proprio subdidere multasque tunc civitates parantes resistere extinctis habitatoribus ad solum usque deiecere.46 Odovacer itaque prosperos sibi cernens successus adcrescere statim regiam arripuit dignitatem.47 Augustulus siquidem, qui imperii praesumpserat potestatem, cernens universam Italiam Odovacris viribus subdi inopinabili metu perterritus sponte miserabilis purpuram abiciens, cum vix undecim mensibus rem publicam obtinuisset, imperialem deposuit maiestatem.48 ita Romanorum apud Romam imperium toto terrarum orbe venerabile et Augustalis illa sublimitas, quae ab Augusto quondam Octaviano coepta est, cum hoc Augustulo periit anno ab urbis conditione millesimo ducentesimo nono, a Gaio vero Caesare, qui primo singularem arripuit principatum, anno quingentesimo septimo decimo, ab incarnatione autem domini anno quadringentesimo septuagesimo quinto.49 igitur deiecto ab Augustali dignitate Augustulo urbem Odovacer ingressus totius Italiae adeptus est regnum.50 quod dum per annos quattuordecim nullo inquietante tenuisset, ab Orientis tunc partibus adveniens Gothorum rex Theodericus Italiam possessurus intravit.51 Sed ut ad liquidum, quam ob causam vel unde advenerit, possit agnosci, necesse est aliquantisper ad superiora repedare.52 Walamir Ostrogotharum rex, de quo superiori libello praemissum est, quod Attilae Hunnorum regi subiectus extiterit, mox ut Attila occubuit, ab Hunnorum se suosque dominio avitae libertatis memor excussit.53 idem quoque et Gepidarum rex Ardaricus ceteraeque Hunnis subiectae faciunt nationes.54 Hunni vero dolentes Walamirem eiusque exercitum non solum se a suae ditionis iugo excussisse, sed etiam ceteris nationibus, ut similia facerent, incentores fuisse, mox ut fugitiva mancipia eos insequentes ad servitutem pristinam armis adgressi sunt revocare.55 conglobatis itaque suis super Hunnos Walamir irruit tantaque in eos caede grassatus est, ut de Reliquo, qui superfuerant Hunni, Ostrogotharum arma formidarent.56 Leo denique imperator cum Gothis post haec Illyricum vastantibus foedus iniit ac Theodoricum Thiodimeris filium ex Arileuva concubina genitum a Walamere eius patruo obsidem accepit.57 occiso deinde a Sciris Walamere Thiodimer eius germanus regia iura suscepit.58 diviso deinceps regno Thiodimer Orientis, Widimer vero occidui sortitur imperium devastandum, sed mox Widimer Italiam ingressus est, rebus excessit humanis successorem regni Widimer filium relinquens.59 Widimer vero acceptis a Glycerio tunc imperatore muneribus Gallias contendit seseque cum parentibus Wisegothis iungens unum populum effecit.60 interea dum de Suavis patrata victoria Widimer domum revertitur, Theodoricum filium a Leone imperatore remissum gratanter excepit.61 qui Theodericus, dum iam octavum decimum annum aetatid ageret, inscio patre aliquantis secum eius satellitibus adscitis vicinam sibi Sarmatarum gentem invadens opima ex eorum manubiis patri spolia praedamque copiosam reportavit.62 Thiudimere itaque vita decedente universis adnitentibus ad regni gubernacula Theodoricus ascendit.63 quod factum dum ad Zenonem Augustum perlatum esset, gratanter accepit eumque ad se rursus evocatum Constantinopolim magno simul honore et divitiis extulit in tantum, ut etiam consularibus eum fascibus sublimaret, quae dignitas post imperiale fastigium prima est, aereamque illi equestrem statuam ante suum palatium collocaret.64 at vero dum huiuscemodi Theodoricus deliciis apud Constantinopolim afflueret, gens illius id est Ostrogothae, dum eis propter fidei sanctionem praedas agere more solito non liceret nec tamen ab imperatore oblata stipendia sufficere possint, coepere non minimam egestatis penuriam pati, execrantur foedus conpositum, vituperant inutilem pactionem mittuntque continuo ad Theodoricum, qui dicerent quas, dum ipse Graecorum epulis superflveret, inopiae miserias sustinerent; hortantur, ut si suis sibique consulere velit, citius redeat, quatenus, ne cuncta gens pessumdetur, novas ad habitandum terras exqvirant.65 His Theodoricus cognitis ad Augustum Zenonem accedit, questus penuriamque suorum exponit; Italiam sibi dari postulat, absolutionem efflagitat, adiciens quia, si superare Odovacrem possit Italiamque obtinere, ad eius redundaret gloriam, a quo directus fuisset, sin in bello superatus foret, eius nihilo minus lucris adcresceret, quandoquidem cotidianorum stipendiorum exactoribus careret.66 talia Zeno audiens contristatus quidem est eo quod eum nollet amittere, at tamen deliberato consilio rei publicae utilitati prospiciens eius petitionibus adnuit Italiamque ei per pragmaticum tribuens sacri etiam velaminis dono confirmavit, senatum illi populumque Romanum commendans abire permisit.67 egressus igitur Constantinopolim Theodoricus ad Ostrogothas revertitur hortaturque continuo, ut quam primum parati sint, quatenus possessuri Italiam proficiscantur.68 at tamen prius quam Italiam adventaret, Trapstilam Gepidarum regem insidias sibi molientem bello superans extinxit, Busan quoque Vulgarorum regem magna simul cum suis agminibus caede prostravit.69 egressus itaque a Misia cum omni Ostrogothorum multitudine universaque supellectili per Sirmium Pannoniasque iter faciens ad Italiam venit.70 ac primum iuxta Sontium flumen, qui non longe ab Aquileia labitur, castra componens dum uberrimis, quae eo loco habentur, pascuis fatigata aliquantulum ex itineris longitudine iumenta reficeret, ibi mox ei cum grandi suorum exercitu totisque Odovacer Italiae viribus occurrit.71 quem Theodoricus alacriter excipiens magno superatum proelio postremo in fugam convertit.72 exinde Theodoricus movens cum Veronam venisset, iterum adversus eum Odovacer non minori quam prius belli sese apparatu opponit.73 contra quem Theodoricus haud procul a Veronensi urbe confligens nimia eius exercitum caede contriuit ipsumque pariter et omnem illius multitudinem dare terga coegit.74 qui dum fugae metu se praecipites in Atesim fluvium mergunt, ex magna parte rapidissimis eius gurgitibus implicati suffocantur.75 Theodoricus vero dum ipso impetu subsequitur fugientes, Veronam ilico pavore civibus consternatis invadit.76 Odovacer autem cum his, qui evaserant, fugiens Romam contendit sed obseratis continuo portis exclusus est.77 qui dum sibi denegari introitum cerneret omnia quaeque adtingere potuit gladio flammisque consumpsit.78 inde quoque egrediens Ravennam ingressus est ibique, quibus se tueri adversum hostes possit, munitionum praeparare obstacula coepit.79 Theodoricus itaque a Verona digrediens Mediolanum pervenit.80 ubi dum consisteret, magna ad eum multitudo militum pluresque Italiae populi convenere.81 sed paucis interiectis diebus rursus dediticius exercitus Tuffa quodam nomine instigante Odovacris se partibus reddidit.82 ea res Theodoricum in tantum perterruit, ut se suumque exercitum apud Ticinensem urbem muniret.83 talium rerum varietates Burgundionum rex Gundubadus aspiciens Liguriam cum ingenti exercitu ingressus cuncta, quae reperire poterat, pro voluntate diripiens infinitam secum ad Gallias captivorum multitudinem abduxit.84 Theodoricus itaque aliquandiu intra munitiones exercitum retinens demum relictis ibi matre sororibus universi vulgi multitudine nihil plane dubius de Epiphanii viri sanctissimi fide cum expeditis armatorum cuneis ad Odovacris obsidionem Ravennam perrexit dumque eo loco, cui Pinetum nomen est, non procul ab urbe castra posuisset, per continuum paene triennium Odovacrem obsedit.85 qui dum frequenter ex urbe cum suis egrediens eius exercitus inquietaret, novissime noctu in castra inruens magna Theodorici exercitum strage prostravit.86 victus ad extremum fortissime Gothis resistentibus in urbem confugit nec multo post a Theodorico in fidem susceptus ab eo truculente peremptus est.87 egressis denique a Ticinensi urbe post triennium Gothis eandem mox urbem Rugi invasere cuncta per circuitum loca simulque et civitatem per continuum biennium populatione vastantes, cum adhuc beatissimus Epiphanius superesset, cuius in tantis periculis sanctitate cives replebantur afflicti.88 hic a Theodorico Gallias ad Gundubadum pro captivis redimendis directus excepta innumera multitudine, pro quibus pretium tribuit, sex milia captivorum ob solam sanctitatis suae reverentiam concessa secum reduxit.89 igitur Theodoricus extincto apud Ravennam Odovacre totius Italiae adeptus est ditionem nec multo post Romam profectus a Romanis magno gaudio susceptus est, quibus ille singulis tritici ad subsidium annis centum viginti milia modiorum concessit.90 Dum haec apud Italiam geruntur, a Bulgaris universa Thracia crudeliter devastatur.91 Constantinopolis etiam ipsis diebus maximo conflagravit incendio.92 At vero apud Africam Hunuricus, qui mortuo Geiserico in regnum successerat, Arriana perfidia trusis in exilium effugatisque amplius quam trecentis triginta quattuor catholicis episcopis ecclesias eorum clausit, plebem variis suppliciis affecit et quidem innumeris manus abscidens, linguas eorum praecidit, nec tamen loqvellam catholicae confessionis eripere potuit.93 Apud Brittanias quoque Ambrosius Aurelianus, qui solus forte Romanae gentis Saxonum caedi superfuerat, purpuram induit victoresque Saxones Brittonum ducens exercitum saepe superavit, atque ex eo tempore nunc hii nunc illi palmam habuerunt, donec Saxones potentiores effecti tota per longum insula potirentur.94 Theodoricus interea, ut sui regni vires constabiliret, Audefledam Lodoin Francorum regis filiam sibi in matrimonium iunxit, Amalafredam germanam suam Wandalorum regi Hunurico, eiusdem Amalafredae filiam Amalabergam Turingorum regi Hermenfredo, Theodicodo quoque et Ostrogotho ex concubina filias alteram Alarico Wisigotharum regi, alteram Sigismundo Burgundionum consociat, Amalasuintham vero tertiam filiam Eutharico ex Amalorum stirpe venienti evocato ab Hispania tradidit.95 nec fuit aliqua vicina Italiae gens, quae Theodorico aut coniunctionis adfinitate aut pactionis foedere sociata non fuerit.96 Zeno itaque Augustus cum per annos decem et septem rei publicae praefuisset, apud urbem Constantinopolim vitae terminum accepit.
Paulus Diaconus HOME

bnf5795.92 bnf5796.159 bnf5797.55 bsb47185.193 med6535.83 tbl2729.55v

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DECIMVS QVARTVS <<<     >>> LIBER DECIMVS SEXTVS
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS > 18 > 1 > LIBER DECIMVS QVINTVS

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik