monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6 > 1 > 3 > 9 > 1 > 8 > 6 > LIBER SEPTIMVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER SEXTVS <<<     >>> LIBER OCTAVVS

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER SEPTIMVS

1 Anno urbis septingentesimo fere ac nono interfecto Caesare civilia bella reparata sunt.2 percussoribus enim Caesaris senatus favebat.3 Antonius consul partium Caesaris civilibus bellis obprimere eos conabatur.4 ergo turbata re publica multa Antonius scelera committens a senatu hostis iudicatus.5 missi ad eum persequendum duo consules Pansa et Hirtius et Octavianus adulescens annos XVII natus, patre Octavio senatore genitus, maternum genus ab Aenea per Iuliam familiam sortitus, Caesaris nepos, quem ille testamento heredem reliquerat et nomen suum ferre iusserat.6 hic est, qui postea Augustus est dictus et rerum potitus.7 quare profecti contra Antonium tres duces vicerunt eum apud Mutinam.8 evenit tamen, ut victores consules ambo morerentur.9 quare tres exercitus uni Caesari Augusto parverunt.10 Fugatus Antonius amisso exercitu confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister equitum fuerat et tum militum copias grandes habebat.11 a quo susceptus est.12 mox Lepido operam dante Caesar pacem cum Antonio fecit et quasi vindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus extorsit, ut sibi vicesimo anno consulatus daretur.13 senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem publicam armis tenere coepit.14 per hos etiam Cicero orator occisus est multique alii nobiles.15 Interea Brutus et Cassius interfectores Caesaris ingens bellum moverunt.16 erant enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupaverant.17 profecti sunt igitur contra eos Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius (remanserat enim ad defendendam Italiam Lepidus) apud Philippos Macedoniae urbem contra eos pugnaverunt.18 primo proelio victi sunt Antonius et Caesar, periit tamen dux nobilitatis Cassius, secundo Brutum et infinitam nobilitatem, quod cum illis bellum gesserat, victam interfecerunt.19 ac sic inter eos divisa est res publica, ut Augustus Hispanias Gallias et Italiam teneret, Antonius Asiam Pontum Orientem.20 sed in Italia L. Antonius consul bellum civile commovit frater eius, qui cum Caesare contra Brutum et Cassium dimicaverat.21 is apud Perusium Tusciae civitatem victus et captus est neque occisus.22 Interim a Sex. Pompeio Cn. Pompei filio ingens bellum in Sicilia commmotum est his, qui superfuerant ex partibus Bruti Cassiique, ad eum confluentibus.23 bellatum per Caesarem Augustum Octavianum et M. Antonium adversus Sex. Pompeium est.24 pax postremo convenit.25 Eo tempore M. Agrippa in Aquitania rem prospere gessit.26 et L. Bentilius Bassus inrumpentes in Syriam Persas tribus proeliis vicit.27 Pastorum regis Orodis filium interfecit eo ipso die, quo olim Orodis Persarum rex per ducem Surenam Crassum occiderat.28 hic primus de Parthis iustissimum triumphum Romae egit.29 Interim Pompeius pacem rupit et navali proelio victus fugiens ad Asiam interfectus est.30 Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti Octaviani Cleopatram reginam Aegypti duxit uxorem.31 contra Persas etiam ipse pugnavit.32 primis eos proeliis vicit, regrediens tamen fame et pestilentia laboravit et cum instarent Parthi fugienti, ipse pro victo recessit.33 Hic quoque ingens bellum civile commovit cogente uxore Cleopatra regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in urbe regnare.34 victus est ab Augusto navali pugna clara et inlustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum, et desperatis rebus, cum omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit.35 Cleopatra exornata diuersis ornamentis ad Caesarem venit sperans eum, ut ceteros, sua specie ad libidinem inlicere, sed ille se intra pudicitiam coartans ad eius concupiscentiam minime inflexus, eam mox custodiri mandavit; quae custodia elapsa in pretioso sepulcro iuxta Antonium suum se collocans sibi aspidem admisit et veneno eius extincta est.36 Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque ei Cn. Cornelius Gallus.37 hunc primum Aegyptus Romanum iudicem habuit.38 Ita bellis toto orbe confectis Octavianus Augustus Romam rediit duodecimo anno, quam consul fuerat.39 ex eo rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit, ante enim duodecim annis cum Antonio et Lepido tenuerat.40 denique cum de Oriente victor reversus esset urbemque triplici triumpho ingressus esset, tunc primum Augustus eo, quod rem publicam auxerit, consalutatus est atque ex tunc summam rerum potestatem, quam Graeci monarchiam vocant, adeptus est.41 his diebus trans Tiberim de taberna meritoria fons olei e terra exundauit ac per totum diem largissimo rivo fluxit significans ex gentibus Christi gratiam.42 tunc etiam circulus ad speciem caelestis arcus circa solem apparuit. 43 igitur cum quadragesimo secundo anno firmissimam verissimamque pacem Caesar composuisset, dominus Christus in Bethleem natus est, cuius adventui pax ista famulata est. 44 non ullo tempore ante Caesarem magis Romana res floruit.45 nam exceptis civilibus bellis, in quibus invictus fuit, Romano adiecit imperio Aegyptum Cantabriam Delmatiam saepe ante victam sed penitus tunc subactam, Pannoniam Aquitaniam Illyricum Raetiam Vindilicos et Talassos in Alpibus omnes Ponti maritimas civitates, in his nobilissimas Bosphorum et Ponticappadocem.46 vicit autem proeliis Dagos.47 Germanorum ingentes copias cecidit, ipsos quoque trans Alvim fluvium summovit, qui in barbarico longe ultra Rhenum est.48 hoc tamen bellum per Drusum privignum suum administravit, sicut per Tiberium privignum alterum Pannonicum quo bello cccc captivorum milia ex Germania transtulit et supra ripam Rheni in Gallia conlocavit.49 Armeniam a Parthis recepit.50 obsides, quod nulli antea, Persae ei dederunt.51 reddiderunt etiam signa Romana, quae Crasso victo ademerant.52 Scythae et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum fuerat, munera et legatos ad eum miserunt.53 Galatia quoque sub hoc provincia facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam M. Lollius pro praetore administravit.54 tanto autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges populi Romani amici in honorem eius conderent civitates, quas Caesareas nominarent, sicut in Mauritania a rege Iuba et in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima.55 multi autem reges ex regnis suis venerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano togati scilicet ad vehiculum vel equum ipsius cucurrerunt.56 adeo denique turbas bella simultates execratus est, ut nisi iustis de causis numquam genti cuiquam bellum indixerit, iactantisque esse ingenii et levissimi dicebat ardore triumphandi et ob lauream coronam id est folia infructuosa in discrimen per incertos eventus certaminum securitatem civium praecipitare neque imperatori bono quicquam minus quam temeritatem congruere, satis celeriter fieri, quicquid commode gereretur, armaque nisi maioris emolumenti spe nequaquam movenda esse, ne compendio tenui iactura gravi petita victoria similis sit hamo aureo piscantibus, cuius abrupti amissique detrimentum nullo capturae lucro pensari potest.57 avunculi quoque inventum vehementer arguebat, qui milites commilitones novo blandoque more appellans, dum affectat carior fieri, auctoritatem principis emolliverat.58 denique erga cives clementissime versatus est, in amicos fidus extitit, quorum praecipui erant ob taciturnitatem Maecenas, ob patientiam laboris modestiamque Agrippa; diligebat praeterea Virgilium Flaccumque poetas.59 rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus.60 liberalibus studiis praesertim eloquentiae intantum incumbens, ut nullus ne in procinctu quidem laberetur dies, quin legeret scriberet declamaret.61 auxit ornavitque Romam aedificiis multis isto glorians dicto: urbem latericiam reperi, relinquo marmoream.62 fuit mitis gratus civilis animi et lepidi, corpore toto pulcher sed oculis magis quorum aciem clarissimorum siderum modo vibrans libenter accipiebat cedi ab intendentibus tamquam solis radiis aspectui suo; a cuius facie dum quidam miles averteret oculos et interrogaretur ab eo, cur ita faceret, respondit: quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum.63 nec tamen vir tantus vitiis caruit; fuit enim paululum inpatiens, leniter iracundus, occulte invidus, palam factiosus, porro autem dominandi supra quam aestimari potest cupidissimus, studiosus aleae lusor; cumque esset cibi ac vini multum, aliquatenus tamen somni abstinens, serviebat tamen libidini usque ad probrum vulgaris famae; nam inter duodecim catamitos totidemque puellas accubare solitus erat.64 abiecta quoque uxore Scribonia amore alienae coniugis possessus Liviam quasi marito concedente sibi coniunxit, cuius Liviae iam erant filii Tiberius et Drusus, cumque esset luxuriae serviens, erat tamen eiusdem vitii severissimus ultor more hominum qui in ulciscendis vitiis, quibus ipsi vehementer indulgent, acres sunt.65 annos septem et septuaginta ingressus Nolae morbo interiit, quamquam alii scribant dolo Liviae extinctum metuentis, ne, quia privignae filium Agrippam, quem odio novercali in insulam religaverat, reduci compererat, eo summam rerum adepto poenas daret.66 igitur mortuum seu necatum multis novisque honoribus senatus censuit decorandum; nam praeter id, quod antea patrem patriae dixerat, templa tam Romae quam per urbes celeberrimas ei consecravit cunctis vulgo iactantibus: utinam aut non nasceretur aut non moreretur.67 vir qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus; neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior.68 quadraginta quattuor annis, quibus solus gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidelissimus, quos tantis evexerit honoribus, ut paene aequaret fastigio suo.69 imperavit annos quinquaginta et sex, duodecim cum Antonio, quadraginta vero et quattuor solus; qui certe numquam aut rei publicae ad se potentiam traxisset aut tam diu ea potiretur, nisi magnis naturae et studiorum bonis abundasset.70 rem publicam beatissimam Tiberio successori reliquit, qui privignus ei, mox gener, postremo adoptatione filius fuerat.71 iste quia Claudius Tiberius Nero dicebatur, eleganter a iocularibus Caldius Biberius Mero ob vinolentiam nominatus est.72 satis prudens in armis satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non inmerito rei publicae dominatus ei committeretur.73 inerat ei scientia litterarum multa, eloquio clarior, sed ingenio pessimo truci avaro insidioso, simulans ea se velle, quae nollet, his quasi infensus, quibus consultum cupiebat, his vero, quos oderat, quasi benivolus apparens, repentinis responsionibus aut consiliis melior quam meditatis.74 nusquam ipse pugnavit, bella per legatos gessit suos.75 quosdam reges ad se per blanditias evocatos numquam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in provinciae formam redegit et maximum civitatem appellari nomine suo iussit, quae nunc Caesarea dicitur, cum Mazaca antea diceretur.76 hic tertio et vicesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octavo cum inmani furore insontes, noxios, suos pariter externosque puniret, resolutis militiae artibus Armenia per Parthos Moesia a Dacis Pannonia a Sarmatis Gallia a finitimis gentibus direptae sunt.77 ipse ingenti omnium gaudio mortuus est in Campania.78 huius imperii quinto decimo anno dominus Iesus Christus praedicationis suae sumpsit initium, octavo quoque et decimo eiusdem anno Iesus Christus filius Dei pro nobis sese morti offerens crucifixus est. 79 Successit Tiberio C. Caesar cognomento Calicula, Drusi privigni Augusti et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus et qui etiam Tiberii dedecora purgaverit.80 bellum contra Germanos suscepit et ingressus Suaviam nihil strenue fecit.81 stupra sororibus intulit, ex una etiam natam filiam cognovit.82 cum adversum cunctos ingenti avaritia libidine crudelitate saeviret, interfectus in palatio est anno aetatis suae xxxix, imperii tertio, mense decimo, dieque octavo.83 Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi qui apud Moguntiacum monumentum habet filius, cuius Caligula nepus erat.84 hic medie imperavit, multa gerens tranquille atque moderate, quaedam crudeliter et insulse.85 Brittanis intulit bellum, quo nullus Romanorum post C. Caesarem attigerat, eamque devicta per Cn. Sentium et A. Plautium inlustres et nobiles viros triumphum celebrem egit.86 quasdam insulas etiam ultra Brittanias in Oceano positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orchades, filio autem suo Brittanici nomen inposuit.87 tam civilis autem circa quosdam amicos extitit, ut etiam Plautum nobilem virum, qui expeditione Brittanica multa egregie fecerat, triumphantem ipse proseqveretur et conscendenti Capitolium laevus incederet.88 vixit annos iiii et lx, imperavit xiiii. post mortem consecratus est divusque appellatus.89 Successit huic Nero, Caligulae avunculo suo simillimus, qui Romanum imperium et deformavit et minuit, inusitatae luxuriae sumptuumque, ut qui exemplo C. Caligulae in calidis et frigidis lavaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus extrahebat.90 infinitam senatus partem interfecit, bonis omnibus hostis fuit.91 ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret et cantaret in scaena citharoedico habitu vel tragico.92 parricidia multa commisit fratre uxore matre interfectis.93 urbem Romam incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret, quale olim Troia capta arserat.94 in re militari nihil omnino ausus Britanniam paene amisit.95 nam duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque eversa sunt.96 Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum miserunt.97 duae tamen sub eo provinciae factae sunt, Pontus Polemoniacus concedente rege Polemone et Alpes Cottio rege defuncto.98 Per haec Romano urbi execrabilis ab omnibus simul destitutus et a senatu hostis iudicatus; cum quaereretur ad poenam, quae poena erat talis, ut nudus per publicum ductus furca capite eius inserta virgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur saxo, e palatio fugit et in suburbano se liberti sui, quod est inter Salariam et Nomentanam viam ad quartum urbis miliarium, interfecit.99 aedificavit Romae thermas, quae ante Neronianae dictae nunc Alexandrinae appellantur.100 obiit xxxi aetatis anno, imperii XIIII, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est.101 denique omnibus flagitiis suis etiam hoc addidit, quod sanctos dei apostolos Petrum Paulumque trucidavit.102 Huic Serv.103 Galba successit antiquissimae nobilitatis senator, cum septuagesimum et tertium annum ageret aetatis, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter acceptus.104 nam privata eius vita insignis fuerat militaribus et civilibus rebus.105 saepe consul, saepe pro consule, frequenter dux gravissimis bellis.106 huius breve imperium et quod bona haberet exordia, nisi ad severitatem propensior videretur.107 insidiis Othonis occisus est imperii mense septimo.108 iugulatus in foro Romae sepultusque in hortis suis, qui sunt Aurelia via non longe ab urbe Roma.109 L. Otho occiso Galba invasit imperium, materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro.110 in privata vita mollis et Neronis familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere.111 nam cum isdem temporibus, quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis exercitibus imperator, bellum contra eum suscepto cum apud Betriacum in Italia levi proelio victus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, sponte semet occidit militibus, ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non esse dixisset, ut propter eum bellum civile oriretur.112 voluntaria morte obiit tricesimo et octavo aetatis anno, nonagesimo et quinto imperii die.113 Dein Vitellius imperio potitus est, familia honorata magis quam nobili.114 nam pater eius non admodum clare natus tres tamen ordinarios gesserat consulatus.115 hic cum multo dedecore imperavit et gravi saevitia notabilis, praecipue ingluvie et voracitate, quippe cum de die saepe quarto vel quinto feratur epulatus.116 notissima certe cena memoriae mandata est, quam ei Vitellius frater exhibuit, in qua super ceteros sumptus duo milia piscium, septem milia avium adposita traduntur.117 hic cum Neroni similis esse velit atque id adeo prae se ferret, ut etiam exsequias Neronis, quae humiliter sepultae fuerant, honoraret, a Vespasiani ducibus occisus est interfecto in urbe prius Sabino Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit.118 interfectus autem est magno dedecore: tractus per urbem Romam publice nudus, erecta coma et capite ei subiecto ad mentum gladio stercore involuto et pectus ab omnibus obviis adpetitus, postremo iugulatus et in Tiberim deiectus etiam communi caruit sepultura.119 periit autem aetatis anno septimo et quinquagesimo, imperii mense octavo et die uno.120 Vespasianus huic successit, factus apud Palestinam imperator, princeps obscure quidem natus, sed optimis conparandus, privata vita inlustris, ut qui a Claudio in Germaniam et deinde in Brittaniam missus tricies et bis cum hoste conflixerit, duas validissimas gentes, viginti oppida, insulam Vectam Brittaniae proximam imperio Romano adiecerit.121 Romae se in imperio moderatissime gessit.122 pecuniae tantum avidior fuit ita, ut eam nullis iniuste auferret.123 quam cum omni diligentiae provisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus.124 nec facile ante eum cuiusquam principis vel maior est liberalitas conperta vel iustior.125 placidissimae lenitatis, ut qui maiestatis quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii poenam.126 sub hoc Iudaea Romano accessit imperio et Hierosolyma, quae fuit urbs nobilissima Palestinae.127 Achaiam Lyciam Rhodum Byzantium Samum, quae liberae ante id tempus fuerant, item Thrachiam Ciliciam Commaginem, quae sub regibus amicis egerant, in provinciarum formam redegit.128 Offensarum et inimicitiarum inmemor fuit, convicia a causidicis et philosophis in se dicta leviter tulit, diligens tamen coercitor disciplinae militaris.129 hic cum filio Tito de Hierosolymis triumphavit.130 per haec cum senatui populo, postremo cunctis amabilis ac iocundus esset, profluvio ventris extinctus est in villa propria circa Sabinos annum agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem septimum atque inter divos relatus est.131 genituram filiorum ita cognitam habuit, ut cum multae contra eum coniurationes fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixit aut filios sibi successuros aut neminem.132 huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, vir omnium viriutum genere mirabilis adeo, ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus.133 causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece conposuit.134 in oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit.135 Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret, convictos adversum se coniurationis dimisit et in eadem familiaritate quam antea habuerit.136 facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere ab imperatore discedere, praeterea cum quadam die in cena recordatus fuisset nulli se illo die quicquam praestitisse, dixerit: amici, hodie diem perdidi.137 hic Romae amphitheatrum aedificavit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit.138 per haec inusitato favore dilectus morbo periit in ea, qua pater, villa post biennium et menses octo, dies viginti, quam imperator erat factus, aetatis anno altero et quadragesimo.139 tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tamquam in propria doluerint orbitate.140 senatus obitu ipsius circa vesperam nuntiato nocte inrupit in curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo umquam egerat nec praesenti.141 inter divos relatus est.142 Domitianus mox accepit imperium, frater ipsius iunior, Neroni aut Caliculae aut Tiberio similior quam patri aut fratri suo.143 primis tamen annis moderatus in imperio fuit, mox ad ingentia vitia progressus libidinis iracundiae crudelitatis avaritiae tantum in se odii concitavit, ut merita et patris et fratris aboleret.144 interfecit nobilissimos e senatu.145 dominum se et deum primus appellari iussit.146 nullam sibi nisi auream aut argenteam statuam in Capitolio passus est poni, consobrinos suos interfecit.147 superbia quoque in eo execrabilis fuit.148 expeditiones quattuor habuit, unam adversus Sarmatas, alteram adversum Chattos, duas adversus Dacos.149 de Dacis Chattisque duplicem triumphum egit, de Sarmatis solam lauream usurpavit.150 multas tamen calamitates isdem bellis passus est; nam in Sarmatia legio eius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus consularis et Cornelius Furcus praefectus praetorio cum magnis exercitibus occisi sunt.151 Romae quoque multa opera fecit, in his Capitolium et Forum transitorium, Divorum Porticus, Isium ac Serapeum et Stadium.152 verum cum ob scelera universis exosus esse coepisset, interfectus est suorum coniuratione in palatio anno aetatis tricesimo quinto, imperii quinto decimo.153 funus eius ingenti dedecore per bispelliones exportatum et ignobiliter est sepultum.
Paulus Diaconus HOME

bnf5796.82 bnf5797.27 bsb47185.89 med6535.60 tbl2729.55v

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER SEXTVS <<<     >>> LIBER OCTAVVS
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6 > 1 > 3 > 9 > 1 > 8 > 6 > LIBER SEPTIMVS

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik