monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 10 > 21 > Vita Auli Persi Flacci > 24 > Vita Lucani > 2 > 2 > > Vita Plinii Secundi > LIBER DECIMVS TERTIVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DVODECIMVS <<< >>> LIBER DECIMVS QVARTVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DECIMVS TERTIVS
1 Igitur imperator Honorius, dum vires rei publicae cotidianis cerneret labefactari incommodis, virum strenuum et bellicosum Constantium comitem ad Gallias cum exercitu mittit.2 is mox Galliam ingressus est, continuo Constantinum tyrannum apud Arelatem extinxit, Constans vero eius filius a Gerontio suo comite Viennae peremptus est.3 in cuius locum Gerontius Maximum quendam substituens ipse a suis militibus iugulatus est.4 Maximus deinde purpura exutus in Hispania exulans egens obiit.5 exinde Iovinus apud Gallias, mox adsurrexit, cecidit.6 Sebastianus tyrannus frater eius continuo creatus occisus est.7 Tertullus consul, qui se futurum principem in senatu gloriatus est, pari nihilo minus exitu periit.8 Attalus a Gothis imperator effectus, postmodum captus a Constantio missusque Honorio truncata manu vitae relictus est.9 Heraclianus quoque cum Sabino genero cum tribus milibus ac septingentis navibus ex Africa Romam tendens, occursu comitis Marini territus et in fugam versus arrepta navi solus Carthaginem rediit ibique peremptus est.10 hos omnes Honorius optima religione magnaque Constantii industria superavit, merito sane, nam his diebus praecipiente Honorio favente Constantio sopitis apud Africam haereticis pax ecclesiis redditur.11 in qua fulgentissimus tunc apud Ipponiregium totiusque magister ecclesiae florebat Augustinus.12 Interea Wallia Gothorum rex dei iudicio territus Placidiam apud se honeste habitam exigente Constantio fratri Honorio reddidit pacemque cum eo datis lectissimis obsidibus pepigit seque pro Romanis adversus barbaros, qui Hispanias invaserant, pugnaturum spopondit.13 mittunt e contrario Wandalorum Alanorum Suevorumque reges principi Honorio legationem in his verbis: ‘tu cum omnibus pacem habe, omnium obsides accipe.14 nos nobis confligimus, nobis perimus, tibi vincimus, tuae erit quaestus rei publicae, si utrique pereamus’.15 His ita tantis incommodis deo favente sopitis Honorius Gallam Placidiam germanam suam Constantio suo comiti fide integerrimo et ingenti viro iam dudum promissam magno cunctorum gaudio sociavit, ex qua Valentinianum filium Constantius genuit, qui postea rei publicae imperium gessit.16 hoc in tempore foedus firmissimum cum rege Gothorum Wallia Constantius pepigit, tribuens ei ad habitandum Aquitaniam Galliae provinciam eiusdemque provinciae quasdam civitates vicinas.17 cernens itaque Honorius ubique se Constantii virtute et ingenio seu per bella seu pacis moderatione tueri, eum cunctis adnitentibus apud Ravennam in regni consortium adscivit, qui necdum septem mensibus evolutis ex hac luce subtractus est.18 His diebus apud Bethleem Palaestinae beatissimus Hieronymus expletis nonaginta uno vitae annis ad Christum migravit.19 Sequenti tempore Maximus apud Hispanias factione Ioviniani, qui tunc in re militari clarus habebatur, tyrannidem arripuit.20 nec multo post superati utrique et capti ab Honorii exercitu eidem, cum apud Ravennam tricennalia sua perageret, praesentantur.21 Hac tempestate Brittanni Scottorum Pictorumque infestationem non ferentes Romam mittunt ac sui subiectione promissa contra hostes auxilia flagitant.22 quibus statim ab Honorio missa militum legio magnam barbarorum multitudinem stravit ceterosque Brittaniae finibus expulit.23 sed mox ut discessere Romani, advecti iterum navibus hostes obvia quaeque sibi conculcant ac devorant.24 rursumque advolant Romani caesumque hostem trans maria fugant.25 Hoc tempore dum Wandali Alanique Hispanias infestarent, Honorius ad eas defensandas Castinum ducem cum exercitu dirigit.26 qui Castinus praclarum virum Bonifatium ac bellicis artibus exercitum inepto et iniurioso imperio ab expeditionis suae societate avertit.27 Bonifatius vero periculosum sibi indignumque ratus eum sequi, quem discordem superbientemque expertus esset, celeriter se ad portum urbis atque inde ad Africam proripuit magnumque postmodum rei publicae detrimentum totiusque Africae causa excidii extitit.28 Castinus vero tanto collega ob suam intemperantiam privatus nihil dignum in Hispaniis gessit.29 Inter haec Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa ad Orientem cum Honorio et Valentiniano filiis profecta a Theodosio Augusto, Archadii alterius germani sui filio, honorifice libenterque suscepta est.30 Honorius vero postquam cum minore, de quo praemissum est, Theodosio Archadii sui germani filio annis quindecim imperasset, cum iam antea cum fratre annis tredecim ac sub patre duobus regnasset, rem publicam, ut cupierat, pacatam relinquens apud urbem Romam vita exemptus est corpusque eius iuxta beati Petri apostoli martyrium in mausoleo sepultum est.31 huic soboles nulla fuit.32 nam duae Stiliconis filiae id est Maria et Hermantia una post alteram eius coniugio sociatae utraeque dei iudicio inopinata morte praeventae ex hac luce virgines migravere.33 fuit sane Honorius moribus et religione patri Theodosio non valde absimilis.34 cuius temporibus quamvis multa externa et civilia bella surrexerint, vel nullo vel minimo sanguine quievere.35 exempto rebus humanis Honorio fultus praesidio Castini magistri militum Iohannes invadit imperium.36 Anno ab urbe condita millesimo centesimo septuagesimo septimo Theodosius Archadii filius quadragesimus tertius regum Romanorum Orientale regebat imperium.37 qui conperto patrui sui Honorii funere mox Valentinianum amitae suae Placidiae filium Caesarem effectum cum matre Augusta ad recipiendum Occidentis dirigit regnum.38 quo tempore Iohannes, dum Africam, quam Bonifatius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem sui infirmior factus est.39 denique venientes Placidia Augusta et Valentinianus Caesar mira eum felicitate continuo opprimunt regnique gubernacula victores arripiunt; quorum tunc milites crudeliter Ravennam depopulati sunt eo, quod illius maxime cives tyrannicae parti Fabissent.40 Castinum vero magistrum militum damnant exilio, cuius arripuisse factione Iohannes tyrannidem credebatur, data Aetio venia eo, quod Hunni, quos per ipsum Iohannes acceperat, eius studio remeassent ad propria.41 Valentinianus igitur consensu totius Italiae imperator efficitur itemque ex decreto Theodosii Augustus appellatur.42 dum haec geruntur Achillas nobile oppidum Galliarum a Gothis multa vi obpugnatum est, donec inminente Aetio non inpuniti abscederent.43 Bonifatius inter haec apud Africam potentia gloriaque augebatur.44 mittuntur adversus eum Mabortius et Galbio; qui dum Bonifatium obsidere parant, ab eo interempti sunt.45 exinde gentibus, quae uti navibus nesciebant, dum a concertantibus in auxilium vocantur, mare pervium factum est.46 rursus contra Bonifatium Sigisvuldus comes dirigitur.47 Bonifatius vero sentiens se non posse tuto Africam tenere cernensque sibi periculum instare, in perniciem totius rei publicae effervescens Wandalorum Alanorumque gentem cum Geiserico suo rege ab Hispaniis evocatos Africae intromisit, qui cunctam paene Africam ferro flamma rapinis crudelissime devastantes catholicam insuper fidem Arriana inpietate subvertere.48 sub hoc turbine beatissimus, de quo praemissum est, Augustinus Hipponiensis episcopus, ne civitatis suae ruinam cerneret, tertio eius obsidionis mense sex et septuaginta vitae annis expletis, ex quibus quadraginta in clericatu seu episcopatu transegerat, ad Christum perrexit.49 Eodem tempore pace totius orbis et consensione mirabili Bonifatius ab Africa ad Italiam per urbem rediit accepta magistri militum dignitate.50 qui cum resistentem sibi Aetio proelio superavisset, paucis interiectis diebus morbo extinctus est.51 Aetius vero cum deposita dignitate in agro suo degeret ibique eum quidam eius aemulus repentino incursu opprimere temptasset, profugus ad urbem atque illinc ad Dalmatiam, deinde Pannonias ad Hunnos pervenit, quorum amicitiis auxilioque usus pacem principum et ius interpolatae potestatis optinuit nec multo post patriciatus etiam dignitatem adeptus est.52 post eam igitur, quae praemissa est, Africae cladem data per Trigetium ad habitandum Wandalis Africae portione pax cum eisdem necessaria magis quam utilis facta est.53 His etiam temporibus Gundicarium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aetius patricius bello obtrivit pacemque ei supplicanti concessit.54 interea Gothi pacis placida perturbant et pleraque municipia vicina suis sedibus occupant cumque essent maxime oppido Narbonensi infesti civesque eius longa obsidione et fame affligerent, adveniens comes Litorius hostes in fugam uertit et civitatem adlata frumenti copia a fame libreravit.55 Dehinc anno sequenti bellum adversum Gothos Hunnis auxiliantibus gestum est.56 Hac tempestate Geisericus apud Africam intra habitationis suae limites cupiens catholicam fidem Arriana inpietate subvertere quosdam nostrorum episcopos eatenus persecutus est, ut eos privatos iure basilicarum suarum etiam civitatibus pelleret, cum ipsorum constantia nullis superbissimi regis terroribus cederet.57 his denique diebus Valentinianus Augustus ad Theodosium principem suum fratruelem Constantinopolim profectus est filiamque eius in matrimonium accepit.58 per idem tempus piratae multas insulas praecipueque Siciliam populati sunt.59 Inter haec Litorius, qui secunda ab Aetio patricio potestate Hunnis auxilianlibus praeerat, dum Aetii gloriam superare appetit dumque aruspicum responsis et daemonum significationibus fidit, pugnam cum Gothis inprudenter conservit.60 ac primum quidem magnam hostium stragem dedit, postmodum vero suis paene omnibus trucidatis ipse a Gothis turpiter captus est.61 postremo pax cum eisdem facta est, cum eam Romani post huius lacrimabilis belli perniciem humilius quam umquam antea poposcissent.62 Aetio itaque rebus quae in Galliis conponebantur intento Geisericus, de cuius amicitia nihil metuebatur, Carthaginem, dolo pacis invadit omnesque opes eius excruciatis diverso tormentorum genere civibus in ius suum vertit nec ab ecclesiarum despoliatione abstinens, quas sacris vasis exinanitas et sacerdotum administratione privatas non iam divini cultus loca sed suorum esse iussit habitacula, in universum captivi populi ordinem saevus, sed praecipue nobilitati et religioni infestus, ut discerni omnino non possit, hominibus magis an deo bellum intulisset.63 igitur Carthago a Wandalis hoc modo capta est annis quingentis octoginta et quinque evolutis, postquam Romano coeperat iuri parere.64 sequenti deinde anno Geisericus ad Siciliam transiens, dum magnis eam calamitatibus affligeret, accepto nuntio de Sabastiano, qui ab Hispaniis ad Africam tenderet, celeriter Carthaginem rediit ratus periculosum sibi ac suis fore, si vir bellandi peritus recipiendae Carthagini incubuisset.65 verum ille amicum se magis quam hostem videri uolens, dum de regis barbari amicitiis inprovise praesumit, infelici morte peremptus est.66 Post haec imperator Theodosius bellum contra Wandalos movit Ariovindo et Ansila atque Germano ducibus magna cum classe directis.67 qui longis cunctationibus negotium differentes Siciliae magis oneri quam Africae praesidio fuere.68 Per haec tempora Hunnis Tracias et Illyricum saeva populatione vastantibus exercitus, qui in Sicilia morabatur, ad defensionem Orientalium provinciarum revertitur.69 Sub his fere diebus tam terribili Roma terre motu concussa est, ut plurimae eius aedes aedificiaque corruerint.70 Brittani itaque, de quibus praemissum est, cum rursus Scottorum Pictorumque incursionibus premerentur, mittunt Aetio epistolam lacrimis aerumnisque refertam eiusque quantocius auxilium efflagitant.71 quibus dum Aetius minime annuisset, eo quod contra viciniores hostes occupatus existeret, quidam Brittanorum strenue resistentes hostes abigunt, quidam vero coacti hostibus subiciuntur.72 denique subactam Picti extremam eiusdem insulae partem eam sibi habitationem fecere nec ultra exinde hactenus valuerunt expelli.73 at vero residui Brittanorum, dum continue Scottorum impetus formidarent, ultra iam de Romanorum praesidio diffidentes Anglorum gentem cum suo rege Vertigerno ad defensionem suae patriae invitavere.74 quos amicali societate exceptos versa in contrarium vice hostes pro adiutoribus inpugnatoresque sensere.75 sequenti deinceps tempore gens Anglorum sive Saxonum Brittaniam tribus longis navibus advehitur.76 quorum dum iter prosperatum domi fama retulisset, mittitur nihilo minus exercitus multiplex, qui sociatus prioribus primum hostes, propter quos petebatur, abigit, deinde in Brittones arma convertens conficta occasione, quasi pro se eis militantibus minus stipendia praeparassent, totam prope insulam ab orientali eius plaga usque ad occidentalem incendio sibi seu gladio subegit.77 At vero Theodosius dum absque viginti uno superioribus annis, quos cum Honorio patruo regnaverat, septem et viginti annis imperium gessisset, ex quibus cum Valentiniano genero viginti quinque transegit, apud Constantinopolim morbo consumptus obiit ibique sepultus est.
Paulus Diaconus HOME
bnf5796.141 bnf5797.49 bsb47185.171 med6535.78 tbl2729.55v
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DVODECIMVS <<< >>> LIBER DECIMVS QVARTVS
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 10 > 21 > Vita Auli Persi Flacci > 24 > Vita Lucani > 2 > 2 > > Vita Plinii Secundi > LIBER DECIMVS TERTIVS
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik