monumenta.ch > Paulus Diaconus > [18]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [17] <<< >>> [19]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [18]
1 Terentum locus in campo Martio dictus, quod eo loco ara
Ditis patris terra occultaretur.2 Tauri appellabantur ludi in honorem deorum inferorum
facti.3 Instituti autem videntur hac de causa.4 Regnante Superbo
Tarquinio cum magna incidisset pestilentia in mulieres
gravidas, quae fuerat facta ex carne di[u]vendita populo
taurorum, ob hoc dis inferis instituti et Tauri vocati sunt.5 Talassionem in nuptiis Varro ait signum esse lanificii.6 Talassionem
enim vocabant quasillum, qui alio modo appellatur
calathus, vas utique lanificus aptum.7
Tauras vaccas steriles dici existimatur hac de causa, quod
non magis pariant, quam tauri.8 Todi genus avium parvarum. Plantus (Cist. 408): “Cum
extortis talis, cum todillis crusculis.9 ”
Tubilustria dies appellabant, in quibus agna tubas lustrabant.10 Tuditantes significat negotium tundentes, id est agentes.11 Lucretius (2, 1136): “Nec tuditantia rem cessant extrinsecus
ullam.12 ”
Tudites mallei, a tundendo dicti.13 Inde et cuidam cognomen
Tuditano fuit, quod caput malleo simile habuerit.14
Tullios alii dixerunt esse silanos, alii rivos, alii vehementes
proiectiones sanguinis arcuatim fluentis, quales sunt Tiburi
in Aniene. Ennius (trag. 18): “Sanguine tepido tullii efflantes
volant.15 ”
Topper cito, ut illud Nelei (3): “Topper fortunae commutantur
hominibus.16 ”
Torrens et participium est et nomen.17
Torrum torridum, aridum.18 Turma equitum dicta, quasi terima, quod ter deni equites
ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant.19 Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti, qui
ex eo singulis turmis sunt etiamnunc terni.20 Torreri a torro deductum proprie significat siccare atque
arefacere, sed usurpatum est iam pro eo, quod sit igne urere.21 Turrani Etrusci dicti a Turreno duce Lydorum, a cuius
gentis praecipua crudelitate etiam tyranni sunt dicti.22 Torvitas a ferocia taurorum quasi tauri acerbitas est vocata.23 Turbelas apud Plantum (Pseud. 110) turbas significat.24 Tutulum dicebant flaminicarum capitis ornamentum vitta
purpurea innexa crinibus et in altitudine<m> extructum.25 Ennius (Ann. 121): “Fictores, Argeos et tutulatos.26 ”
Tuor video, tueor defendo.27 Tuscus vicus Romae est dictus, quod ibi habitaverunt Tusci,
qui recedente ab obsidione Porsena remanserunt.28 Tusci a Tusco rege, filio Herculis, sunt dicti, vel a sacrificando
studiose, ex Graeco, velut thuskooi.29 Tusculum dictum, quod aditum difficilem habeat, id est
duskolon.30
Thomices Graeco nomine appellantur ex cannabi inpolita[e]
et sparto leviter tortae restes, ex quibus funes fiunt.31 Pulvilli
quoque, quos in collo habent, ne a resti laedantur,
thomices vocantur.32 Tongere nosse est, nam Praenestini tongitionem dicunt notionem.33 Ennius (var. 28): “Alii rhetorica tongent.34 ”
Tesca loca augurio designata.35 Cicero aspera ait esse et
difficilia.36 Tonsilla palus dolatus in acumen et cuspide praeferratus,
qui navis religandae causa in litore figitur. Accius (547):
“Tacete, et tonsillas litora in +leda+ edite.37 ”
Tonsa remus, quod quasi tondeatur ferro. Ennius (Ann. 231):
“Pone petunt, exim referunt ad pectora tonsas.38 ”
Tymbreus Apollo a monte Tymbreo dictus, qui est in agro
Troiano.39 Toles tumor faucium, quae per deminutionem dicuntur tonsillae.40 Taxat et taxatio a verbo tango dicuntur, unde et taxatores
a scenicis dicuntur, qui alterutrum maledictis tangunt.41 Tagit simpliciter dicitur quod attigit, contigit facit compositum.42 Tablinum locus proximus atrio a tabulis appellatus.43
Tagas furunculus a tangendo dictus. Lucilius (1031): “Et
Muttonis manum perscribere posse tagacem.44 ”
Taminia uva silvestris, dicta quod tam mira sit quam
minium.45 Talus praenomen erat Sabinorum.46 Tanne eo usque. Afranius (410): “Tanne arcula tua plena
est aranearum?”
Talipedare est vaccillare pedibus et quasi talis insistere.47 Tammodo antiqui dicebant pro modo.48 Talia folliculum cepae.49
Tarmes genus vermiculi carnem exedeus.50 Taenpoton appellarunt Graeci genus scribendi deorsum versus,
ut nunc dextrorsum scribimus.51 Tartarino horrendo et terribili.52 Tam significationem habet propositivam, cui subiungimus
quam, ut: tam bonus Choerilus, quam malus Homerus.53 Tam
etiam pro tamen usi sunt.54 Tandem cum significet aliquando, interdum tamen pro supervacuo
ponitur, ut ait Terentius (Phom. 231): “Itane
tandem uxorem duxit?” Cicero etiam duplicat temporalem
significationem, cum ait (Cat. 2,1): “tandem aliquando.55 ”
Tama dicitur, cum labore viae sanguis in crura descendit
et tumorem facit. Lucretius (Lucilius 1195): “Inguen ne
existat, papulae, tama ne boa noxit.56 ”
Taedulum fastidiosum, sive quod omnibus est taedium.57 Tappula dicta est lex quaedam de conviviis.58
Termonem Ennius (Ann. 479-80) terminum dixit.59 Tersum diem serenum.60 Teres rotundus in longitudine.61 Termentam apud Plantum (Bacch. 929) detrimentum.62 Tempestatem pro tempore frequenter dixerunt antiqui.63 Tempesta tempestiva.64
Tinia vasa vinaria.65 Tensa vehiculum argenteum, quo exuviae deorum ludis
Circensibus in circum ad pulvinar vehebantur.66 Temerare violare sacra et contaminare, dictum videlicet a
temeritate.67 Temetum vinum, unde temulentia et temulentus.68 Tintinnire et tintinnabant Naevius (com. 114) dixit pro
sonitu tintinnabuli.69 Tentipellium genus calciamenti ferratum, quo pelles extenduntur.70
Tegilluni cuculliunculum ex scirpo factum. Plantus (Rud. 567):
“Tegillum mihi aret; id, si vis, dabo.71 ”
Tiberis fluvius dictus a Tiberino rege Albanorum, quod in
eo cecidisset.72 Tybris a Tybri rege Tuscorum.73 Tibicines iu aedificiis dici existimantur a similitudine tibiis
canentium, qui ut cantantes sustineant, ita illi aedificiorum
tecta.74 Tippula bestiolae genus sex pedes habentis, sed tantae levitatis,
ut super aquam currens non desidat. Plantus (Pers. 244):
“Neque tippulae levius pondus est, quam fides lenonia.75 ”
Testiculari est iumentis maribus feminas, vel mares feminis
Admovere; licet alii dicant testilari.76 Tifata iliceta.77 Romae autem Tifata curia.78 Tifata etiam
locus iuxta Capuam.79 Thiasitas sodalitas.80 Tituli milites appellantur quasi tutuli, quod patriam tuerentur;
unde et Titi praenomen ortum est.81 Titiensis tribus a praenomine Tati regis appellata esse
videtur.82 Titia quoque curia ab eodem rege est dicta.83 Tetini pro tenui.84 Thraeces gladiatores appellantur a similitudine parmularum
Thraciarum.85 Tryga antiqui vinum appellabant, unde trygetus adhuc dicitur.86
Tittibilicium nullius significationis est, ut apud Graecos
blituri et skindapsos. Plautus (Cas. 347): “Non ego istud
verbum empsi culem tittibilicio.87 ”
Trabs proprie dicitur duo ligna conpacta.88 Tragus genus conchae mali saporis.89 Trabica navis, quod sit trabibus confixa. Pacuvius (405):
“Labitur trabica in alveos.90 ”
Trachali appellantur muricum ac purpurae superiores partes.91 Unde Arimineses maritimi homines cognomen traxerunt
Trachali.92 Troia et regio Priami et lusus puerorum equestris dicitur
et locus in agro Laurente, quo primum Italiae Aeneas cum
suis constitit.93 Trifax telum longitudinis trium cubitorum, quod catapulta
mittitur. Ennius (Ann. 534): “Aut permarceret paries percussus
trifaci.94 ”
Tributum dictum, quia ex privato in publicum tribuitur.95 Thocuni genus sellae habetur apud Plantum (frg. inc. 44).96 Tritogenia Minerva a ripa Tritonis fluminis dicta, quod ibi
primitus sit visa.97 Truo avis onocrotalus.98 Caecilius inridens magnitudinem
Nasi (270): “Pro di inmortales, unde prorepsit truo?”
Trepit vertit, unde trepido et trepidatio, quia turbatione
mens vertitur.99 Triumphales coronae sunt, quae imperatori victori aureae
praeferuntur, quae temporibus antiquis propter paupertatem
laureae fuerunt.100
Templum significat et aedificium deo sacratum, et tignum
quod in aedificio transversum ponitur.101 Transtra et tabulae navium dicuntur et tigna quae ex pariete
in parietem porriguntur.102 Tromentina tribus a campo Tromento dicta.103 Tragula genus teli, dicta quod scuto infixa trahatur.104 Themin deam putabant esse, quae praeciperet hominibus
id petere, quod fas esset, eamque id esse existimabant, quod
et fas est.105 Termes ramus desectus ex arbore, nec foliis repletus, nec
nimis glaber.106 Tenus significat finem; ut cum dicimus hactenus.107 Trossuli equites dicti, quod oipidum Tuscorum Trossulum
sine opera peditum ceperint.108 Taciturnus, qui facile tacet: tacitus etiam argutus, quia
potest aliquando tacere.109 Tenitae credebantur esse sortium deae, dictae quod tenendi
haberent potestatem.110 Termino sacra faciebant, quod in eius tutela fines agrorum
esse putabant. Denique Numa Pompilius (16) statuit, eum,
qui terminum exarasset, et ipsum et boves sacros esse.111 Terminus quo loco colebatur, super eum foramen patebat
in tecto, quod nefas esse putarent, Terminum intra tectum
consistere.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.169
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [17] <<< >>> [19]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [18]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik