monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DECIMVS TERTIVS <<<     >>> LIBER DECIMVS QVINTVS

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DECIMVS QVARTVS

1 Anno ab urbe condita millesimo ducentesimo quarto defuncto Theodosio quadragesimus quartus in numero Marcianus Orientali aulae praeficitur imperator.2 Ceterum Valentiniani tempora huius vel superioris imperatoris curriculis adscribuntur.3 Igitur Valentinianus occidui rector imperii pacis ea tempestate foedera cum Geiserico Wandalorum rege firmavit certisque spatiis Africa inter utrosque divisa est.4 Geisericus vero dum de rerum successu tumidus etiam apud suos superbiret, valida adversus eum suorum conspiratio facta est; quorum molitione detecta diversis ab eo excruciati periere suppliciis.5 horum si quidem funeribus non minus virium amisit, quam si exuperatus belli certamine fuisset.6 Interea rex Hunnorum Attila, dum cum fratre Bleba regnum intra Pannonias Daciamque gereret, Macedoniam Misiamque et Achaiam utrasque etiam Tracias inmanissima rabie devastaret, Blebam suum germanum regnique consortem peremit eiusque sibi parere populos conpulit.7 fultus itaque fortissimarum gentium, quas sibi subiugarat, praesidio ad occidentale demoliendum animum intendit imperium.8 erant si quidem eius subiecti dominio rex ille Gepidarum famosissimus Ardaricus, Walamir etiam Gothorum regnator, ipso cui tunc serviebat rege nobilior, fortissimae nihilo minus gentes Marcomanni Suevi Quadi, praeterea Eruli Turcilingi sive Rugi cum propriis regulis aliaeque praeter hos barbarae nationes aquilonis in finibus commanentes.9 horum omnium Attila superbus imperio quamquam virium robore facile se posse adipisci putaret, quod cuperet, non minori tamen consilii astutia quam armorum fortitudine hostes adgredi satagebat.10 praevidens itaque sagacitate, qua callebat, non sibi fore tutum, si Gothi, qui intra Gallias morabantur, Romanis auxilio iungerentur, amicum se Gothis simulans adversum Romanos se asserit proeliaturum Romanorumque e diverso quasi amicitias appetens in Gothos, eorum videlicet hostes, se pollicetur arma moturum.11 agebat itaque hoc versuta barbaries, quatenus, si hos posset a societate dividere, facilius utrosque singulari certamine proculcaret.12 quas eius astutias Aetius non minori acumine praevidens legatos ad Theodoritum, qui eo tempore Gothis apud Tolosam regnabat, dirigit, qui cum eo pacis foedera sociarent.13 annuit iuxta Aetii votum Romanorum legatis Theodoritus iungitque cum eis non minus sibi prospiciens firmissimum foedus promittitque se pariter pugnaturum.14 fuere interea Romanis auxilio Burgundiones Alani cum Sangibano suo rege, Franci Saxones Riparioli Briones Sarmatae Armoriciani Liticiani ac paene totius populi Occidentis, quos omnes Aetius, ne inpar Attilae occurreret, ad belli adsciverat societatem.15 convenitur ex utraque parte in campos Catalaunicos, qui centum in longitudinem leuvas et ex latitudine septuaginta leuuis, ut Gallis mos est metiri, feruntur.16 Attila itaque primo impetu, mox ut Gallias introgressus est, Gundicarium Burgundionum regem sibi occurrentem protrivit.17 Deinde cum ad locum certaminis ventum esset, inquirit aruspicem, si quid sibi de belli sorte venturum praediceret.18 qui arte daemoniaca exta pecudum perscrutans Attilae infausta denuntiat, hoc tamen quantulumcumque solacium fore, quod summus de parte hostili in certamine ductor occumberet.19 Attila vero dum haec Aetii interitu, cuius mortem sitiebat, denuntiari putaret, non dubitavit vel cum suorum perditione bellum committere, dummodo Aetium suis motibus fortiter obsistentem possit extingvere.20 committit itaque pugnam iam in vesperum die vergente, ut, si superaretur ab hostibus, inminentis se noctis tenebris occuleret.21 conveniunt hinc et inde fortissimae nationes, conseruntur acies, fit bellum acre nimis et pertinax, quale vix ulla narratur historia.22 nec ante a proeliandi ardore quievere, quam eis nox superveniens pugnandi voluntatem adimeret.23 eo siquidem proelio centum octoginta milia hominum caesa referuntur tantumque est sanguinis effusum, ut parvulus, qui ibidem labebatur, rivulus inmodicus subito torrens effectus cadavera secum traheret peremptorum.24 Attilam sane de morte Aetii sua suspicio fefellit: nam incolomi Aetio rex ibi Gothorum Theodoritus occubuit.25 In quo proelio quamvis neuter cessisset exercitus, constat tamen Attilam fuisse superatum.26 qui cum die altera intra plaustrorum munimenta se continens erumpere non auderet nec tamen cessaret tubis et clamore perstrepere, Torismund Theodoriti regis filius dolens de paterno funere statuit Attilam obsidione coartare, ut eum eiusque exercitum ad internitionem usque deleret.27 tum Attila de vitae fiducia iam desperans ex eqvitatoriis ingentem pyram sellis construxit, ut ibidem se Gothis inminentibus supposito igne cremaret, ne aut quisquam de eius laetaretur vulnere aut rex tantarum gentium in potestatem hostium deveniret.28 Aetius vero incaute perpendens Romanos a Gothis perempto Attila deprimi nec deinceps adversum Gothos, si necessitas incumberet, solacium habere, Theodorico quasi eius rebus consulens persuadet, ut domum reverteretur regnum paternum arriperet, ne, si ab eius invaderetur germanis, acerbius ei esset cum suis quam cum hostibus dimicare.29 hoc ille consilium tamquam pro sua salute prolatum libenter amplectens domum reversus est regnumque paternum suscepit.30 ceterum Aetius ob hoc talia machinatus est, ut Attilam ab eius inpressione subduceret.31 inscia heu mens hominum, quantum hac provisione detrimentum patriae, dum avertere cupit, ingessit.32 At vero Attila cernens se relicto hostes ad propria remeasse, erectis animis ac spe salutis elevatus Pannonias repedavit multumque potiorem exercitum coacervans Italiam furibundus introiit.33 ac primum Aquileiam civitatem in ipso Italiae sitam principio expugnare adgressus est; quam continuo triennio obsidens, cum adversus eam strenue civibus repugnantibus nihil praevaleret iamque murmur sui exercitus non valentis famis tolerare penuriam audiret, cum die quadam civitatem circuit, ut ex qua parte eam facilius posset expugnare, inqvireret, cernit repente aves in aedificiorum fastigiis nidificare solitas, quae ciconiae vocantur, uno impetu ex urbe migrare fetusque suos sublatos rostris per rura forinsecus deportare.34 ‘aspicite’ inquit ad suos ‘aves futurorum praescias perituramrelinqvere civitatem’.35 atatimque adhibitis machinis tormentisque hortatur suos, acriter expugnat urbem ac sine mora capit: diripiuntur opes, captivantur vel trucidantur cives, residuum direptioni igni supposito flamma consumit.36 fuerat si quidem in ea civitate feminarum nobilissima Digna nomine forma quidem eximia sed candore pudicitiae amplius decorata.37 haec dum habitaculum super ipsa urbis moenia haberet turremque excelsam suae domui imminentem, subter quam Natissa fluvius vitreis labebatur fluentis, ne sordidissimis hostibus ludibrium fieret animaeque pulchritudinem vel vi inlata libidine vitiaret, mox ingressum hostium captamque urbem praesensit, e summa se eadem turre obvoluto capite in gurgitem praecipitem dedit metumque amittendae pudicitiae memorabili exitu terminavit.38 plura praeterea eiusdem regionis castella inmanis hostis extinctis vel captivatis civibus succendit ac diruit, Concordiam, Altinum sive Patavium, vicinas Aquileiae civitates illius instar demoliens solo coaequavit.39 exinde per universas Venetiarum urbes, hoc est Vicentiam Veronam Brixiam Pergamum seu reliquas nullo resistente Hunni bacchantur, Mediolanium Ticinumque pari sorte diripiunt ab igni tamen abstinentes et ferro.40 deinde Aemiliae civitatibus similiter expoliatis novissime eo loco, quo Mincius fluvius in Padum influit, castra metati sunt.41 ubi Attila consistens, dum utrum adiret Romam an desisteret, animo fluctuaret, non urbi, cui infestus erat, consulens sed Alarici exemplum pavens, qui captae a se urbi non diutius supervixit, dum ergo has animo tempestates revolveret, repente illi legatio placidissima a Roma advenit.42 nam per se vir sanctissimus Leo papa ad eum accessit.43 qui cum ad regem barbarum introgressus esset, cuncta ut optaverat obtinens non solum Romae sed et totius Italiae salutem reportavit; territus namque nutu dei Attila fuerat nec aliud Christi sacerdoti loqui valuit nisi quod ipse praeoptabat.44 fertur itaque post discessum pontificis interrogatum esse Attilam a suis, cur ultra solitum morem tantam reverentiam Romano papae exhibuerit, quando quidem paene ad omnia, quae ille imperasset, obtemperarit; tum regem respondisse: non se eius, qui advenerat, personam reveritum esse sed alium se virum iuxta eum in habitu sacerdotali adstantem vidisse forma augustiore, canitie venerabilem illumque evaginato gladio sibi terribiliter mortem minitantem, nisi cuncta, quae ille expetebat, explesset.45 igitur Attila tali modo a sua sevitia repressus relicta Italia Pannonias repetit.46 ad quem Honoria Valentiniani principis germana, dum a fratre ob decus pudicitiae districte servaretur, suum eunuchum dirigit, quatenus eam sibi a fratre in matrimonium extorqueret.47 accepto itaque hoc Attila nuntio, quia iam Italiae fines excesserat nec statim fatigato exercitu regredi poterat, mandat Valentiniano imperatori minitans peiora se proxime inlaturum Italiae, nisi mox ei suam germanam cum parte regni debita transmisisset.48 qui reversus ad proprias sedes supra plures, quas habebat, uxores puellam valde decoram Ildicco nomine sibi in matrimonium iunxit; ob cuius nuptias profusa convivia exercens dum tantum vini quantum numquam antea insemel bibisset, cum supinus quiesceret, eruptione sanguinis, qui ei de naribus solitus erat effluere, suffocatus extinctus est.49 eadem denique apud Constantinopolim nocte Marciano imperatori in somnis Dominus apparens arcum Attilae fractum ostendit, quo scilicet armorum genere gens illa fidere in bello maxime solet.50 Dum haec geruntur, apud Brittaniam Pelagianae haereseos adsertores Brittanorum temptatant subvertere fidem; qui a Gallorum episcopis auxilium petentes ad rectae fidei defensionem sanctissimum virum Germanum multisque iam virtutibus clarum Altiodorensis ecclesiae episcopum accipiunt et Lupum Trecasenum praesulem aeque apostolicae gratiae virum, qui non minus signorum miraculis quam doctrinae verbis omnes ad sanae fidei confessionem reduxere.51 ecce autem adhuc ibidem sanctis episcopis consistentibus valida Saxonum Pictorumque manus Brittaniam advehitur.52 nihilo minus Brittones mox arma corripientes hostibus obviam pergunt, cum quibus beatissimus Germanus sponte se offerens una pergit ad proelium, cumque ipse dux belli ante consertam aciem constitisset iamque hostes conglobati propius adventarent, non tubae clangoribus, non gladiis fidens, imperat solummodo sanctus antistes, ut, cum ipse prior inclamasset, omnes voce consona eundem responderent sermonem.53 moxque elevata magna voce Alleluia sonuit: cumque omnis exercitus sublato ad sidera clamore Alleluia respondisset cunctaque per circuitum loca resultassent, continuo tantus hostes pavor invadit, ut dissoluta acie fugam arripientes, ac si singulorum cervicibus gladius immineret, tremebundi ad propria refugerent.54 Igitur quia semper virtus invidiam parit, Valentinianus imperator, quantum res edocuit, prosperos Aetii successus, ut supra praemissum est, pertimescens, eum simulque Boethium senatorem nobilissimum gladio peremit.55 ita vir bellicosissimus Aetius et quondam Attilae regis potentissimi terror occubuit, cum quo pariter et Occidentis imperium salusque rei publicae corruit nec ultra hactenus valuit relevari.56 sed nequaquam Valentiniano mors Aetii inpune cessit; nam et ipse anno sequenti a Transila Aetii milite, cum triginta annis imperium gessisset, confossus interiit, ex quibus cum Theodosio socero viginti quinque, cum Marciano quinque imperavit.57 Mortuo Valentiniano regni iura Maximus apud urbem invadens nec dum duobus expletis mensibus a Romanis peremptus est; continuo aduectus ex Africa navibus adest Geisericus cum validissimo suae gentis exercitu fultus insuper praesidio Maurorum, cum adhuc Romanae ecclesiae beatissimus Leo ageret pontificatum.58 perculsis itaque Romanis tam terribili nuntio nobilibusque simul ac popularibus ex urbem fugientibus urbem omni praesidio vacuam Geisericus obtenuit occurrente sibi extra portam eodem sancto Leone episcopo, cuius supplicatio ita eum deo adiuvante linivit, ut, cum omnia potestati eius essent tradita, ab igne tamen et caede atque suppliciis abstineretur.59 quattuordecim interim dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma vacuata est multaque milia captivorum, prout cuique aetate aut arte placuerunt, cum regina Eudoxia, quae Geisericum ad hoc facinus invitaverat, duabusque eius filiabus Carthaginem abducta sunt.60 capta itaque hoc modo a Geiserico Roma est, postquam eam primo Alaricus invaserat, secunda iam uice expletis ab eo tempore quadraginta quattuor annis, a conditione sua mille ducentis atque octo evolutis.61 relicta itaque urbe per Campaniam sese Wandali Maurique effundentes cuncta ferro flammisque consumunt, quicquid superesse potest diripiunt, captam nobilissimam civitatum Capuam ad solum usque deiciunt captivant praedantur.62 Nolam nihilo minus urbem ditissimam aliasque quam plures pari ruina prosternunt.63 Neapolim praeterea quasque ob firmitatem capere non poterant, rebus agrariis exinanitas relinquunt, quicumque gladio superfuerant, captivitatis iugo subiciuntur.64 inter has procellas vir piissimus Paulinus Nolanae urbis episcopus, postquam quicquid habere poterat, in captivorum redemptionem expendit, novissime, cum nihil ei aliud nisi ipse sibi solummodo superesset, pro cuiusdam viduae filio maternas non valens piis ferre visceribus lacrimas cum eadem ad Africam proficiscens, quo iam hostes discesserant, sese barbaro viro vice vicaria in servitium tradidit.65 cuius sanctitas cum apud eandem barbaram gentem dei nutu cognita fuisset, demum cum omnibus suis civibus ad urbem propriam remeavit.66 At vero Geisericus postquam ditatus Italiae opibus ad Africam regressus est, Valentiniani principis natam, quam ab urbe captivitatis sorte abduxerat, Transamundo suo filio in matrimonium copulavit, ex qua videlicet Hildericus natus est, qui quartus postmodum a Geiserico Wandalis apud Africam regnavit.67 Recedente igitur ab urbe Geiserico Romani sequenti mense exinanitae rei publicae imperatorem Habitum praeficiunt.68 Wisigothae quoque circa haec tempora cum rege suo Theodorico Theodoriti filio transcensis Pyrenaei iugis Hispanias invadunt.69 Ast vero Marcianus imperator cum apud Constantinopolim septem annis regnum administrasset, facta suorum conspiratione peremptus est.
Paulus Diaconus HOME

bnf5796.149 bnf5797.52 bsb47185.182 med6535.80 tbl2729.55v

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DECIMVS TERTIVS <<<     >>> LIBER DECIMVS QVINTVS
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik