monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER QVARTVS. <<<     >>> LIBER SEXTVS

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER QVINTVS

1 Dum bellum in Numidia contra Iugurtham geritur, Romani consules M. Manlius et Q. Caepio a Cimbris et Teutonis et Tigurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes, victi sunt iuxta flumen Rhodanum et ingenti internicione etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt.2 timor Romae grandis fuit, quantus vix Hannibalis tempore Punicis bellis, ne iterum Galli Romam venirent.3 ergo Marius post victoriam Iugurthinam secundo consul est factus, bellumque ei contra Cimbros et Teutonas decretum est.4 tertio quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cimbricum protrahebatur.5 sed in quarto consulatu collegam habuit Q. Lutatium Catulum.6 cum Cimbris itaque conflixit et duobus proeliis CC milia hostium cecidit, LXXX milia cepit et ducem eorum Teutomodum, propter quod meritum absens consul est factus.7 Interea Cimbri et Teutones, quorum copia adhuc infinita erat, ad Italiam transierunt.8 iterum a C. Mario et Q. Catulo contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius.9 nam proelio, quod simul ambo gesserunt, CXL milia aut in pugna aut in fuga caesa sunt, LX milia capta.10 Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt.11 tria et triginta Cimbris signa sublata sunt, ex his exercitus Marii duo reportavit, Catuli exercitus xxxi.12 sed ab eorum mulieribus graviorem paene quam ab ipsis pugnam Romani experti sunt; hae etenim plaustris in modum castrorum dispositis ipsae desuper propugnantes diu obstitere Romanis.13 sed cum ab eis novo caedis genere terrerentur, abscisis enim cum crine cervicibus inhonesto satis vulnere turpes relinquebantur, ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque verterunt.14 nam aliae concursu mutuo iugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae, aliae funibus ad sua colla ligatis equorumque cruribus protractae interierunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt; quaedam dum se suspenderet, duos filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes vinxit.15 ita his duobus proeliis trecenta quadiginta milia Gallorum occisa, centum quadraginta milia capta sunt absque innumera multitudine mulierum, quae femineo furore se suosque parvulos necaverunt. 16 his belli finis fuit; triumphus utrique decretus est.17 Sex. Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus sexcentesimo quinquagesimo nono anno ab urbe condita, cum prope alia omnia bella cessarent, in Italia gravissimum bellum Picentes Marsi Pelignique moverunt, qui cum annis numerosis iam populo Romano obedirent, tum libertatem sibi aequam adserere coeperunt.18 perniciosum admodum hoc bellum fuit.19 Rutilius consul in eo occisus est, Caepio nobilis iuvenis, Porcius Cato alius consul.20 duces autem adversus Romanos Picentibus et Marsis fuerunt T. Vettius, Hierius Asianus, T. Legennius, A. Cluentius.21 a Romanis bene contra eos pugnatum est a C. Mario, qui sexies consul fuerat, et a Cn. Pompeio, maxime tamen a L. Cornelio Sulla, qui inter alia egregia ita Cluentium hostium ducem cum magnis copiis fudit, ut ex suis unum amitteret.22 quadriennio cum gravi tamen calamitate hoc bellum tractum est.23 quinto demum anno finem accepit per L. Cornelium Sullam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa strenue sed praetor gessisset.24 ipso in tempore dira prodigia visa sunt: nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis cum maximo caeli fragore emicuit; apud Arretinos in convivio cruor e panibus quasi e vulneribus corporum fluxit; per septem continuos dies grando lapidum inmixtis etiam testarum fragmentis terram latissime verberavit; in Samnitibus e vastissimo terrae hiatu flamma prorupit et usque in caelum extendi visa est.25 tunc etiam omnium generum animalia, quae inter homines vivere solita erant, relictis stabulis pascuisque cum balatu hinnitu mugituque miserabili ad siluas montesque fugerunt; canes quoque, quorum natura est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus vagi luporum ritu oberrarunt nec mora post haec tam gravia prodigia civilia bella secuta sunt.26 apud Iudaeos ea tempestate primus Aristobolus rex pariter et pontifex diadematis sumpsit insigne. 27 Anno urbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo primum Romae bellum civile commotum est, eodem anno etiam Mithridaticum.28 causam bello civili C. Marius sexies consul dedit.29 nam cum Sulla consul contra Mithridatem gesturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupaverat, mitteretur, isque exercitum in Campania paulisper teneret, ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum fuerat, reliquiae tollerentur, Marius adfectavit, ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur.30 qua re Sulla commotus cum exercitu ad Urbem venit.31 illic contra Marium et Sulpicium dimicavit.32 primus urbem armatus ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque ita ordinatis consulibus in futurum annum Cn. Octavio et Cornelio Cinna ad Asiam profectus.33 Mithridates, qui Ponti rex erat atque Armeniam minorem et totum Ponticum mare in circuitu in Bosphoro tenebat, primo Nicomeden amicum populi Romani Bithynia voluit expellere senatuique mandavit bellum se ei propter iniurias, quas passus fuerat, inlaturum.34 a senatu responsum Mithridati est, si id faceret, quod bellum a Romanis et ipse pateretur.35 quare iratus Cappadociam statim occupavit et ex ea Ariobarzanem regem et amicum populi Romani fugavit.36 mox etiam Bithyniam invasit et Paphlagoniam pulsis ex ea regibus amicis populi Romani Polemene et Nicomede.37 inde et Ephesum contendit et per omnem Asiam litteras misit, ut ubicumqne inventi essent cives Romani, uno die occiderentur.38 Interea etiam Mathone civitas Achaiae ab Aristone Atheniensi Mithridati tradita est.39 miserat enim iam ad Achaiam Mithridates Archelaum ducem suum cum centum et viginti milibus equitum ac peditum, per quem etiam reliqua Graecia occupata est.40 Sulla Archelaum apud Piraeum non longe ab Athenis obsedit, ipsas cepit.41 postea commisso proelio contra Archelaum ita eum vicit, ut ex CXX milibus vix decem Archelao superessent, ex Sullae exercitu xiii tantum homines interficerentur.42 hac pugna Mithridates cognita septuaginta milia lectissima ex Asia Archelao misit, contra quem Sulla iterum commisit.43 primo proelio quindicim milia hostium interfecta sunt et filius Archelai Diogenes; secundo omnes Mithridatis copiae extinctae sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit.44 hac re audita Mithridates iussit cum Sulla de pace agi.45 Interim eo tempore Sulla etiam Dardanos Scordiscos Dalmatas et Moessos partim vicit, alios in fidem accepit.46 sed cum legati a rege Mithridate, qui pacem petebant, venissent, non aliter se daturum Sulla esse respondit, nisi rex relictis his quae occupaverat, ad regnum suum redisset.47 postea tamen ad colloquium ambo venerunt.48 pax inter eos ordinata est, ut Sulla ad bellum civile festinans a tergo periculum non haberet.49 nam dum Sulla in Achaia atque Asia Mithridatem vicit, Marius, qui fugatus erat, et Cornelius Cinna unus ex consulibus bellum in Italia reparaverunt et ingressi urbem Romam nobilissimos e senatu et consulares viros interfecerunt, multos proscripserunt, ipsius Sullae domo eversa filios et uxorem ad fugam compulerunt.50 universus reliquus senatus ex urbe fugiens ad Sullam in Graeciam venit orans, ut patriae subveniret.51 ille in Italiam traiecit bellum civile gesturus adversus Norbanum et Scipionem consules.52 et primo proelio contra Norbanum dimicavit non longe a Capua.53 tum sex milia eius cecidit, sex cepit, xxiiii suos amisit.54 inde etiam ad Scipionem se convertit et ante proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem accepit.55 Sed cum Romae mutati consules essent, Marius Marii filius ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sulla contra Marium iuniorem dimicavit et XV milibus eius occisis CCCC de suis perdidit.56 Sulla deinde cum Campanio Samnitium duce et reliquis copiis ad portam Collinam signa contulit, octoginta milia hominum occidit.57 mox etiam Urbem ingressus tria milia hominum contra fidem datam inermes peremit cumque magna crudelitate adversus sontes insontesque seuiret, Q. Catulus palam Sullae dixit: cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? Sulla dehinc Marcomarium de caprili casa extractum vinciri iussit ductumque trans Tiberim effossis oculis membris minutatim exsectis vel fractis trucidari.58 Marium Marii filium Praeneste persecutus obsedit et ad mortem conpulit.59 rursus pugnam gravissimam habuit contra Lamponium et Carinatem duces partis Marianae ad portam Collinam.60 LXX milia hostium in eo proelio contra Sullam fuisse dicuntur.61 XII milia se Sullae dediderunt, ceteri in acie in castris in fuga insatiabili ira victoris consumpti sunt.62 C. quoque Carbo consul alter ab Arimino in Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus est, quem adulescentem Sulla atque annos unum et viginti natum cognita eius industria tantis exercitibus praefecerat, ut secundus a Sulla haberetur.63 Occiso ergo Carbone Siciliam Pompeius recepit.64 transgressus inde ad Africam Domitium Marianae partis ducem et Hierdam regem Mauritaniae, qui Domitio auxilium ferebat, occidit.65 post haec Sulla de Mithridate ingenti gloria triumphavit.66 Cn. etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, quartum et vicesimum annum agens de Africa triumphavit.67 hunc finem habuerunt duo bella funestissima, Italicum, quod et sociale dictum est, et civile, quae ambo tracta sunt per annos decem.68 consumpserunt autem ultra CL milia hominum, viros consulares xxiii, praetorios vii, aedilicios lx, senatores fere cc.69 post haec tamen Sulla mortuo Lepidus Marianae partis adversus Catulum Sullanum ducem consurgens bellum reparavit; bis tunc acie certatum est, plurimi Romanorum extincti.70 Albanorum civitas, pro eo quod illuc Scipio Lepidi filius confugisset, expugnata et capta est.71 Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens apud Regium interfectus est.72 hoc tempore Hierosolimis Alexandra uxor Alexandri regnabat, ex cuius aetate Iudaeos rerum confusio et variae clades oppressere.
Paulus Diaconus HOME

bnf5796.62 bnf5797.22 bsb47185.65 med6535.54 tbl2729.55v

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER QVARTVS. <<<     >>> LIBER SEXTVS
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik