monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, VNDECIMVS <<< >>> LIBER DECIMVS TERTIVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER DVODECIMVS
1 Anno ab urbe condita millesimo centesimo tricesimo octavo Theodosius, genitus patre Theodosio matre Thermantia, quadragesimus primus imperatorum, interfecto per Maximum Gratiano imperium Romani orbis solus optinuit mansitque in eo annis undecim, cum iam in Orientis partibus sex annis Gratiano vivente regnasset.2 itaque iustis necessariisque causis ad bellum civile permotus cum e duobus Augustis fratribus unius interfecti ultionem, alterius restitutionem procuraret, sese adversum Maximum tyrannum sola fide maior (nam longe minor universi apparatus bellici conparatione) proripuit.3 Aquileiae tunc Maximus insederat, Andragathius comes eius summam belli administrabat; qui cum largissimis militum copiis astuto consilio omnes Alpium ac fluminum aditus communisset, dum navali expeditione incautum hostem praevenire parat et obruere, sponte eadem, quae obstruxerat, claustra deseruit.4 ita Theodosius nemine sentiente vacuas Alpes intravit atque Aquileiam inprovisus adveniens magnum hostem Maximum ac trucem et ab inmanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem sine controversia clausit cepit occidit.5 hanc Maximo perditionem beatus Martinus ante praedixit.6 Valentinianus recepto Italiae potitus imperio est; Andragathius comes cognita Maximi nece praecipitem sese e navi in undas dedit ac suffocatus est.7 Theodosius incruentam victoriam Deo procurante suscepit; Victorem quoque Maximi filium, quem imperatorem pater Gallis infantili aetate reliquerat, extinxit.8 Igitur Valentinianus iunior, cum in Galliam transisset ibique tranquilla re publica in pace ageret, apud Viennam dolo Arbogastis comitis sui strangulatus atque, ut voluntariam sibi conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est; quo extincto Arbogastes tyrannum creavit Eugenium eligens hominem, cui titulum imperatoris inponeret ipse aucturus imperium; vir barbarus animo consilio manu audacia potentiaque nimius, contraxit undique innumeras invictasque copias vel Romanorum praesidiis vel auxiliis barbarorum, aliis potestate aliis cognatione subnixus.9 denique extabat genere Francus cultorque sordidissimus idolorum.10 igitur Eugenius atque Arbogastes cum instructa acie Alpium transitus tenerent, Theodosius expers cibi ac somni orationi incumbens totam noctem pervigil exegit; cum tamen se esse a suis destitutum sciret, ab hostibus circumseptum nesciret, fiducialiter arma corripiens signoque crucis signum proelio dedit ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor futurus inmisit; nam consultus Iohannes anachoreta eum victurum spoponderat.11 quem cum Arbitio hostilium partium comes ignarum circumpositis excepisset insidiis, conversus mox ad reverentiam Augusti eum non solum periculo libreravit, verum etiam auxilio instruxit; cumque ad congressionem ventum esset, vehemens turbo ventorum a parte Theodosii in ora hostium ruit, qui et ab eius parte spicula missa valenter hosti infigeret et hostili manu missa repelleret.12 nec mora parva suorum data strage victori se Theodosio hostilis exercitus prostravit.13 Eugenius captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu percussit.14 praemiserat denique prius Theodosius decem milia auxiliatorum Gothorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt; quos utique Theodosio perdidisse magis lucrum quam detrimentum fuit.15 ad cuius laudem ob insignem victoriam poeta quidam eximius sed infidelis inter cetera hos uersiculos cecinit: ‘o nimium dilecte dei, tibi militat aether et coniurati veniunt ad classica venti’.16 Huic ferunt somnio nomen parentes monitos sacravisse, quod in Latinum Adeodatum potest intellegi.17 de hoc etiam oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum, cuius Arbogastis comitis sui strangulatus atque, ut voluntariam sibi conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est; quo extincto Arbogastes tyrannum creavit Eugenium eligens hominem, cui titulum imperatoris inponeret ipse aucturus imperium; vir barbarus animo consilio manu audacia potentiaque nimius, contraxit undique innumeras invictasque copias vel Romanorum praesidiis vel auxiliis barbarorum, aliis potestate aliis cognatione subnixus.18 denique extabat genere Francus cultorque sordidissimus idolorum.19 igitur Eugenius atque Arbogastes cum instructa acie Alpium transitus tenerent, Theodosius expers cibi ac somni orationi incumbens totam noctem pervigil exegit; cum tamen se esse a suis destitutum sciret, ab hostibus circumseptum nesciret, fiducialiter arma corripiens signoque crucis signum proelio dedit ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor futurus inmisit; nam consultus Iohannes anachoreta eum victurum spoponderat.20 quem cum Arbitio hostilium partium comes ignarum circumpositis excepisset insidiis, conversus mox ad reverentiam Augusti eum non solum periculo libreravit, verum etiam auxilio instruxit; cumque ad congressionem ventum esset, vehemens turbo ventorum a parte Theodosii in ora hostium ruit, qui et ab eius parte spicula missa valenter hosti infigeret et hostili manu missa repelleret.21 nec mora parva suorum data strage victori se Theodosio hostilis exercitus prostravit.22 Eugenius captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu percussit.23 praemiserat denique prius Theodosius decem milia auxiliatorum Gothorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt; quos utique Theodosio perdidisse magis lucrum quam detrimentum fuit.24 ad cuius laudem ob insignem victoriam poeta quidam eximius sed infidelis inter cetera hos uersiculos cecinit: ‘o nimium dilecte dei, tibi militat aether et coniurati veniunt ad classica venti’.25 Huic ferunt somnio nomen parentes monitos sacravisse, quod in Latinum Adeodatum potest intellegi.26 de hoc etiam oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum, cuius nomen ΘΕΟ atque Δ litteris initiaretur; qua cognitione principii deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi praesumeret, scelestae cupidinis supplicia persolvit.27 fuit autem Theodosius propagator rei publicae atque defensor eximius; moribus et corpore Traiano similis, quantum scripta veterum et picturae docent, a quo et originem traxit: sic eminens status, membra eadem, par caesaries os absque eo, quod illi aliquantum vellendo steriles genae, neque tam ingentes oculi erant; nescio an et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in incessu fuisset.28 mens vero prorsus similis adeo, ut nihil dici queat, quod non ex libris in istum videatur transferri.29 clemens animus misericors communis solo habitu differre se ceteris putans; in omnes homines honorificus, verum effusius in bonos, simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari sed innoxia, largiri magno animo magna, amare cives vel privato contubernio cognitos eosque honoribus pecunia beneficiis ceteris munerari, praesertim quorum erga se vel patrem aspero casu officia conprobasset.30 illa tamen, quibus Traianus aspersus est, vinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi, usque eo detestatus, ut bella non moverit sed invenerit.31 ministeria lasciva psaltriasque commessationibus adhiberi lege prohibuit; consobrinarum nuptias tamquam sororum interdixit.32 litteris mediocriter doctus, sagax plane multumque diligens ad noscenda gesta maiorum; execrabatur, cum legisset superbiam dominantium praecipue perfidos et ingratos; irasci sane rebus indignis, sed subito flecti, unde quoque dilatione modica emolliebantur interdum severa praecepta; habuitque a naturae munere, quod Augustus a philosophiae doctore; qui cum vidisset eum facile commoveri, ne asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quattuor atque viginti Graecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momenti est, mente alio traducta parvi temporis interiectu languesceret.33 melior haud dubie, quod est rare virtutis, post auctam annis potentiam regalem auri argentique pondera sublata a tyrannis multis ex suo restituit.34 inerat ei cura pielatis eximiae, colere patruum tamquam genitorem, fratris mortui sororisque liberos habere pro suis, cognatos adfinesque parentis animo conplecti.35 elegans letumque convivium dare nec tamen sumptuosum, miscere colloquia pro personis studio dignitatibus sermone cum gravitate iocundo, blandus pater, concors maritus.36 exercebatur neque ad inlecebram neque ad lassitudinem; ambulationibus, cum esset otium, animum reficiens regebat ualitudinem continentia vescendi.37 huius et apud homines mansuetudo et quanta extiterit apud deum devotio, hoc uno monstratur exemplo: nam cum apud Mediolanum missarum fruiturus sollemniis ecclesiam vellet intrare eumque beatus Ambrosius pro quodam facinore, nisi publice peniteret, non admissurum se diceret, et prohibitionem humiliter pertulit et satisfactionem non erubescens indictum ab episcopo paenitentiae modum deuotus excepit.38 Huic sociata in coniugio Flacilla fuit, ex qua Archadium et Honorium genuit; qua defuncta Gallam Valentiniani maioris et Iustinae filiam Valentiniani quoque iunioris sororem in matrimonium duxit, quae ei Placidiam peperit, cui postea de matris nomine Gallae cognomentum accessit.39 Itaque quinquagesimum Theodosius annum agens aetatis in pace apud Mediolanium rebus excessit humanis utramque rem publicam utrisque filiis Archadio et Honorio quietam relinquens.40 corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum est. 41 Anno ab urbe condita millesimo centesimo quadragesimo nono Archadius Augustus in Oriente, Honorius frater eius in Occidente quadragesimo secundo loco commune imperium, divisis tantum sedibus tenere coeperunt.42 quorum pater curam viris potentissimis mandarat habere, id est Rufino Orientalis aulae, Stiliconi Occidentalis imperii.43 vixitque Archadius post patris excessum annis duodecim imperiique summam Theodosio filio parvo admodum moriens tradidit.44 Interea Gildo comes Africae cognita Theodosii morte arbitratus minimam in parvulis spem fore Africam iuri proprio coepit usurpare.45 huius frater Mascelzer germani perfidiam perhorrescens in Italiam rediit; Gildo duos eius filios, quos pater reliquerat, dolo circumventos occidit.46 ad hunc iam hostem bello insequendum Mascelzer frater missus est.47 Mascelzer iam a Theodosio sciens, quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi clementiam dei impetraret, Caprariam insulam adiit; inde secum sanctos viros abducens, cum quibus orationibus ac ieiuniis dies aliquot continuavit et noctes, ante triduum quoque, quam hosti contiguus fieret, cernit noctu beatum Ambrosium paulo ante defunctum, quo vel quando victoriam caperet, diem sibi indicantem et locum.48 ac tertio demum die post noctem orationibus hymnisque pervigilem cum quinque solummodo milibus adversus octaginta milia hostium pergens eos dei nutu sine bello in deditionem accepit; quo viso auxiliarii Gildonis barbari ilico terga dedere; Gildo et ipse fugam arripiens ascensa navi, cum in Africam redisset, post aliquot dies strangulatus interiit.49 sane idem Mascelzer rerum secundarum insolentia tumens ecclesiam dei temerare ausus est atque ex ea quosdam non dubitavit extrahere; secuta mox poena sacrilegium est, nam post aliquantum temporis ipse punitus est.50 Interea Rufinus, cui a Theodosio Orientalis aulae cura commissa est, malo perfidiae depravatus, cum barbarorum solaciis regnum temptaret invadere, morte iustissima poenas luit.51 Stilico quoque Occidentis tutor imperii, inmemor conlatorum beneficiorum inmemor adfinitatis (nam socer extabat Honorii) regnum et ipse Eucherio filio affectans ingentia rei publicae intulit mala; nam saepe cum delere posset barbaros, fovit, saepe Alaricum cum Gothis suis vicit, saepe conclusit, semperque dimisit. 52 cui quis fuerit exitus, suo melius in loco dicetur.53 Inter haec omnium antiquorum praesentiumque hostium longe inmanissimus Radagaisus rex Gothorum totam repentino inundavit Italiam impetu.54 nam fuisse in eius populo plus quam ducenta milia Gothorum ferunt.55 hic supra hanc incredibilem multitudinem indomitamque virtutem barbarus erat et Scytha, qui omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare devoverat.56 invadit ilico Romam pavor infinitus, fit omnium paganorum in urbe concursus; adclamatur a cunctis se haec ideo perpeti, quod neglecta fuerint magnorum sacra deorum.57 magnis querelis ubique agitur et continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur; fervent tota urbe blasphemiae, nomen Christi tamquam lues aliqua probris ingravatur.58 conducuntur a Romanis adversus Radagaisum duo pagani duces Gothorum Sarus, Uldin Hunorum.59 sed non sinit deus rem suae potentiae infidelium virtutem videri; conterritus namque divinitus Radagaisus in aspero Faesulani montis iugo urguente undique timore concluditur agminaque, quibus angusta dudum videbatur Italia, latendi spe in unum ac parvum verticem truduntur; quo cum fame et siti conficerentur, rex Radagaisus solus spem fugae sumens captus a Romanis in vincla coicitur ac paulisper retentus vita privatur.60 tanta vero multitudo captivorum Gothorum fuisse fertur, ut vilissimorum pecudum modo singulis aureis passim greges hominum venderentur. 61 Interea Alaricus Italiam ingressus cum ab Honorio sedes, quo cum suo exercitu consistere possit, expeteret, Honorius deliberato consilio ei Gallias concessit; qui dum ad Galliam pergens ob recuperationem iumentorum apud Pollentiam aliquantulum resedisset, Stilico comes in perniciem rei publicae Gothos pertemptans, dum eos insidiis adgredi cuperet, belli summam Sauli pagano duci commisit.62 qui ipso sacratissimo die Paschae Gothis nil tale suspicantibus super eos inruit magnamque eorum partem prostravit, nam primum perturbati Gothi ac propter religionem cedentes demum arma corripiunt; more se solito cohortantur victoremque virtute potiori prosternunt exercitum.63 hinc in rabiem furoris excitati coeptum iter deserentes Romam contendunt petere, cuncta, per quae ierant, igni ferroque vastantes.64 nec mora venientes urbem capiunt devastant incendunt dato tamen prius praecepto, ut siqui in sancta loca praecipueque sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos in primis inviolatos securosque esse sinerent, deinde in quantum possint praedae inhiantes a sanguine temperarent.65 capta itaque Roma est anno millesimo centesimo sexagensimo quarto conditionis suae.66 die sane tertia sponte Gothi Urbe discedunt facto aliquantarum aedium incendio, sed ne tanto quidem, quantum olim a Caesare factum est. 67 deinde per Campaniam Lucaniam Britiamque simili strage bacchantes Regium pervenere in Siciliam transfretare cupientes.68 quo cum transmeare ascensis navibus vellent, perpessi naufragium plures suorum amisere.69 Alaricus inter haec dum, quid ageret, deliberaret, apud Consentiam subita morte defunctus est.70 Gothi Basentum amnem de alveo suo captivorum labore derivantes Alaricum in medio eius alveo cum multis opibus sepeliunt amnemque meatui proprio reddentes, ne quis locum scire possit, captivos, qui interfuerant, extingunt.71 Regem deinceps Athaulfum Alarici adfinem Gothi constituentes Romam redeunt: siquid residui fuit, more locustarum eradunt auferentes exinde Gallam Placidiam Theodosii principis filiam, sororem Honorii, quam sibi Athaulfus apud Forum Cornelii coniugio sociavit.72 quae multo post rei publicae commodo fuit.73 nam ad hoc mariti animum acerrimo ingenio subtilibus blandimentis inflexit, ut ultro a Romanis pacem expeteret. 74 qui ad Gallias proficiscens dein apud Barcilonem fraude suorum occisus est.75 post quem Segericus regnum capiens, dum pacem Romanis servare disponit, et ipse a suis peremptus est.76 deinde Wallia regnandi iura suscepit ad hoc electus a Gothis, ut pacem infringeret, ad hoc a Deo ordinatus, ut confirmaret. 77 Interea comes Stilico Wandalorum perfidae et dolosae gentis genere editus, Eucherium, ut dictum est, filium iam a puero Christianorum persecutionem meditantem, ut in imperio substitueret, ante biennium Romanae inruptionis gentes copiis viribusque intolerabiles, hoc est Alanorum Suevorum Wandalorum Burgundionum, ultro in arma suscitavit easque pulsare Gallias voluit, ut sub hac necessitate a genero in filium extorquere imperium possit.78 tandem ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tam ingentia damna patefacta sunt, commoto iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpuram indueret, totius generis humani sanguinem dedidit.79 occisus Eucherius eius filius paucique cum isdem satellites tantarum molitionum puniti sunt.80 eodem tempore clarissima urbis loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiverunt. 81 Inter haec apud Brittanias Gratianus tyrannus mox creatur occiditur.82 huius in loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur.83 qui ad Gallias transiens saepe a barbaris incerto foedere inlusus detrimento rei publicae magis fuit quam augmento.84 tunc duo iuvenes locupletes Didymus et Viridianus, adsumptis propriis servulis ac vernaculis sese patriamque a barbaris et tyranno defensare moliti sunt.85 adversus hos Constantinus Constantem filium ex monacho Caesarem factum cum quibusdam foederatis barbaris in Hispanias misit.86 Constans barbarorum fultus auxilio eos primo proelio peremit.87 quibus barbaris dum claustra Pyrinaei montis commissa fuissent, ab eis tota illa, quae per Gallias bacchabatur, ferocitas gentium Hispaniarum provinciis intromissa est.88 itaque post multas strages incendia et rapinas tandem divisis sedibus barbari ad aratra conversi Romanorum residuos coeperunt ut socios amicosque fovere.
Paulus Diaconus HOME
bnf5796.132 bnf5797.46 bsb47185.158 med6535.75 tbl2729.55v
Paulus Diaconus, Historia Romana, VNDECIMVS <<< >>> LIBER DECIMVS TERTIVS
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik