monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > LIBER SEXTVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER QVINTVS <<< >>> LIBER SEPTIMVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER SEXTVS
1 M. Aemilio Lepido, Q. Catulo consulibus, cum Sulla rem publicam conposuisset, bella nova exarserunt, unum in Hispania, alium in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia, quartum in Dalmatia.2 nam Sertorius, qui partium Marianarum fuerat, timens fortunam ceterorum qui interempti erant, ad bellum commovit Hispanias.3 missi sunt contra eum duces Quintius Caecilius Metellus, filius eius qui Iugurtham regem vicit, et L. Domitius praetor.4 a Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est.5 Metellus vario successu contra Sertorium dimicavit.6 postea cum inpar pugnae solus Metellus putaretur, Cn. Pompeius ad Hispanias missus est.7 ita duobus ducibus adversis Sertorius fortuna varia saepe pugnavit.8 octavo decimo anno per suos occisus est, et finis ei bello datus per Cn. Pompeium adulescentem et Q. Metellum Pium atque omnes prope Hispaniae in dicionem populi Romani redactae.9 Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post consulatum.10 levia proelia habuit contra varias gentes quae Rodopam provinciam incolebant, atque ibi morbo mortuus est.11 missus ei successor C. Scribonius Curio post consulatum.12 is Dardanos vicit et usque ad Danuvium penetravit triumphumque meruit et intra triennium bello finem dedit.13 Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est post Servilius ex consule, vir strenuus.14 is Siliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnavit et cepit, in his Faselidam Olympum Coracum Ciliciae.15 Isauros quoque adgressus ad deditionem redegit atque intra triennium bello finem dedit.16 primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit.17 is revertens triumphum accepit et nomen Isaurici meruit.18 At in Illyricum missus est C. Cosconius pro consule.19 is multam partem Dalmatiae subegit, Salonas cepit et conposito bello Romam post biennium rediit.20 Isdem temporibus consul M. Aemilius Lepidus Catuli collega civile bellum voluit commovere, intra unam tamen aestatem motus eius obpressus est.21 ita uno tempore multi simul triumphi fuerunt, Metelli ex Hispania, Pompei secundus ex Hispania, Curionis ex Macedonia, Servilii ex Isauria.22 Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto L. Licinnio Lucullo et M. Aurelio Cotta consulibus mortuus est Nicomedes rex Bithyniae et testamento populum Romanum heredem fecit.23 Mithridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus voluit invadere.24 adversus eum ambo consules missi non unam habuere fortunam.25 Cotta apud Calcedonem victus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est et obsessus.26 sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut Cyzico capto totam Asiam invaderet, Lucullus ei alter consul occurrit.27 ac dum Mithridates in obsidione Cyzici commoratur, ipse eum a tergo obsedit fameque consumpsit et multis proeliis vicit, postremo Byzantium, quae nunc Constantinopolis est, fugavit.28 navali quoque proelio duces eius Lucullus obpressit.29 ita una hieme et aestate a Lucullo ad centum fere milia regis exstincta sunt.30 Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octavo Macedoniam provinciam M. Licinnius Lucullus accepit consobrinus eius, qui contra Mithridatem bellum gerebat.31 et in Italia novum bellum subito commotum est.32 septuaginta enim et quattuor gladiatores ducibus Partaco Crixo et Oenomao effracto Capuae ludo fugerunt.33 Vesuvium montem occupaverunt; unde erumpentes Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnaverunt ipsoque in fugam acto cuncta in praedam averterunt.34 inde per Consentiam et Metapontum circumducti ingentia brevi agmina colligerunt; itaque cum caedibus incendiis rapinis stuprisque omnia miscerent multaeque se matronae ob dolorem pudoris violati necassent, paene non levius bellum in ea, quam Hannibal, moverunt.35 nam multis ducibus et duobus simul Romanorum consulibus victis sexaginta fere milium armatorum exercitum congregaverunt victique sunt in Apulia a M. Licinnio Crasso proconsule, et post multas calamitates Italiae tertio anno bello huic finis impositus.36 Sexcentesimo octogesimo primo anno urbis conditae P. Cornelio tantum gravia bella in imperio Romano erant, Mithridaticum et Macedonicum.37 haec duo Luculli agebant, L. Lucullus et M. Lucullus.38 L. ergo Lucullus post pugnam Cyzicenam, qua vicerat Mithridatem, et navalem, qua duces eius obpresserat, persecutus est eum et recepta Paphlagonia atque Bithynia etiam regnum eius invasit, Sinopen et Amison civitates Ponti nobilissimas cepit.39 secundo proelio apud Gaveran civitatem, quo ingentes copias ex omni regno adduxerat Mithridates, cum xxx milia lectissima regis a v milibus Romanorum vastata essent, Mithridates fugatus et castra eius direpta.40 Armenia quoque minor, quam tenuerat, eidem sublata est.41 susceptus tamen est Mithridates post fugam a Tigrane Armeniae rege, qui tum ingenti gloria imperabat, Persas saepe vicerat, Mesopotamiam occupaverat et Syriam et Phoenices partem.42 Ergo Lucullus repetens hostem fugatum etiam regnum Tigranis, qui Armeniis imperabat, ingressus est.43 Tigranocertam civitatem Artianenae nobilissimam regni Armeni accepit, ipsum regem cum septem milibus quingentis glibanariis et centum milibus sagittariorum et armatorum venientem decem et octo milia militum habens ita vicit, ut magnam partem Armeniorum deleverit.44 inde Nisibim profectus eam quoque civitatem cum regis fratre cepit.45 sed hii, quos in Ponto Lucullus reliquerat cum exercitus parte, ut regiones victas et iam Romanorum tuerentur, neglegenter se et avare agentes occasionem iterum Mithridati in Pontum inrumpendi dederunt, atque ita bellum renovatum est.46 Lucullo paranti capta Nisibi contra Persas expeditionem successor est missus.47 Alter autem Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis primus Romanorum intulit bellum atque eos ingenti proelio in Haemo monte superavit.48 oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die, quo adgressus est, vicit, Cabulem cepit, usque ad Danuvium penetravit.49 expugnavit etiam gentes, quae Rhodopaeis montibus circumfusae inter cetera dictu andituque horrida, quae in captivos agebunt, raptis cum poculo opus esset humanorum capitum ossibus cruentis capillatisque adhuc ac per interiores cavernas male effosso cerebro oblitis avide ac sine horrore tamquam poculis utebantur.50 inde multas supra Pontum positas civitates adgressus est.51 illic Apolloniam evertit, Galathiam Partenopolim Tomos Histrum Burziaonem cepit belloque confecto Romam rediit.52 ambo tamen triumphaverunt, Lucullus qui contra Mithridatem pugnaverat maiore gloria, cum tantorum regnorum victor redisset.53 Confecto bello Macedonico, manente Mithridatico, quod recedente Lucullo rex collectis auxiliis reparaverat, bellum Creticum ortum est.54 ad id missus Caecilius Metellus ingentibus proeliis intra triennium omnem provinciam cepit appellatusque est Creticus atque ex insula triumphavit.55 quo tempore Libya quoque Romano imperio per testamentum Appionis, qui rex eius fuerat, accessit, in qua inclytae urbes erant Berenice Ptolomais Cyrene.56 Dum haec aguntur, piratae omnia maria infestabant ita, ut Romanis toto orbe victoribus sola navigatio tuta non esset.57 quare id bellum Cn. Pompeio decretum est.58 quod intra paucos menses ingenti et felicitate et celeritate confecit.59 mox ei delatum etiam bellum contra reges; Mithridaten in Armenia minore nocturno proelio vicit, castra diripuit, quadraginta milia eius occidit, viginti tantum de exercitu suo perdidit et duos centuriones.60 Mithridates cum uxore fugit et duobus comitibus.61 neque multo post cum in suos saeviret complures amicos suos nec non Exipodram Magareque filios suos trucidasset, Pharnaces alter filius eius exemplo fratrum territus exercitum ad persequendum se missum sibi conciliauit et mox adversus patrem duxit.62 Mithridates diu ex altissimo muro filium frustra precatus ubi inexorabilem vidit, ita fertur exclamasse: quoniam Pharnaces, inquit, mori iubet, vos, si estis dii patrii, precor, ut quandocumque hanc vocem ipse audiat a liberis suis, statimque descendens ad uxores pelices ac filias suas venenum omnibus dedit; quod cum ipse novissimus hausisset nec tamen propter remedia, quibus se praemunierat, confici possit, Gallum quendam militem invitavit eique iugulum praebuit. 63 hunc finem habuit Mithridates; periit autem apud Bosphorum.64 vir ingentis industriae consiliique regnavit annis sexaginta, vixit septuaginta duobus, contra Romanos bellum habuit annis quadraginta.65 Tigrani deinde Pompeius bellum intulit.66 ille se ei dedit et in castra Pompei XVI miliario ab Artaxata venit ac diadema suum, cum procubuisset ad genua Pompei, in manibus ipsius conlocavit.67 quod ei Pompeius reposuit honorificeque eum habitum regni tamen parte multavit et grandi pecunia.68 adempta est ei Syria Phonice Sophene sex milia praeterea talentorum argenti, quae populo Romano daret, quia bellum sine causa Romanis commovisset.69 Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit et eorum regem Proden ter vicit, postremo per epistolas ac munera rogatus veniam ei ac pacem dedit.70 Hiberiae quoque regem Artacen vicit acie et in deditionem accepit.71 Armeniam minorem Deiotaro Galatiae regi donavit, quia socius belli Mithridatici fuerat.72 Attalo et Polemini Paphlagoniam reddidit.73 Aristarchum Colchis regem imposuit.74 mox Ituraeos et Arabas vicit.75 et cum venisset in Syriam, Seleuciam vicinam Antiochiae civitatem libertatem donavit, quod regem Tigranem non recepisset.76 Antiocensibus obsides reddidit.77 aliquantum agrorum Damascensibus dedit, quo locus ibi spatiosior fieret, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia.78 inde ad Iudaeam transgressus est, Hierosolimam caput gentis obsedit non solum natura loci verum etiam ingenti muro fossaque maxima munitam.79 cum alias aliis legiones die nocteque succedere sine requie cogeret, vix tertio mense expugnavit.80 xiii milibus Iudaeorum occisis ceteris in fidem acceptis muros civitatis everti aequarique solo imperavit, cuius circuitus quattuor milium passuum dicitur fuisse.81 cumque aliquantos principes Iudaeorum securi percussisset, Hyrcano sacerdotium restituit, Aristobolum captum Romam duxit.82 hoc bellum Orientis cum viginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius narravit.83 his gestis in Asiam se recepit et finem antiquissimo bello dedit.84 M. Tullio Cicerone oratore et Cn. Antonio consulibus anno urbis conditae sexcentesimo octogesimo nono L. Sergius Catilina nobilissimi generis vir sed ingenii pravissimi ad delendam patriam coniuravit cum quibusdam claris quidem sed audacibus viris.85 a Cicerone Urbe expulsus est.86 socii eius deprehensi in carcere strangulati sunt.87 ab Antonio altero consule Catilina ipse victus proelio est et interfectus.88 Sexcentesimo nonagesimo anno urbis conditae D. Iunio Silano et L. Murena consulibus Metellus de Creta triumphavit, Pompeius de bello piratico et Mithridatico.89 nulla umquam pompa triumphi similis fuit.90 ducti sunt ante eius currum filii Mithridatis, filius Tigranis et Aristobolus rex Iudaeorum, praelata est ingens pecunia et auri atque argenti infinitum.91 hoc tempore nullum per orbem terrarum grave bellum erat.92 Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C. Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo consul est factus.93 decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus denis.94 primos vicit Helvetios qui nunc Sequani appellantur, deinde vincendo bella gravissima usque ad Oceanum Brittanicum processit.95 expugnavit namque in ea Helvitios Tulingos Latobolos Rauracos et Boios, ex quibus XLVII milia perempta sunt, cetera diffugerunt.96 deinde Ariovistum regem, cui auxiliabantur Arudes Marcomones Triboci Wangiones Nemetes Eduses et Suebi, fugere compulit duasque uxores eius totidemque filias cepit omnemque exercitum per quinquaginta milia passuum insatiabiliter cecidit.97 post haec gentem Belgarum, cui adhaeserant Bellovagui cum sexaginta milibus armatorum, Suessones cum quinquaginta milibus, Nervii praeterea, quorum adeo indomita feritas erat, ut numquam ad se mercatores accedere sinerent, hi nihilominus quinquaginta milia armatorum habentes Atrepates etiam et Ambiani Menappi Caleti Velocasses Velomandi Atuatici Condurses Eburones Cerosi Cemani, qui uno nomine Germani vocantur, quorum omnium cum his, quos supra diximus, ducenta septuaginta duo milia fuisse referuntur.98 hi cum repente e silvis erumpentes exercitum Caesaris perterritum in fugam vertissent, tandem hortatu Caesaris exercitus restitit eosque usque ad internitionem paene delevit.99 dehinc Titurius Albinus legatus Caesaris Alvercos Eburovices Lixoviosque incredibili caede delevit.100 P. Crassus alter legatus ex Aquitanis et Cantabris triginta et octo milia interfecit.101 Caesar rursus Germanos, qui Rhenum transierant et totas Gallias sibi subicere parabant, bello adortus usque ad internicionem cecidit, quorum feruntur quadringenta quadraginta milia fuisse; deinde facto ponte Rhenum transgressus Sueuos maximam et ferocissimam gentem, quarum esse centum pagos multi prodidere, totamque Germaniam perterruit, mox in Galliam se recepit.102 domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes flumen Rodhanum Rhenum et Oceanum est et circuitu patet ad bis tricies centena milia passuum.103 Brittanis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat.104 eos quoque victos obsidibus acceptis stipendiarios fecit.105 Galliae autem tributi nomine annuum imperavit sestertium quadringenties Germanosque trans Rhenum adgressus inmanissimis proeliis vicit.106 inter tot successus ter male pugnavit: apud Arbenos semel praesens et absens a Germania bis; nam legati eius duo Titurius et Aurunculeius per insidias caesi sunt.107 Circa eadem tempora anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo septimo M. Licinnius Crassus collega Cn. Pompei Magni in consulatu secundo contra Parthos missus est, et cum circa Carras contra omen et auspicia dimicasset, a Surena Orodis regis duce victus ad postremum interfectus est cum filio clarissimo et praestantissimo iuvene.108 reliquiae exercitus per Cassium quaestorem servatae sunt, qui singulari animo perditas res tanta virtute restituit, ut Persas rediens trans Euphraten crebris proeliis vinceret.109 Hinc iam bellum civile successit execrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est.110 Caesar enim rediens ex Gallia victor coepit poscere alterum consulatum atque ita, ut sine dubietate aliqua ei deferretur.111 contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus ad urbem redire et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est.112 propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit.113 consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit.114 apud Epirum Macedoniam Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum paravit.115 Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit.116 inde Hispanias petiit.117 ibi Pompei exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus L. Afronio, M. Petreio, M. Varrone, superavit.118 inde regressus Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit.119 primo proelio victus est et fugatus, evasit tamen, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar nec Pompeium scire vincere et illa tantum die se potuisse superari.120 deinde in Thessalia apud Paleopharsacum productis utrique ingentibus copiis dimicaverunt.121 Pompei acies habuit XL milia peditum, equites in sinistro cornu sexcentos, in dextro quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, innumeros senatores praetorios consulares et qui magnorum iam bellorum victores fuissent.122 Caesar in acie sua habuit peditum non integra XXX milia, equites mille.123 Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae, si contra barbaros ducerentur.124 pugnatum tamen est ingenti contentione, cumque diu utrimque dubia sorte caederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret: parce civibus, nec tamen faceret, ex alia vero Caesar hoc faceret, quod urgeret, dicens: miles faciem feri, tandem universus Pompei fugit exercitus castraque eius direpta sunt.125 ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter iuvenilem eius aetatem, acciperet auxilia.126 qui fortunam magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit.127 quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur tanti viri intuens caput et generi quondam sui.128 Mox Caesar Alexandriam venit.129 ipsi quoque Ptolomaeus insidias paravit.130 Caesar vi insistentium hostium pressus scapham ascendit, qua mox pondere subsequentium gravata ac mersa per ducentos passus ad navem una manu elevata, qua chartas tenebat, natando pervenit.131 mox navali certamine pulsatus magna facilitate classem regiam aut depressit aut cepit.132 Alexandrinis petentibus regem reddidit monitum, ut amicitiam magis Romanam quam arma experiri studeret; qui tamen, ilico ut liber fuit, bellum intulit sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est; nam viginti milia hominum in eo bello caesa referuntur; duodecim milia cum septuaginta longis navibus dedita, quingenti ex victoribus cecidisse dicuntur.133 rex ipse adulescens scapha exceptus, ut fugeret, multis insilentibus mersus necatusque est, corpus eius ad litus devolutum indicio loricae aureae cognitum fuit. 134 Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat, quae postea regio comitatu urbem ingressa est.135 rediens inde Caesar Pharnacem Mithridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et multas populi Romani provincias occupantem, vicit acie, postea ad mortem coegit.136 Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum M. Aemilio Lepido, qui ei magister equitum dictatori ante annum fuerat.137 inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum Iuba Mauritaniae rege bellum reparaverat.138 duces autem Romani erant P. Cornelius Scipio ex genere antiquissimo Scipionis Africani (hic etiam socer M. Pompei fuerat), M. Petreiusque Varus, M. Porcius Cato, L. Cornelius Faustus Sullae dictatoris filius.139 contra hos commisso proelio post multas dimicationes victor fuit Caesar.140 Cato Scipio Petreius Iuba ipsi se occiderunt.141 Faustus Sullae quondam dictatoris filius Pompei gener a Caesare interfectus est.142 Post annum Caesar Romam cum quattuor triumphis ingressus quarto se consulem fecit et statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompei filii Cn. Pompeius et Sex. Pompeius ingens bellum praeparaverant.143 multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam civitatem, in quo adeo Caesar paene victus est, ut fugientibus suis se voluerit occidere, ne post tantam rei militaris gloriam in potestatem adulescentium natus annos sex et quinquaginta veniret.144 denique reparatis suis vicit.145 ex Pompei filiis maior occisus est, minor fugit.146 Inde Caesar bellis civilibus toto orbe conpositis Romam rediit.147 agere insolentius coepit et contra consuetudinem Romanae libertatis.148 cum ergo et honores ex sua voluntate praestaret, qui a populo antea referebantur, nec senatui ad se venienti adsurgeret aliaque regia et paene tyrannica faceret, coniuratum est in eum a sexaginta vel amplius senatoribus equitibusque Romanis.149 praecipue fuerunt inter coniuratos duo Bruti ex eo genere Bruti, qui primus Romae consul fuerat et reges expulerat, et C. Cassius et Servilius Casca.150 ergo Caesar cum senatus die inter ceteros venisset ad curiam, tribus et viginti vulneribus confossus est.151 vir, quo nullus umquam bellis magis enituit.152 eius siquidem ductu undecies centum nonaginta et duo milia hostium caesa sunt, nam quantum bellis civilibus fuderit, noluit adnotare; signis conlatis quinquagies dimicavit M. Marcellum solus supergressus, qui triginta novem vicibus pari modo fuerat proeliatus.153 adhoc nullus celerius scripsit, nemo velocius legit, quaternas etiam epistolas simul dictavit.154 tantae fuit bonitatis, ut quos armis subegerat, clementia magis vicerit.155 eodem tempore Romae tres simul exorti soles paulatim in eandem urbem coierunt; inter cetera portenta, quae toto orbe facta sunt, bos in suburbano Romae ad arantem locutus est frustra se urgeri, non enim frumenta sed homines breui defuturos.
Paulus Diaconus HOME
bnf5796.69 bnf5797.24 bsb47185.73 med6535.56 tbl2729.55v
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER QVINTVS <<< >>> LIBER SEPTIMVS
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > LIBER SEXTVS
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik