monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6 > 1 > 3 > 9 > 1 > 8 > 6 > LIBER SEPTIMVS > LIBER TERTIVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER SECVNDVS <<<     >>> LIBER QVARTVS.

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER TERTIVS

1 Finito igitur Punico bello, quod per XXII annos tractum est, Romani iam clarissima gloria noti legatos ad Ptolomeum Aegypti regem miserunt auxilia promittentes, quia rex Syriae Antiochus bellum ei intulerat.2 ille gratias Romanis egit, auxilia non accepit.3 iam enim fuerat pugna transacta.4 eodem tempore potentissimus rex Siciliae Hiero Romam venit ad ludos et ducenta modiorum tritici populo dono exhibuit.5 L. Cornelio Lentulo, Fulvio Flacco consulibus, quibus Hiero Romam venerat, etiam contra Ligures intra Italiam bellum gestum est.6 nam idem consules primi trans Padum Romanas duxere legiones.7 pugnatum est ibi cum Insubribus et Liguribus, quorum interfecta sunt XXIII milia, quinque milia capta sunt et de his triumphatum est.8 sequenti anno in Piceno flumen sanguinem effluxit et apud Tuscos caelum ardere visum est et Arimini nocte multa luce fulgente tres simul lunae apparuere.9 Carthaginienses tamen bellum reparare temptabant Sardinienses, qui ex condicione pacis Romanis parere debebant, ad rebellandum inpellentes.10 venit tamen Romam legatio Carthaginiensium et pacem impetravit.11 T. Manlio Torquato, C. Atilio Vulgo consulibus de Sardis triumphatum est, et pacem omnibus locis facta Romani nullum bellum habuerunt, quod his post Romam conditam semel tantum Numa Pompilio regnante contigerat.12 L. Postumius Albinus, Cn. Fulvius Centummallus consules bellum contra Illyrios gesserunt et multis civitatibus captis etiam reges in deditionem acceperunt.13 ac tum primum ex Illyriis triumphatum est.14 Aemilio consule ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt.15 sed pro Romanis tota Italia consensit, traditumque est a Fabio historico, qui ei bello interfuit, DCC milia hominum parata ad id bellum fuisse.16 sed res per consules tantum prospere gesta est.17 XL milia hostium interfecta sunt et triumphus Aemilio decretus.18 Gallorum quidem animi feroces, corpora plus quam humana erant, sed experimento deprehensum est, quod virtus eorum sicut primo impetu maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum; Alpina corpora humenti caelo educata habent quiddam simile nivibus suis, cum mox calore pugnae statim in sudorem eunt et levi modo quasi sole laxantur.19 hi Brittomaro duce non prius posituros se baltea iuraverunt, quam Capitolium incendissent.20 factumque est; nam victos eos Aemilius in Capitolio discinxit et quia dux eorum de Romano milite Marti suo torquem auream devotasset, de ipsius Ariobistonis reliquorumque Gallorum torquibus aureum trophaeum Iovi erexit.21 Aliquot deinde annis post contra Gallos intra Italiam pugnatum est, finitumque bellum M. Claudio Marcello Cn. Cornelio Scipione consulibus.22 Marcellus deinde cum inprudens in manus Gallorum incidisset omniaque infesta vidisset neque, qua evadere posset, haberet, in medium hostium inrupit; quibus inopinata audacia perculsis regem quoque eorum Vitrodomarum nomine occidit atque ubi spes salutis vix fuerat, inde opima retulit spolia.23 postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expugnavit, grandem praedam Romam pertulit.24 ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti inposita humeris suis vexit.25 Minucio Rufo, P. Cornelio consulibus Histris bellum inlatum est, quia latrocinati navibus Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant, ac multo Romanorum sanguine fuso perdomiti sunt.26 hac tempestate Iudaeorum pontifex Simon Oniae filius extitit.27 eodem anno bellum Punicum secundum Romanis inlatum est per Hannibalem Carthaginiensium ducem, qui iamdudum Hamilcari patri ad aras iuraverat, cum adhuc novem esset annorum, se, ut primum posset, adversus Romanos pugnaturum.28 Hannibal ergo Saguntum Hispaniae civitatem Romanis amicam obpugnare adgressus est, annum agens vicesimum aetatis, copiis congregatis centum quinquaginta milium.29 huic Romani per legatos denuntiaverunt, ut bello abstineret.30 his legatos admittere noluit.31 Romani etiam Carthaginem miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne bellum contra socios populi Romani gereret.32 dura responsa a Carthaginiensibus data sunt.33 Saguntini interea fame victi sunt captique ab Hannibale ultimis poenis afficiuntur.34 quibus hoc ante portenderat triste prodigium; nam cum paene enixa mulier esset, infans in uterum regressus civitatis excidium significavit, huius tantae cladis auctor Hannibal poscitur; tergiversantibus Poenis dux legationis: quae, inquit, mora est? Fabius; in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligitis? succlamantibus: bellum, igitur, inquid, accipite, et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. 35 Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus est, Ti. Sempronius in Siciliam.36 bellum Carthaginiensibus indictum est.37 Hannibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale Pirinaeum transivit.38 Alpes adhuc tum ea parte invias sibi patefecit.39 traditur ad Italiam LXXX milia peditum, X milia equitum, septem et XXX elephantos adduxisse.40 interea multi Ligures et Galli Hannibali se coniunxerunt.41 Sempronius Gracchus cognito ad Italiam Hannibalis adventu ex Sicilia exercitum Ariminum traiecit.42 P. Cornelius Scipio Hannibali apud Ticinum primus occurrit.43 commisso proelio fugatis suis et paene omnibus extinctis ipse a filio Scipione liberatus saucius tamen in castra rediit.44 pugnatum deinde est eodem consule ad Trebiam fluvium iterumque Romani superati sunt.45 Sempronius Gracchus et ipse confligit apud eundem amnem.46 amissoque exercitu paene solus evasit; in eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est.47 tunc se Hannibali multi Itali dedidere.48 qui postea quam in Etruriam primo vere transiret, in summo Apennino tempestate correptus biduo continuo immobiliter stetit nivibus cum exercitu conclusus, ubi magnus hominum numerus, iumenta quam plurima, elephanti paene omnes frigore perierunt.49 diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt; nam et solis orbis inminui visus est et apud Arpos palmae in caelo visae, sol quoque cum luna pugnasse, apud Capenas duae lunae ortae sunt, in Sardinia sanguine duo scuta sudarunt, Faliscis caelum scindi visum est, apud Antium cruentae spicae in corbem cecidere. 50 igitur Hannibal ad Tusciam veniens Flamminio consuli occurrit.51 ipsum Flaminium interemit; Romanorum XXV milia caesa sunt, cetera diffugerunt.52 missus adversus Hannibalem postea a Romanis Q. Fabius Maximus.53 is eum differendo pugnam ab impetu fregit; nam per summa montium iuga et abditos nemorum saltus castra ponens Hannibalis fervorem elusit moxque inventa occasione vicit.54 victus quoque Hannibal fertur de Fabio suis ita dixisse: num quid non dixi vobis, quod montana haec nubes maxima nos in campo vi tempestatis obrueret? Quingentesimo et quadragesimo anno a condita urbe L. Aemilius Paulus, P. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur Fabioque succedunt.55 qui Fabius ambos consules monuit, ut Hannibalem callidum et inpatientem ducem non aliter vincerent quam proelium differendo.56 verum cum inpatientia Varronis consulis contradicente altero consule id est Aemilio Paulo apud vicum qui Cannae appellatur in Apulia pugnatum esset, ambo consules ab Hannibale vincuntur.57 nam cum comperisset Hannibal Aufidum amnem ingentes auras mane proflare, quae arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota uis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret, eaque de causa Romanorum exercitum stravit.58 in ea pugna tria milia Afrorum pereunt, magna pars de exercitu Hannibalis sauciatur.59 nullo tamen Punico bello Romani gravius accepti sunt.60 periit enim in eo consul Aemilius Paulus, qui dum sauciatus in quodam saxo resedisset, offerente ei Lentulo equum, quo fugeret, ut cladi superesset, noluit atque ibi persedit, donec ab hostibus peremptus est.61 perierunt autem ibi consulares aut praetorii XX, senatores capti aut occisi XXX, nobiles viri CCC, militum XL, equitum III milia et quingenti. 62 Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit.63 nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post victoriam ad pervadendam urbem contendisset. 64 Varro Romam rediit gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt, quod rem publicam non desperasset; non autem vitae cupiditate sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore approbavit; nam barbam capillumque summisit et postea numquam recubans cibum cepit; honores quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse.65 in omnibus his tamen malis nemo Romanorum pacis mentionem habere dignatus est.66 servi, quod numquam ante, manumissi et milites facti sunt.67 Post eam pugnam multae Italiae civitates, quae Romanis parverunt, se ad Hannibalem transtulerunt.68 Hannibal Romanis obtulit, ut captivos redimerent, responsumque est a senatu eos cives non necessarios, qui, cum armati essent, capi potuissent.69 ille omnes postea variis suppliciis interfecit et tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus equitum Romanorum senatorum et militum detraxerat.70 deinde Sempronio Graccho Q. Fabio Maximo consulibus Claudius Marcellus ex praetore pro consule designatus Hannibalis exercitum proelio fudit primusque post tantas rei publicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari.71 interea in Hispania, ubi frater Hannibalis Hasdrubal remanserat cum magno exercitu, ut eam totam Afris subigeret, a duobus Scipionibus Romanis ducibus vincitur.72 perdit in pugna xxxv milia hominum: ex his capiuntur x milia, occiduntur xxv milia.73 mittuntur ei a Carthaginiensibus ad reparandas vires xii milia peditum, iiii milia equitum, xx elephanti.74 Centenius Paenula centurio decerni sibi ultro bellum adversus Hannibalem petiit, a quo cum octo milibus militum, quos in acie eduxerat, caesus est.75 post hunc Cn. Fulvius praetor ab Hannibale victus amisso exercitu vix evasit. 76 Anno quarto postquam ad Italiam Hannibal venit, Cn. Fulvium proconsulem undecim praeterea tribunos et XVII milia militum interfecit.77 Marcellus consul cum Hannibale apud Nolam triduum continuum dimicavit; primo die pari pugna discessum est, sequenti victus consul, tertio victor VIII milia hostium interfecit, ipsum Hannibalem cum reliquis fugere in castra compulit.78 Hannibal multas civitates Romanorum per Apuliam Calabriam Brittios occupavit.79 quo tempore etiam rex Macedoniae Philippus ad eum legatos misit promittens auxilia contra Romanos sub hac conditione, ut deletis Romanis ipse quoque contra Graecos ab Hannibale auxilia acciperet.80 captis igitur legatis Philippi et re cognita Romani in Macedoniam M. Valerium Laevinum ire iusserunt, in Sardiniam T. Manlium Torquatum proconsulem.81 nam etiam ea sollicitata ab Hannibale Romanos deseruerat.82 ita uno tempore quattuor locis pugnabatur: in Italia contra Hannibalem, in Hispaniis contra fratrem eius Hasdrubalem, in Macedonia contra Philippum, in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Carthaginiensem.83 is a T. Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus fuerat, vivus est captus, occisa cum eo duodecim milia, capti mille quingenti, et a Romanis Sardinia subacta.84 Manlius victor captivos et Hasdrubalem Romam reportavit.85 interea etiam Philippus a Laevino in Macedoniam vincitur et in Hispania a Scipionibus Hasdrubal et Mago tertius frater Hannibalis.86 Decimo anno postquam Hannibal in Italiam venerat, Pulvio Sulpicio, Cn. Fulvio consulibus Hannibal de Campania movit exercitum et cum ingenti clade omnium per Sedecinum Suessanumque agrum via Latina usque ad quartum miliarium urbis accessit, equites eius usque ad portam.87 mox consulum cum exercitu venientium metu Hannibal ad Campaniam se recepit.88 in Hispania a fratre Hasdrubalis ambo Scipiones, qui per multos annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mansit; casu enim magis erant quam virtute decepti.89 quo tempore etiam a consule Marcello Siciliae magna pars capta est, quam tenere Afri coeperant, et nobilissima urbs Syracusana, praeda ingens Romam perlata est.90 Laevinus in Macedonia cum Philippo et multis Graeciae populis et rege Asiae Attalo amicitiam fecit et ad Siciliam profectus est; Hannonem quendam Afrorum ducem apud Agrigentum civitatem cum ipso oppido cepit, eum Romam cum captivis nobilissimis misit.91 xl civitates in deditionem accepit, xxvi expugnavit.92 ita omnis Sicilia recepta est, Macedonia fracta.93 ingenti gloria Romam regressus est.94 Hannibal in Italia Cn. Fulvium consulem subito adgressus cum viiii milibus hominum interfecit.95 Interea ad Hispanias, ubi occisis duobus Scipionibus nullus Romanus dux erat, P. Cornelius Scipio mittitur, filius P. Scipionis qui ibidem bellum gesserat, annos natus XXIV, vir Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. 96 iste etenim, dum senatores ob metum Hannibalis Italiam relinquere deliberarent, cum tribunus militum esset, districto gladio id fieri vetuit primusque iurans ut patriae defensor existeret, universos similiter iurare coegit Romanosque ad spem vitae quasi ab inferis reduxit.97 is Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum argentum et belli apparatum Afri habebant, nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis acceperant.98 Magonem etiam fratrem Hannibalis ibidem capit, quem Romam cum aliis mittit.99 Romae ingens laetitia post hunc nuntium fuit.100 Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit.101 denique dum quaedam adulto flore virgo pulcherrima ab eo comprehensa fuisset, eam paterna pietate servavit concedens parentibus, ut eam redimerent; ad se etiam puellae sponsum nobilissimi generis virum venire persuadens ei ipsam quasi pius in matrimonium genitor tradidit dotisque nomine puellae pretium, quod a parentibus eius acceperat, condonavit; pro quibus factis maxime adnitente puellae sponso eiusque parentibus omnes fere Hispaniae ad eum transierunt.102 post quae Hasdrubalem Hannibalis fratrem victum fugat et praedam maximam capit.103 Interea in Italia consul P. Fabius Maximus Tarentum recepit, in qua ingentes copiae Hannibalis erant.104 et ibi etiam ducem Hannibalis Carthalonem occidit, xxv milia hominum captivorum vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit.105 tum multae civitates Romanorum, quae ad Hannibalem transierant, rursus se Fabio Maximo dediderunt.106 insequenti anno Scipio in Hispania egregias res egit et per se et per fratrem suum L. Scipionem; septuaginta civitates receperunt.107 in Italia tamen male pugnarunt.108 nam Claudius Marcus consul ab Hannibale occisus est.109 Tertio anno postquam Scipio ad Hispaniam profectus fuerat, rursus res inclitas gerit.110 regem Hispaniarum magno proelio victum in amicitiam accepit et primus omnium a victo obsides non poposcit.111 Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem diutius posse retineri fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis evocavit.112 is veniens a consulibus Ap. Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud Metaurum fluvium in insidias conpositas incidit.113 strenue tamen pugnans occisus est, LVIII milia de eius exercitu perempta, V milia capta sunt.114 CCCCIIII milia civium Romanorum inter eos reperta et revocata sunt. 115 magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est.116 Hannibali caput fratris sui Hasdrubalis ante castra proiectum est, quo viso et simul clade Poenorum cognita anno tertio decimo, quam in Italiam venerat, refugit in Brittiam.117 post haec Hannibal diffidere iam de belli coepit eventu.118 Romanis ingens animus accessit; itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem.119 is Romam cum ingenti gloria venit.120 per idem tempus Hierosolymis pontifex maximus Onias filius Simonis fuit. 121 Q. Caecilio, L. Valerio consulibus omnes civitates, quae in Brittiis ab Hannibale tenebantur, Romanis se tradiderunt.122 Anno quarto decimo postea quam in Italiam Hannibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus.123 cui viro divinum quiddam inesse existimabatur adeo, ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem.124 is in Africa contra Hannonem ducem Afrorum pugnat, exercitum eius interficit.125 secundo proelio castra capit cum quattuor et quingentis militibus, XI milibus occisis.126 Syphacem Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit et castra eius invadit.127 Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur.128 qua re audita omnis fere Italia Hannibalem deserit.129 ipse a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat.130 Ita anno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est, quam flens dicitur reliquisse.131 legati Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt.132 ab eo ad senatum Romam missi sunt.133 XLV diebus his indutiae datae sunt, quousque ire Romam et regredi possent.134 et triginta milia pondo argenti ab his accepta sunt.135 senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri.136 Scipio his conditionibus dedit, ne amplius quam triginta naves haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent, captivos et perfugas redderent.137 Interim Hannibale veniente ad Africam pax turbata est, multa hostilia ab Afris facta sunt.138 legati tamen eorum ex urbe venientes a Romanis capti sunt et iubente Scipione dimissi.139 Hannibal quoque frequentibus proeliis victus a Scipione petere etiam ipse coepit pacem.140 cum ventum esset ad colloquium, isdem conditionibus data est quibus prius, additis quingentis milibus ponderibus argenti centum milia librarum propter novam perfidiam.141 Carthaginiensibus conditiones displicuerunt iusseruntque Hannibalem pugnare.142 infertur a Scipione et Masinissa alio rege Numidarum, qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum.143 Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos captos Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum exercitum, mox etiam prandium dari dimittique, ut renuntiarent Hannibali, quae apud Romanos vidissent.144 Interea proelium ab utroque duce instructum est, quale vix ulla memoria fuit, cum peritissimi viri copias suas ad bellum educerent.145 Scipio victor recedit paene ipso Hannibale capto, qui primum cum multis equitibus, deinde cum viginti, postremo cum quattuor evasit.146 inventa in castris Hannibalis argenti pondo viginti milia, auri octingenta, cetera supellectilis copiosa.147 post id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est.148 Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavit atque Africanus ex eo appellari coeptus est.149 finem accepit secundum Punicum bellum post annum nonum decimum quam coeperat.
Paulus Diaconus HOME

bnf5796.35 bnf5797.13 bsb47185.31 med6535.46 tbl2729.55v

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER SECVNDVS <<<     >>> LIBER QVARTVS.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6 > 1 > 3 > 9 > 1 > 8 > 6 > LIBER SEPTIMVS > LIBER TERTIVS

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik