monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS
Paulus Diaconus, Historia Romana, DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX <<<     >>> LIBER SECVNDVS

Paulus Diaconus, Historia Romana, LIBER PRIMVS

1 Primus in Italia, ut quibusdam placet, regnavit Ianus, deinde Saturnus Iovem filium e Graecia fugiens in civitate, quae ex eius nomine Saturnia dicta est, cuius ruinae hactenus cernuntur in finibus Tusciae haut procul ab urbe.2 hic Saturnus quia in Italia latuit, ab eius latebra Latium appellata est.3 ipse enim adhuc rudes populos domos aedificare, terras incolere, plantare vineas docuit atque humanis moribus vivere, cum antea semiferi glandium tantummodo alimentis vitam sustentarent et aut in speluncis aut frondibus virgultisque contextis casulis habitarent.4 ipse etiam eis nummos aereos primus instituit.5 pro quibus meritis ab indocili et rustica multitudine deus appellatus est.6 post hunc Picus eius filius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam famosissima maga Circe nomine ob contemptum eius amorem in avem sui nominis sit mutatus.7 post hunc eius filius Faunus, qui fuit pater Latini, cuius mater Carmentis Nicostrata creditur Latinas litteras repperisse; quibus regnantibus centum quinquaginta anni referuntur evoluti. 8 regnante tamen Latino, qui Latinam linguam correxit et Latinos de suo nomine appellavit, Troia a Graecis capta est, cum apud Hebraeos Labdon tertium sui principatus annum ageret et apud Assyrios Tautanes, apud Aegyptios Thous regnaret, expletis a mundi principio annis quattuor milibus XVIIII, a diluvio annis mille DCCLXXVII, a nativitate Abraham et quadragesimo tertio anno Nini regis Assyriorum annis DCCCXXXV, a nativitate Moysi annis CCCCX, ante urbem autem conditam annis CCCCIIII, ante primam quoque olympiadem annis ccccvi. 9 capta igitur Troia Aeneas Veneris et Anchisae filius ad Italiam venit anno tertio post Troiae excidium.10 cum Turno Dauni Tuscorum regis filio dimicans eum interemit eiusque sponsam Laviniam Latini regis filiam in coniugium accepit, de cuius etiam nomine Lavinium oppidum, quod construxerat, appellavit.11 regnavit igitur Aeneas Latinis annis tribus. 12 quo vita decedente regnum suscepit Ascanius, qui et Iulius, eiusdem Aeneae filius, quem apud Troiam ex Creusa coniuge genuerat et secum in Italiam veniens adduxerat.13 qui Ascanius, derelicto novercae suae Laviniae regno Albam Longam condidit et Silvium Postumum fratrem suum Aeneae ex Lavinia filium summa pietate educavit.14 deinde Ascanius Iulium filium procreavit, a quo familia Iuliorum exorta est.15 parvulus quia necdum regendis civibus idoneus erat, Ascanius, cum XXXVIII annis regnasset, Silvium Postumum fratrem suum regni reliquit heredem. 16 Silvius igitur Postumus regnavit annis XXVIIII, qui Postumus ideo est appellatus, quia post mortem patris est editus, Silvius, quia ruri fuerat educatus; a quo omnes Albanorum reges Silvii vocati sunt. 17 post quem regnavit Aeneas Silvius annis XXXI. deinde Latinus Silvius annis quinquaginta, quo etiam tempore apud Hebreos David regnabat. 18 post cuius obitum regnavit Alba Silvius annis XXXIX. post hunc Aegyptus sive Atys eius filius annis XXIIII. deinde Capys Silvius superioris regis filius annis XXVIII, qui Capuam in Campania condidit. 19 item Carpentus Silvius, Capis filius, annis tredecim. 20 post quem Tiberinus Carpenti filius annis novem.21 ab huius nomine Tiberinus fluvius dictus est eo, quod in eum decidens extinctus sit, qui prius Albula dicebatur. 22 successit huic Agrippa Silvius regnans annis quadraginta, cuius temporibus Homerus fuisse in Graecia perhibetur. 23 dehinc Aremus Silvius Agrippae superioris filius regnavit annis XVIIII. iste praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit; qui ob impietatem fulmine ictus interiit. 24 post hunc regnavit Aventinus Silvius annis XXXVII, qui fuit Aremuli superioris regis filius quique in eo monte, qui nunc pars urbis est, mortuus ac sepultus, aeternum loco vocabulum dedit. 25 successor extitit Procas Silvius, eiusdem Aventini filius, qui regnavit annis XXIII. quo regnante Phidon Argivus mensuras et pondera repperit, cum apud Hebraeos Azarias in Iuda et Hieroboam in Israel regnarent. 26 isti quoque Amulius succedens eius iunior filius regnavit annos quadraginta tres.27 Numitor Procae regis maior filius a fratre Amulio regno pulsus in agro suo vixit; filia eius adimendi partus gratia virgo Vestalis electa est; quae cum septimo patrui anno geminos edidisset infantes, iuxta legem in terra viva defossa est.28 verum parvulos prope ripam Tiberis expositos Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam uxorem suam detulit, quae ob pulchritudinem et rapacitatem corporis quaestuosi lupa a vicinis appellabatur; unde et ad nostram usque memoriam meretricum cellulae lupanaria dicuntur.29 pueri cum adolevissent, collecta pastorum et latronum manu interfecto apud Albam Amulio avum Numitorem in regnum restituunt. 30 Romanum igitur imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae Vestalis virginis, ut praemissum est, filius et, quantum putatus est, Martis, cum Remo fratre uno partu editus est.31 is cum inter pastores latrocinaretur, xviii annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit, x Kal. Maias, Olympiadis sextae anno ccccxix post Troiae excidium , sive, ut placet Orosio, cccciiii, ante sex annos, quam decem tribus Israel a Sennacherib rege Chaldeorum transferrentur in montes Medorum. 32 Condita ergo civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, a qua et Romanis nomen inditum est, haec fere egit.33 condito templo, quod asylum appelavit, pollicitus est cunctis ad eum confugientibus inpunitatem; quam ob causam multitudinem finitimorum, qui aliquam apud suos cives offensam contraxerant, ad se confugientem in civitatem recepit.34 Latini denique Tuscique pastores, etiam transmarini Phryges, qui sub Aenea, Arcades, qui sub Euandro duce, influxerant.35 ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum populumque Romanum effecit.36 centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores propter senectutem, patres ob similitudinem curae nominavit; mille etiam pugnatores delegit, quos a numero milites appelavit.37 tum cum uxores ipse et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbis Romae nationes atque earum virgines rapuit anno ab urbe condita quarto.38 tunc una virginum pulcherrima cunctorum acclamatione rapientium Talasso duci Romuli decernitur; unde in nuptiarum sollemnitatibus Talasso vulgo clamitant, quod scilicet talis nupta sit, quae Talassum habere mereatur.39 commotis bellis propter raptarum iniuriam Caecinenses vicit, Antemnates, Crustumios, Sabinos, Fidenates, Bizentes.40 haec omnia oppida urbem cingunt.41 tunc etiam Tarpeia virgo Sabinorum clipeis in monte obruta est, qui ab eius nomine Tarpeius est appellatus; in quo postea Capitolium est constructum.42 pepigere tamen Romani cum Sabinis, quorum filias rapuerant, amicitias adeo, ut Sabinorum rex Tatius pariter regnaret cum Romulo Sabinique et Romani unus populus efficerentur.43 quo tempore Romani ad confirmandam coniunctionem nomina illorum praeponebant nominibus et invicem Sabinis Romanorum; et ex illo consuetudo tenuit, ut nemo Romanus sit absque praenomine.44 propter hanc etiam societatem, cum Sabinorum more Romulus hastam ferret, quae eorum lingua cyris appellabatur, Quirinus est dictus; Romani vero, sive a cyribus, id est hastis sive a Quirino Quirites nominari cueperunt. 45 Remus denique a Fabio duce Romuli dubium an fratris voluntate rutro pastorali extinctus est; causa autem eius interitus haec fuit , quod ad tutelam novae urbis vallum non posse sufficere increpaverit eiusque angustias saltu transilierit. 46 Romulus vero cum apud paludem Caprae nusquam comparvisset anno regni xxxix ad deos transisse creditus est et Quirini nomine consecratus.47 deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt et his regnantibus annus unus completus est.48 postea Numa Pompilius rex creatus est, cum apud Hebreos Ezechias regnaret.49 qui bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati quam Romulus profuit.50 nam et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari videbantur, et annum descripsit in decem menses prius sine aliqua supputatione confusum et infinita Romae sacra ac templa constituit.51 morbo decessit XLI imperii anno.52 regnante Numa, Glaucus primus ferri inter se glutinum excogitavit. 53 Huic successit Tullus Hostilius.54 hic primus Romanorum purpura et fascibus usus est, Manasse in Iudaea regnante. 55 hic bella reparavit, Albanos vicit, qui ab urbe Roma duodecimo miliario sunt, Veientes et Fidenates, quorum alii septimo miliario absunt ab urbe Roma, alii octavo decimo, bello superavit.56 urbem ampliavit adiecto Caelio monte.57 cum XXXII annos regnasset, fulmine ictus cum domo sua arsit.58 his temporibus Byzantium civitas est condita, quae postea Constantinopolis est appellata. 59 Post hunc Ancus Marcius Numae ex filia nepos suscepit imperium.60 quo etiam tempore Iosias regnabat apud Hebraeos. 61 contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, apud Ostiam civitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma condidit.62 vicesimo tertio anno imperii morbo periit.63 hoc tamen regnante Epidamnus est condita, quae postea Dyrrachium est nominata.64 Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit.65 hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent.66 vicit idem etiam Sabinos et non parum agrorum sublatum hisdem Romae urbis territorio iunxit primusque triumphans Romam intrauit.67 muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit.68 XXXVII imperii anno per Anci filios occisus est regis eius, cui ipse successerat. 69 regnante Tarquinio Arion Methymneus a delphino in Taenarum dicitur transportatus ; tunc est etiam Massilia condita. 70 eodemque tempore Hierusalem a Nabuchodonosor rege subversa. 71 Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina captiva tamen et ancilla.72 regnavitque annis triginta quatuor; quo regnante Balthasar imperabat Chaldaeis, sub quo Danihel scripturam mysticam in pariete legit et interpretatus est.73 hic quoque Sabinos subegit, montes tres Quirinalem Viminalem Aesculinum urbi adiunxit, fossas citra murum duxit.74 primus omnium censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat.75 sub eo Roma omnibus in censum delatis habuit capita LXXXIIII milia civium Romanorum cum his, qui in agris erant.76 occisus est scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii eius regis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat uxorem.77 L. dehinc Tarquinius Superbus septimus atque ultimus regum invasit imperium.78 quo tempore ad relaxationem Cyri regis Persarum reversi sunt Hierosolymam Iudaei quadraginta duo milia quadringenti.79 iste primus excogitavit vincla taureas fustes, lautumias carceres compedes catenas exilia metalla. 80 Vulscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Iovi in Capitolio aedificavit.81 postea Ardeam obpugnans in octavo decimo miliario ab urbe Roma positam civitatem imperium perdidit.82 nam cum filius eius et ipse Tarquinius iunior nobilissimam Conlatini uxorem stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis quaesta fuisset, in omnium conspectu se occidit.83 propter quam causam Brutus parens et ipse Tarquinii populum concitauit et Tarquinio ademit imperium.84 mox exercitus quoque eum, qui civitatem Ardeam cum ipso rege obpugnabat, reliquid veniensque ad urbem rex portis clausis exclusus est, cumque imperasset annos XXXV, cum uxore et liberis suis fugit.85 ita Romae regnatum est per septem reges annis ccxliii, cum adhuc Roma ubi plurimum vix usque ad quintum decimum miliarium possideret.86 Tarquinii sane temporibus castissima Iudith Holofernem peremit.87 isdemque temporibus Pythagoras philosophus claruit, qui Samo oriundus Crotone decuit novissime Metapontum adiit ibique sepultus est. 88 Hinc consules coepere, pro uno rege duo hac causa creati, ut, si unus malus esse voluisset, alter eum habens potestatem similem coerceret.89 et placuit, ne imperium longius quam annum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur sed civiles semper essent, qui se post annum scirent esse privatos.90 fuerunt igitur anno primo expulsis regibus consules L. Iunius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Conlatinus maritus Lucretiae.91 sed Tarquinio Conlatino statim sublata est dignitas.92 placuerat enim, ne quisquam in urbe remaneret, qui Tarquinius vocaretur.93 ergo accepto omni patrimonio suo ex urbe migravit et in loco ipsius factus est L. Valerius Publicola consul.94 commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus et collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit.95 in prima pugna Brutus consul et Arruns Tarquinii filius in vicem se occiderunt, Romani tamen ex ea pugna victores recesserunt.96 Brutum Romanae matronae defensorem pudicitiae suae quasi communem patrem per annum luxerunt.97 Valerius Publicola Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit Lucretiae patrem, quo morbo mortuo iterum Horatium Pulvillum collegam sibi sumpsit.98 ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius Conlatinus propter nomen urbe cessisset, Brutus in proelio perisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset.99 Secundo quoque anno iterum Tarquinius, ut reciperetur in regnum, bellum Romanis intulit auxilium ei ferente Porsenna Tusciae rege et Romam paene cepit.100 verum tum quoque victus est.101 tertio anno post reges exactos Tarquinius cum suscipi non posset in regnum neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, praestaret auxilium, Tusculum se contulit, quae civitas non longe ab urbe est, atque ibi per quattuordecim annos privatus cum uxore consenuit.102 quarto anno post reges exactos cum Sabini Romanis bellum intulissent, victi sunt et de his triumphatum est.103 quinto anno L. Valerius, ille Bruti collega et quater consul, fataliter mortuus est adeo pauper, ut collatis a populo nummis sumptum habuerit sepulturae.104 quem matronae, sicuti Brutum, per annum luxerunt.105 Nono anno post reges exactos cum gener Tarquinii ad iniuriam soceri vindicandam ingentem collegisset exercitum, nova Romae dignitas est creata, quae dictatura appellatur, maior quam consulatus.106 eodem anno etiam magister equitum factus est, qui dictatori obsequeretur.107 neque quicquam similius potest dici quam dictatura antiqua huic imperii potestati, quam nunc tranquillitas vestra habet, maxime cum Augustus quoque Octavius, de quo postea dicemus, et ante eum C. Caesar sub dictaturae nomine atque honore regnaverint.108 dictator autem Romae primus fuit Larcius, magister equitum primus Sp. Cassius.109 Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit, tamquam a senatu atque a consulibus premeretur.110 tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios iudices et defensores creavit, per quos contra senatum et consules tutus esse posset.111 eodem tempore, concedente Xerxe Persarum rege, Neemias Iudeam venit, muros urbemque restituit. 112 Sequenti anno Vulsci contra Romanos bellum reparaverunt et victi acie etiam Coriolos civitatem quam habebant optimam perdiderunt.113 Octavo decimo anno postquam reges eiecti erant, expulsus ex Urbe Q. Marcius dux Romanus, qui Coriolos ceperat Vulscorum civitatem, ad ipsos Vulscos contendit iratus et auxilia contra Romanos accepit.114 Romanos saepe vicit, usque ad quintum miliarium urbis accessit, obpugnaturus etiam patriam suam legatis, qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum mater Vetueria et uxor Velumnia ex urbe venissent, quorum et precatione superatus removit exercitum.115 atque hic secundus post Tarquinium fuit, qui dux contra patriam suam esset.116 C. Flavio et L. Virginio consulibus trecenti nobiles homines, qui ex Fabia familia erant, contra Veientes bellum soli susceperunt promittentes senatui et populo per se omne certamen implendum.117 itaque profecti omnes nobiles et qui singuli magnorum exercituum duces esse deberent, in proelio conciderunt.118 unus omnino superfuit ex tanta familia, qui propter aetatem puerilem duci non potuerat ad pugnam.119 post haec census in urbe habitus est, inventa sunt civium cxvii milia cccxviiii.120 Sequenti tamen anno, cum in Algido monte ab Urbe duodecimo fere miliario Romanus obsideretur exercitus, L. Quintius Cincinnatus dictator est factus, qui agrum quattuor iugerum possidens manibus suis colebat.121 is cum in opere et arans esset inventus, sudore deterso togam praetextatam accepit et caesis hostibus libreravit exercitum iugumque boum Aequis imposuit victoriamque quasi stivam tenens subiugatos hostes prae se primus egit. 122 Anno trecentesimo et altero ab urbe condita imperium consulare cessavit et pro duobus consulibus decem facti sunt, qui summam potestatem haberent ac decemviri nominati sunt.123 sed cum primo anno bene egissent, secundo ex his Ap. Claudius Virgini cuiusdam, qui honestis iam stipendiis contra Latinos in monte Algido militabat, filiam virginem corrumpere voluit; quam pater occidit, ne stuprum a decemviro sustineret, et egressus ad milites movit tumultum.124 sublata est decemviris potestas ipsique damnati sunt.125 Anno CCCXV ab urbe condita Fidenates contra Romanos rebellaverunt.126 auxilium his praestabant Veientes et rex Veientium Tolumnius, quae ambae civitates tam vicinae urbi sunt, ut Fidenae vel Veientium octavo decimo miliario absint.127 coniunxerunt se his et Vulsci.128 sed Mam. Aemilio dictatore et L. Quintio Cincinnato magistro equitum victi, etiam regem perdiderunt.129 Fidenae captae et excisae.130 Post viginti inde annos Veientani rebellaverunt.131 dictator contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit acie, mox etiam civitatem diu obsidens cepit antiquissimam Italiae atque ditissimam.132 postea cepit et Faliscos, non minus nobilem civitatem.133 sed commota est ei invidia, quasi praedam male divisisset, damnatusque ab ea causa et expulsus est civitate.134 statim Galli Senones ad urbem venerunt et victos Romanos undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secuti etiam urbem occupaverunt.135 neque defendi quicquam nisi Capitolium potuit; quod cum diu obsedissent et iam Romani fame laborarent, a Camillo, qui in vicina civitate exulabat, Gallis superventum est gravissimeque victi sunt.136 postea tamen accepto etiam auro mille librarum, ne Capitolium obsiderent, recesserunt, sed secutus eos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod his datum fuerat, et omnia, quae ceperant, militaria signa revocaret.137 ita tertio triumphans urbem ingressus est et appellatus secundus Romulus, quasi et ipse patriae conditor.138 circa haec tempora Hester putatur historia conscripta.139 Plato quoque philosophus his fuisse temporibus perhibetur .
Paulus Diaconus HOME

med6535.319

Paulus Diaconus, Historia Romana, DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX <<<     >>> LIBER SECVNDVS
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik