monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER PRIMVS <<< >>> LIBER TERTIVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER SECVNDVS
1 Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab urbe condita, post captam autem primo, dignitates mutatae sunt et pro duobus consulibus facti tribuni militares consulari potestate.2 hinc iam coepit Romana res crescere.3 nam Camillus eo anno Vulscorum civitatem, quae per septuaginta annos bellum gesserat, vicit et Aequorum urbem et Sutrinorum atque omnes deletis earundem exercitus occupavit et tres simul triumphos egit.4 T. etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad urbis Romae portas cum bello venerunt, persecutus ad flumen Alliam vicit, octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsam Praenestem adgressus in deditionem accepit; quae omnia ab eo gesta sunt viginti diebus, triumphusque ipsi decretus.5 Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseveravit.6 nam post aliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in urbe ita fluxit, ut potestates ibi maiores non essent.7 praesumpserunt tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem et triennium perseveraverunt; rursus consules facti.8 L. Genucio et Q. Servilio consulibus mortuus est Camillus.9 honor ei post Romulum secundus delatus est.10 his temporibus inmensa per continuum biennium Romanos pestis afflixit sequentique anno secutum est satis triste prodigium, si quidem in medio urbis terra dissiluit vastoque praerupto hiantia subito inferna patuerunt.11 quod dum diutius ita maneret cunctisque terrorem inferret, tandem interpretantibus haruspicibus, quod vivi hominis sepulturam expeteret, M. Curcius eques Romanus se in id baratrum armatus iniecit sicque conclusum est. 12 interea T. Quintius dictator adversus Gallos, qui ad Italiam venerant, missus est.13 hi ab urbe quarto miliario trans Anienem fluvium consederunt.14 ibi nobilissimus de senatoribus invenis L. Mallius provocantem Gallum ad singulare certamen progressus occidit et sublato torque aureo colloque suo imposito in perpetuum Torquati et sibi et posteris cognomen accepit.15 Galli fugati sunt, mox per C. Sulpicium dictatorem etiam victi.16 non multo post a C. Marcio Tusci victi sunt et octo milia captivorum ex his in triumphum ducta.17 Census iterum habitus est.18 et cum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites praestare nollent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt factaeque legiones decem, qui modus sexaginta vel amplius armatorum milia efficiebat.19 parvis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re militari virtus erat.20 quae cum profecta essent adversum Gallos duce L. Fario, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus, provocavit.21 tum se M. Valerius tribunus militum optulit, et cum processisset armatus, corvus ei supra dextrum brachium sedit.22 mox commissa adversum Gallum pugna idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavit, ne rectum possit aspicere.23 ita a tribuno Valerio interfectus non solum victoriam ei sed etiam nomen dedit.24 nam postea idem Corvinus est dictus.25 ac propter hoc meritum annorum trium et viginti consul est factus.26 tunc siquidem dilata nox usque ad plurimam diei partem tendi visa est.27 tunc etiam saxa de nubibus cecidere eodemque tempore Magnus Alexander natus est. 28 Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur.29 quod cum esset negatum, bellum contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt; ac de his perdomitis triumphatum est.30 statuae consulibus ob meritum victoriae in rostris positae sunt.31 eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est.32 Iam Romani potentes esse coeperant.33 bellum enim in centesimo et tricesimo fere miliario ab urbe apud Samnitas gerebatur, qui medii sunt inter Picenum Campaniam et Apuliam; gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum ornatam; si insidiarum fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacrilegis humanisque hostiis in exitium orbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere ipsis hostibus animosiorem.34 denique priusquam cum Romanis confligerent, Alexandrum regem Epirotarum germanum Olympiae matris Alexandri Magni, qui traiectis in Italiam copiis bellum adversus Romanos parabat, Lucanis suffragium ferentes maximo bello in Lucania vicere, in quo et ipse Alexander Epirota extinctus est.35 Romani igitur adversus Samnitas pro Campanis et Sidicinis bellum suscepere.36 omnium siquidem non modo Italiae tantum sed paene toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est: nihil hospitalius mari; hic illi nobiles portus Caieta Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus, quaedam maris ostia; hic amici vitibus montes Gaurus Falernus Massicus et pulcherrimus cunctorum Vesuvius, urbes ad mare Formiae Cumae Puteoli Herculanium Pompeia et ipsa caput urbium Capua quondam inter tres maximas Romam Carthaginemque nominata.37 pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas invadit.38 L. Papirius Cursor cum honore dictatoris ad id bellum profectus est.39 qui cum Romam redisset, Q. Fabio Maximo magistro equitum, quem apud exercitum reliquid, praecepit, ne se absente pugnaret.40 ille occasione reperta felicissime dimicavit et Samnitas delevit.41 ob quam rem a dictatore capite damnatus, quod se vetante pugnasset, ingenti favore militum et populi liberatus est tanta Papirio seditione commota, ut paene ipse interficeretur.42 Postea Samnites Romanos T. Veturio et Sp. Postumio consulibus, apud Caudinas furculas angustiis locorum conclusos ingenti dedecore vicerunt.43 quorum dux Pontius in tantum usus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum clausos occideret an parceret subiugatis.44 ut vivos tamen dedecori servaret, elegit; nam universum Romanum exercitum turpiter captum armis etiam vestimentisque nudatum tantum singulis vilioribus operimentis ob verecundiam corporum tegendam concessis sub iugo missum servitioque subiectum longum agere pompae ordinem praeceperunt.45 sexcentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis oneratos ignominia, ceteris rebus vacuos consules remiserunt, sub tali tamen condicione pacis, qualis facienda Samnitibus placuit.46 sed si fidem foederis, quam sibi Romani servari a subiectis volunt, ipsi subiecti Samnitibus servavissent, hodie aut omnino non essent aut Samnio dominante servirent.47 posteriore siquidem anno iubente senatu pax cum Samnitibus firmata soluta est Luciusque Papirius consul adversus eos directus est; qui adeo tunc apud Romanos bellicosissimus habebatur, ut cum diceretur Alexander in Italiam transgredi, Romani inter ceteros duces hunc praecipue eligerent, qui Alexandri impetum sustineret.48 congressi itaque Samnites cum Papirio superati sunt, quorum septem milibus sub iugum missis Papirius de Samnitibus triumphavit.49 eo tempore Ap. Claudius censor aquam Claudiam induxit et viam Appiam stravit.50 circa haec tempora Iaddus apud Hierosolymam pontifex extitit, cuius frater Manasses templum in monte Garizim construxit.51 Samnites reparato bello Q. Fabium Maximum vicerunt tribus milibus hominum occisis.52 postea cum pater ei Fabius Maximus legatus datus fuisset, et Samnitas vicit et plurima ipsorum oppida cepit.53 deinde P. Cornelius Rufinus, M. Curius Dentatus, ambo consules, contra Samnitas missi ingentibus proeliis eos confecere ita ruinas ipsas diruentes, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec inveniri facile possit.54 tum bellum cum Samnitibus per annos quadraginta novem actum sublatum est neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui Romanam virtutem magis fatigaverit.55 Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra Romanos Tuscis Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam tenderent, Cn. Cornelio Dolabella consule deletae sunt.56 Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent.57 hi Pyrrum Epiri regem contra Romanos auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat.58 is mox ad Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt.59 missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus.60 qui cum exploratores Pyrri cepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro, quae cum Romanis agerentur.61 commissa mox pugna cum iam Pyrrus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani expaverunt.62 sed nox proelio finem dedit; Laevinus tamen per noctem fugit.63 Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et eos summo honore tractavit, occisos sepelivit.64 quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere vidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac voce: se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.65 Post id Pyrrus coniunctis sibi Samnitibus Lucanis Brittiniisque Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam populatus est atque ad Praeneste venit miliario ab urbe octavo decimo.66 mox terrore exercitus, qui eum cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit.67 legati ad Pyrrum de redimendis captivis missi ab eo honorifice suscepti sunt.68 captivos sine pretio Romam misit, unum ex legatis Romanorum Fabricium sic admiratus, cum eum pauperem esse cognovisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare voluerit, ut ad se transiret, contemptusque est a Fabricio.69 ob quae cum Pyrrus Romanorum ingenti admiratione teneretur, legatum misit, qui pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum virum Cineam nomine, ita ut Pyrrus partem Italiae, quam iam armis occupaverat, obtineret.70 Cineas legatus postero die, quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutavit, pax tamen, quam offerebat, displicuit: remandatum Pyrro est a senatu eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse.71 tum Romani iusserunt captivos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi, quod armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum reverti, quam sibi notorum hostium occisorum spolia retulissent.72 ita legatus Pyrri reversus est.73 a quo cum quaereret Pyrrus, qualem Romam comperisset, Cineas dixit, regum se patriam vidisse; scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrus apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur.74 missi sunt contra Pyrrum ducem P. Sulpicius et Decius consules.75 certamine commisso Pyrrus vulneratus est, elephanti interfecti, viginti milia caesa hostium et ex Romanis tantum quinque milia; Pyrrus Tarentum fugatus.76 Interiecto anno contra Pyrrum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non poterat quarta regni parte promissa.77 tum cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum venit promittens veneno se Pyrrum occisurum, si sibi aliquid polliceretur.78 quem Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum Pyrroque dici, quae contra caput eius medicus spopondisset.79 tum rex admiratus eum dixisse fertur: ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest.80 tum rex ad Siciliam profectus est.81 Fabricius victis Lucanis et Samnitibus triumphavit.82 consules deinde Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrum missi sunt.83 Curius contra eum pugnavit, exercitum eius cecidit, ipsum Tarentum fugavit, castra cepit.84 ea die caesa hostium viginti tria milia.85 Curius in consulatu triumphavit.86 primus Romam elephantos quattuor duxit.87 Pyrrus etiam a Tarento mox recessit et apud Argos Graeciae civitatem occisus est. 88 apud Iudaeos hoc tempore pontifex maximus Simon Oniae filius claruit, cui cognomentum Iusto fuit.89 dehinc Tarentini Pyrri morte comperta iterum nova arma adversum Romanos sollicitant.90 Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque accipiunt.91 Carthaginienses a Romanis vincuntur; quamvis nondum hostes iudicati senserunt tamen se posse a Romanis superari. 92 C. Fabio Licinio, C. Claudio Cannia consulibus anno urbis conditae quadringentesimo sexagesimo primo legati Alexandrini a Ptolomaeo missi Romam venere et a Romanis amicitiam, quam petierant, obtinuerunt.93 Q. Gulone, Fabio Pictore consulibus Picentes bellum commovere et ab insequentibus consulibus P. Sempronio, Ap. Claudio victi sunt; et de his triumphatum est.94 conditae a Romanis civitates Ariminus in Gallia et Beneventum in Samnio. 95 tunc etiam a Romanis Cotrona invaditur.96 eo tempore pluribus locis e fontibus cruor fluxit et de nubibus in specie pluviae lac descendit. 97 M. Atillio Regulo, L. Iulio Libone consulibus Sallentinis in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum civitate simul Brundisini, et de his triumphatum est.98 Anno quadringentesimo septuagesimo septimo cum iam clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant.99 ut igitur cognosceretur, quae copiae Romanorum essent, census est habitus; tum inventa sunt civium capita ducenta nonaginta duo milia trecenta triginta quattuor, quamquam a condita urbe numquam bella cessassent.100 et contra Afros bellum susceptum est primum Ap. Claudio, Q. Fulvio consulibus.101 in Sicilia contra eos pugnatum est et Ap. Claudius de Afris et rege Siciliae Hierone triumphavit.102 Insequenti anno Valerio Marco et Otacilio consulibus in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt.103 Tauromenitani Catinenses et praeterea quinquaginta civitates in fidem acceptae.104 tertio anno in Sicilia contra Hieronem regem Siculorum bellum paratum est.105 cum omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis impetravit deditque argenti ducenta talenta.106 Afri in Sicilia victi sunt, et de his secundo Romae triumphatum est.107 Quinto anno Punici belli quod contra Afros gerebatur, primum Romani C. Duillo et Cn. Cornelio Asina consulibus in mari dimicaverunt paratis navibus rostratis, quas Liburnas vocant.108 consul Cornelius fraude deceptus est.109 Duillius commisso proelio Carthaginiensium ducem vicit, triginta et unam navem cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit.110 neque ulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum possent.111 C. Aquilio Floro, L. Scipione consulibus Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit, multa milia inde captivorum adduxit, triumphum egit.112 L. Mallio Vulsone, M. Atilio Regulo consulibus bellum in Africam translatum est.113 contra HHamilcarem Carthaginiensium ducem in mari pugnatum, victusque est.114 nam perditis sexaginta quattruor navibus retro se recepit.115 Romani viginta duas amiserunt.116 sed cum in Africam transissent, primam Clipeam Africae civitatem in deditionem acceperunt.117 consules usque ad Carthaginem processerunt, multisque vastatis Manlius victor Romam rediit et viginti septem milia captivorum reduxit, Atilius Regulus in Africa remansit.118 is contra Afros aciem instruxit.119 contra tres Carthaginiensium duces dimicans victor fuit, xviii milia hostium cecidit, quinque milia cum xviii elephantis cepit, septuaginta quattuor civitates in fidem accepit.120 inter haec apud fluvium Bagrada Regulus serpentem mirae magnitudinis occidit, cuius corium centum viginti pedum longitudinem habuit Romamque delatum aliquandiu cunctis miraculo fuit.121 tum victi Carthaginienses pacem a Romanis petiverunt.122 quam cum Regulus nollet nisi durissimis conditionibus dare, Afri auxilium a Lacedaemoniis petiverunt.123 et duce Xantippo, qui a Lacedaemoniis missus fuerat, Romanorum dux Regulus victus est ultima pernicie.124 nam duo tantum ex omni Romano exercitu refugerunt, quigenti cum imperatore Regulo capti sunt, trigenti milia occisa, Regulus ipse in catenas coniectus.125 hac tempestate Ptolomeus Philadelfus Iudeos, qui in Aegypto erant, liberos esse permisit et vasa Eleazaro pontifici Hierosolymorum votiva transmittens divinas scripturas in Graecam vocem ex Hebraea lingua per septuaginata interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere litteraturae comparaverat. 126 M. Aemilio Paulo, Ser. Fulvio Nobiliore consulibus ambo Romani consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum navium classe.127 primum Afros navali certamine superant.128 Aemilius consul centum et quattuor naves hostium demersit, triginta cum pugnatoribus cepit, quindecim milia hostium aut occidit aut cepit, militem suum ingenti praeda ditavit.129 et subacta Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat, ut diutius exercitus exspectare non possit.130 consules cum victrici classe redeuntes circa Siciliam naufragium passi sunt.131 et tanta tempestas fuit, ut ex quadringentis sexaginta navibus octoginta servari potuerunt, neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est.132 Romani statim ducentas naves reparaverunt, neque in aliquo animus his infractus fuit.133 hoc tempore argenteus nummus primum in urbe figuratus est.134 Cn. Servilius Caepio, C. Sempronius Blaesus consules cum duecentis sexaginta navibus ad Africam profecti sunt.135 aliquot civitates ceperunt.136 praedam ingentem reducentes naufragium passi sunt.137 itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent, decrevit senatus, ut a maritimis proeliis recederetur et tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae salvae essent.138 L. Caecilio Metello, C. Furio Placido consulibus Metellus in Siciliam Afrorum ducem cum cxxx elephantis et magnis copiis venientem superavit, xx milia hostium cecidit, xxVI elephantos cepit, reliquos errantes per Numidas, quos in auxilium habebat, collegit et Romam deduxit ingenti pompa, cum cxxx elephantorum numerus omnia itinera conpleret.139 post haec mala Carthaginienses Regulum ducem, quem ceperant, petiverunt, Romam proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem captivorum faceret.140 ille Romam cum venisset, inductus in senatum nihil quasi Romanus egit dixitque se ex illa die, qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse desisse.141 itaque et uxorem a conplexu removit et senatui suasit, ne pax cum Poenis fieret: illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum se et senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderent.142 itaque obtinuit.143 nam Afros pacem petentes nullus admisit.144 ipse Carthaginem rediit offerentibusque Romanis, ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum, in qua postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset.145 regressus igitur ad Africam, circumcisis palpebris, ut usque ad mortem cruciatu intolerabili ac dolore vigilaret, demum omnibus suppliciis extinctus est.146 Post Claudio Pulchro, C. Iunio consulibus Claudius contra auspicia pugnavit et a Carthaginiensibus victus est.147 nam ex ducentis et vigenti navibus cum triginta fugit, nonaginta cum pugnatoribus captae sunt, demersae ceterae.148 alius quoque consul naufragio classem amisit, exercitum tamen saluum habuit, quia vicina litora erant.149 anno etiam consequenti classis Punica in Italiam transiit eiusque plurimas partes longe lateque vastavit.150 dum haec gererentur, apud Iudaeam pontificatum post Eleazarum suscepit Manasses avunculus eius. 151 C. Luttatio Catulo, A. Postumio Allino consulibus anno belli Punici vicesimo et tertio a Catulo bellum contra Afros commissum est.152 profectus est cum trecentis navibus in Siciliam, Afri contra ipsum quadrigentas paraverunt.153 numquam in mari tantis copiis pugnatum est.154 Lutatius Catulus navem aeger ascendit; vulneratus enim in pugna superiore fuerat.155 contra Lilybaeum civitatem Siciliae pugnatum est ingenti virtute Romanorum.156 nam lxxiii Carthaginiensium naves captae sunt, xxv demersae, xxxii hostium captae, xiii occisa, infinitum auri argenti praedae in potestatem Romanorum redactum.157 ex classe Romana xii naves demersae.158 pugnatum est vi Idus Martias.159 statim pacem Carthaginienses petiverunt, tributaque est his pax.160 captivi Romanorum, qui tenebantur a Carthaginiensibus, redditi sunt.161 etiam Carthaginienses petiverunt, ut redimi eos captivos liceret, quos ex Afris Romani tenebant.162 senatus iussit sine pretio eos dari, qui in publica custodia essent; qui autem a privatis tenerentur, ut pretio dominis reddito Carthaginem redirent atque id pretium ex fisco magis quam a Carthaginiensibus solveretur.163 Carthaginienses sane sub hac conditione cum Romanis pacem fecerunt, ut eis per continuos vigenti annos persolverent argenti puri tria milia talentorum.164 his diebus Iudaeorum pontifex Onias Simonis Iusti filius clarus habebatur. 165 tunc etiam Q. Ennius poeta Tarenti nascitur, qui post Romae decuit contentus unius ancillae ministerio. 166 Q. Lutatius, A. Manlius consules creati sunt, bellum Faliscis intulerunt, quae civitas Italiae opulenta quondam fuit, quod ambo consules intra sex dies, quam venerant, transigerunt XV milibus hostium caesis, ceteris pace concessa, agro tamen ex medietate sublato.
Paulus Diaconus HOME
bnf5796.21 bnf5797.9 bsb47185.16 med6535.42 tbl2729.55v
Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER PRIMVS <<< >>> LIBER TERTIVS
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik