monumenta.ch > Paulus Diaconus > [19]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [18] <<<
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [19]
1 Vicinia vicinorum conversatio,
Vesperna apud Plantum (frag. inc. 45)cena intellegitur.2
Vesticeps puer, qui iam vestitus est pubertate, econtra investis,
qui necdum pubertate vestitus est.3 Veia apud Oscos dicebatur plaustrum: inde veiari stipites
in plaustro, et vectura veiatura.4 Urbanas tribus appellabant, in quas Urbs erat dispertita a
Servio Tullio rege: id est Suburana, Palatina, Aesquilina,
Collina.5 Vestis generaliter dicitur, ut stragula, forensis, muliebris;
vestimentum pars aliqua, ut pallium, tunica, penula.6 Vescus fastidiosus.7 Ve enim pro pusillo utebantur.8 Lucretius
vescum dixit edacem, cum ait (1, 321): “Nec, mare quae
inpendent, vesco sale saxa peresa.9 ”
Vescor pascor.10 Vesperugo vesper stella. Plantus (Amph. 275): “Nec vesperugo,
nec vergiliae occidunt.11 ”
Vespae et vespillones dicuntur, qui funerandis corporibus
officium gerunt, non a minutis illis volucribus, sed quia
vespertino tempore eos efferunt, qui funebri pompa duci
propter inopiam nequeunt.12 Hi etiam vespulae vocantur.13 Martialis(1, 30, 1): “Qui fuerat medicus, nunc est vispillo
Diaulus.14 ”
Vespices frutecta densa dicta a similitudine vestis.15 Velati appellabantur vestiti et inermes, qui exercitum sequebantur,
quique in mortuorum militum loco substituebantur.16 Ipsi sunt et fereuiarii, qui fundis ac lapidibus pugnabant,
quae tela feruntur, non tenentur.17 Cato eos ferentarios
dixit, qui tela ac potiones militibus proeliantibus ministrabant.18
Velitatio dicta est ultro citroque prob<r>orum obiectatio, ab
exemplo velitaris pugnae. Plautus (Men. 778): “Nescio quid
velitati estis inter vos.19 ”
Veternosus dicitur, qui gravi premitur somno.20 Cato veternosum
hydropicum intellegi voluit, cum ait (inc. 5): “Veternosus
quam plurimum bibit, tam maxime sitit.21 ”
Veteratores callidi dicti a multa rerum agendarum vetustate.22 Gannius: “Mulieri non astutae facile veterator persuasit.23 ”
Veterinam.24 bestiam iumentum Cato appellavit a vehendo.25 Opillus veterinam dici vult, quasi veterinam velut uterinam,
quod ad ventrem onus religatum gerat.26 Vitulans laetans gaudio, ut pastu. Ennius (trag. 339): “Is
habet coronam vitulans victoria.27 ”
Viduertas calamitas, dicta quod viduet bonis.28 Vitiligo in corpore hominis macula alba, quam Graeci aXcpov
vocant, a quo nos album; sive a vitio dicta, etiamsi non
laedit; sive a vitulo propter eius membranae candorem, qua
nascitur involutus. Lucilius (1185): “Haec odiosa mihi vitiligo
est.29 ‘num dolet?’ inquit.30 ”
Vel conligatio quidem est disiunctiva, sed non [ex] earum
rerum, quae natura disiuncta sunt, in quibus aut coniunctione
rectius utimur, ut: aut dies est aut nox, sed earum,
quae non sunt contra, e quibus quae eligatur, nihil interest,
ut Ennius (var. 4): “Vel tu dictator, vel equorum equitumque
magister Esto vel consul.31 ”
Vibices plagae verberum in corpore humano, dictae quod
vi fiunt.32
Vibracae pili in naribus hominum, dicti quod his evulsis
caput vibratur.33 Vibrissare est vocem in cantando crispare. Titinnius (170):
“Si erit tibi cantandum, facito usque exvibrisses.34 ”
Viget dictum a vi agendo; sed non in agendis hostilibus
rebus, verum his, quae concitato animo ad bonum tendunt.35 Viatores appellabantur, qui magistratibus parebant, eo quod
plerumque ex agris homines evocabantur a magistratibus, et
frequens eorum erat ab agris ad Urbem via.36
Verticulas Lucilius (161) cum dixit, articulos intellegi
voluit.37 Volae vestigium medii pedis concavum, sed et palma manus
vola dicitur.38 Volones dicti sunt milites, qui post Cannensem cladem usque
ad octo milia cum essent servi, voluntarie se ad militiam
optulere.39 Versuti dicuntur, quorum mentes crebro ad malitiam vertuntur.40 Vernae appellantur ex ancillis civium Romanorum vere nati,
quod tempus anni maxime naturalis feturae est.41 Vergiliae dictae, quod earum ortu ver finem facit.42 Viritanus ager dicitur, qui viritim populo distribuitur.43 Verruncent vertant. Pacuvius (112): “Di monerint meliora
atque amentiam averruncassent tuam, id est avertissent.44 Vastum praemagnum, ponitur tamen et pro inani. Accius (668):
“Hanc urbem ferro vastam faciet”; unde vastitas et
vastitudo.45
Vegrande significat male grande, et vecors, vesanus mali
cordis maleque sanus.46 Alii parvum sive minutum intellegunt,
ut vegrande frumentum.47 Vecors est turbati ac mali cordis.48 Vacerram dicunt stipitem, ad quem equos soleant religare.49 Alii dicunt maledictum hoc nomine significari magnae acerbitatis,
ut sit vecors et vesanus.50
Vagorem pro vagitu Ennius (Ann. 422) posuit.51 Valvoli folliculi fabae.52 Valgos Aurelius intellegi vult, qui diversas suras habent,
sicut e contrario vari dicuntur incurva crura habentes.53 Viere alligare, unde vimina et vasa viminea.54 Vermina dicuntur dolores corporis cum quodam minuto
motu, quasi a vermibus scindatur.55 Hic Graece dolor strophos
dicitur.56 Veruta pila dicuntur, quod velut verua habent praefixa.57 Vervat circumdat.58 Ungulam Oscorum lingua significat anulum.59
Vinalia diem festum habebant, quo die novum vinum Iovi
libabant.60 Venerari verbum compositum ex venia et orando.61 Ventabam dicebant antiqui, unde preapositione adiecta fit
adventabam.62 Viminalis porta et collis appellantur, quod ibi viminum
fuisse silva videtur.63 Vivatus et vividus a vi magna dicuntur.64
Umbrae vocabantur Neptunalibus casae frondeae pro tabernaculis.65 Vallesit perierit, dictum a vallo militari, quod fit circa castra,
quod qui eo eiciuntur pro perditis habentur.66 Vexillum deminutivum est a velo.67 Vinnulus dicitur molliter se gerens et minime quid viriliter
faciens.68 Vietus languidus, sine vi et naturalibus privatus viribus.69 Ungustus fustis uncus.70 Vadem sponsorem significat datum in re capitali.71 Vecticularia vita dicitur eorum, qui vectibus parietes alienos
perfodiunt furandi gratia. Cato (orat. inc. 13): “Vecticulariam
vitam vivere, repente largiter habere, repente nihil.72 ”
Viritim dicitur dari, quod datur per singulos viros. Cato (inc. 6):
“Praeda quae capta est, viritim divisa.73 ”
Uxorium pependisse dicitur, qui quod uxorem non habuerit,
res populo dedit.74 Uls Cato pro ultra posuit.75 Volturnalia Volturno suo deo sacra faciebant, cuius sacerdotem
Volturnalem vocabant.76 Vesculi male curati et graciles homines.77 Ve enim syllabam
rei parvae praeponebant, unde Vediovem parvum lovem et
vegrandem fabam minutam dicebant.78 Vaticanus collis appellatus est, quod eo potitus sit populus
Romanus vatum responso expulsis Etruscis.79 Vivissimus superlativus a vivido.80 Ungulatros ungues magnos atque asperos Cato appellavit.81 Verberitare idem Cato frequentative ab eo, quod est verbero,
dixit.82 Vopte pro vos ipsi Cato posuit.83 Ver sacrum vovendi mos fuit Italis.84 Magnis enim periculis
adducti vovebant, quaecumque proximo vere nata essent
apud se, animalia immolaturos.85 Sed cum crudele videretur
pueros ac puellas innocentes interficere, perductos in adultam
aetatem velabant atque ita extra fines suos exigebant.86 Versuram facere mutuam pecuniam sumere ex eo dictum
est, quod initio qui mutuabantur ab aliis, non ut domum
ferrent, sed ut aliis solverent, velut verterent creditorem.87 Vae vobis dicebatur ab antiquis, et ni nobis.88 Vinciam dicebant continentem.89 Vernisera messalia auguria.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.175
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [18] <<<
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [19]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik