monumenta.ch > Paulus Diaconus > [17]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [16] <<< >>> [18]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [17]
1 Susque deque significat plus minusve.2 Sonivio sonanti.3 Suppum antiqui dicebant, quem nunc supinum dicimus.4 Servilius lacus Romae a conditore vocatus.5
Sonticum iustum. Naevius (com. 128): “Sonticam esse
oportet causam, quamobrem perdas mulierem.6 ”
Sacra via in urbe Roma appellatur, quod in ea foedus ictum
sit inter Romulum ac Tatium.7 Solitaurilia hostiarum truim diversi generis immolationem
significant, tauri, arietis, verris, quod omnes eae solidi integrique
sunt corporis.8 Sollum enim lingua Oscorum significat
totum et solidum.9 Unde tela quaedam solliferrea vocantur
tota ferrea, et homo bonarum artium sollers, et quae
nulla parte laxata cavaque sunt, solida nominantur.10
Socordiam quidam pro ignavia posuerunt; Cato (orig. 7,15)
pro stultitia posuit.11 Conpositum autem videtur ex si, quod
est sine, et corde.12 Semis, semodius, semuncia ex Graeco trahuntur, sicut
et alia nonnulla, quae S litteram pro adspiratione eorum
habent, ut epta septem, ulai silvae.13 Sic ista ab eo, quod
illi dicunt emisu, declinata sunt.14
Supervacaneum supervacuum.15 Serufertarios dicebant, qui quaedam sacrificia ad arbores
fulguritas faciebant, a ferto scilicet quodam sacrificii genere.16 Silicernium erat genus farciminis, quo fletu familia purgabatur.17 Dictum autem silicernium, quia cuius nomine ea res
instituebatur, is iam silentium cerneret. Caecilius (122):
“Credidi silicernium eius me esse esurum.18 ”
Sudum siccum, quasi seudum, id est sine udo.19
Securus sine cura.20 Sublesta infirma et tenuia. Plautus (Pers. 348): “Gravior
paupertas fit, fides sublestior”, id est infirmior.21 Idem vinum
ait (frag. 98) “sublestissimum”, quia infirmos faciat vel corpore
vel animo.22 Secus aliter; hausecus non aliter.23 Stipem esse nummum signatum testimonio est et de eo,
quod datur in stipendium militi, et cum spondetur pecunia,
quod stipulari dicitur.24 Sobrinus est patris mei consobrini filius et matris meae
consobrinae filius.25
Sororiare mammae dicuntur paellarum, cum primum
tumescunt, ut fraterculare puerorum. Plautus (frag. 85): “Tunc
papillae primulum sororiabant; illud volui[t] dicere, fraterculabant.26 ”
Suregit et sortus pro surrexit, et quasi possit fieri surrectus,
frequenter posuit Livius.27 Sors et patrimonium significat.28 Unde consortcs dicimus; et
dei responsum et quod cuique accidit in sostiendo.29
Soracum est, quo ornamenta portantur scenicorum.30 Sobrium vicum Romae dictum putant, vel quod in eo nulla
taberna fuerit, vel quod in eo Mercurio lacte, non vino subplicabatur.31 Sons nocens; insons innocens.32 Sodales dicti, quod una sederent et essent, vel quod ex suo
datis vesci soliti sint, vel quod inter se invicem suaderent,
quod utile esset.33 Sodes si audes, uti sis pro si vis, et ilico pro in loco.34 Terentius in Andria (85): “Dic, sodes, quis heri Chrysidem
habuit?”
Surum dicebant, ex quo per deminutionem fit surculus.35 Ennius
(Ann. 525): “Unus surus surum ferret, tamen defendere
possent.36 ”
Suremit sumpsit (trag. inc. 235): “Inque manu suremit
hastam.37 ” Suremnsit sustulerit.38
Summussi murmuratores. Naevius (trag. 63): “Odi”, inquit”,
“summussos”, proinde aperte dice, quid sit”.39 Terentius
mussare pro tacere posuit, cum ait (Iuvent. 1): “Sile, cela,
occulta, tege, tace, mussa.40 ”
Sum pro eum usus est Ennius.41 Sollo Osce dicitur id, quod nos totum vocamus.42 Livius
(34, 14, 11), solliferreum, genus teli, id est totum ferreura.43 Sollers etiam in omni re prudens, et sollemne, quod omnibus
annis praestari debet.44
Solla sedilia, in quibus singuli tantum possunt sedere, ideoque
soliar sternere dicuntur, qui sellisternium habent, et
solaria vocantur Babylonica, quibus eadem sternuntur.45 Solum terram.46 Solea vel ea dicitur, quae solo pedis subicitur, vel genus
piscis, vel materia robustea, super quam paries craticius
extruitur.47 Solox lana crassa, vel pecus lana contextum. Titinnius (3):
“Lana soloci ad purpuram data”; et Lucilius (1246): “Pastali
pecore ac montano, hirto atque soloce.48 ”
Sos pro eos antiqui dicebant, ut Ennius (Ann. 22): “Constitit
inde loci propter sos dea dianm.49 ” Sos interdum pro
suos ponebant; per dativum casum idem Ennius effert (Ann.
149): “Postquam lumina sis oculis”, pro suis.50
Sultis si vultis. Plautus (frag. 80): “Sequimini me hac
Sultis” et Cato (52,1): “Audite, sultis, milites.51 ”
Solatum morbi genus.52 Solipugna genus bestiolea maleficae, quod acrius concitatiusque
fit fervore solis, unde etiam nomen traxit.53 Sospes salvus. Ennius (Ann. 590) tamen sospitem pro servatore
posuit.54 Sospitare est bona spe adficere, aut bonam spem non fallere.55
Succrotilla vox, tenuis et alta.56 Titinnius: “Feminina
fabula succrotilla vocula.57 ”
Succingulum balteum.58 Sucerda stercus suillum. Titinnius (178): “Quid habes nisi
unam arcam sine clavi? eo condis sucerdas?”
Sciscito, sententiam dico.59
Succidanea hostia dicebatur, quae secunda loco caedebatur,
scilicet sic appellata a succedendo.60 Suggillatum dicitur ex Graeco, quod ea pars, quae est sub
oculo, kulon ab eis dicitur.61 Sycophantas appellatos hac de causa dicunt.62 Atticos quondam
iuvenes solitos aiunt in hortos inrumpere ficosque deligere.63 Quam ob causam lege est constitutum, ut, qui id
fecisset, capite truncaretur; quam poenam qui persequerentur
ob parvola detrimenta, sycophantas appellatos.64 Solcus dictus a Graeco, qui ab illis olkos appellatur.65 Suasum color appellatur, qui fit ex stillicidio fumoso in
vestimento albo. Plantus (Truc. 271): Suaso infecisti propudiosa
pallulam.66 ” Sunt qui omnem colorem suasum velint
appellare, quod quasi persuadetur in alium ex albo transire.67
Superescit, supererit. Ennius (Ann. 494): “Dum quidem
unus homo Romae superescit.68 ”
Sub iugum mitti dicuntur hostes, cum duabus hastis in
terra defixis tertiaque super ligata inermes sub eas coguntur
transire.69 Subices Ennius (trag. 2) pro subiectis posuit.70 Superstites antiquitus appellati sunt testes.71
Supervaganea dicebatur ab auguribus avis, quae ex summo
cacumine vocem emisisset, dicta ita, quia supra omnia vagatur,
aut canit.72 Supercilia in lunonis tutela esse putabant, quod his protegantur
oculi, per quos luce fruimur, quam tribuere putabant
lunonem; unde et Lucina dicta est.73 Suppernati dicuntur, quibus femina sunt succisa in modum
suillarum pernarum. Ennius (Ann. 286): “His pernas succidit
iniqua superbia Poeni.74 ”
Suppremum modo significat summum, modo extremum,
modo maximum.75
Subsilles dicebantur quaedam lamellae sacrificiis necessariae.76 Sororium tigillum appellabatur locus sacer in honorem
lunonis, quem Horatius quidam statuerat causa sororis a
se interfectae, ob suam expiationem.77 Substillum tempus ante pluviam iam paene uvidum et post
pluviam non persiccum, quod iam stillaret, ant nondum
desisset.78 Subscudes appellantur tabellae, quibus tabulae inter se configuntur,
quia, quo inmittuntur, succiditur. Pacuvius (250):
“Nec ulla subscus cohibet compagem.79 ”
Sub corona venundari dicuntur captivi, quia venundabantur
coronati. Cato (mil. 2): “Ut populus potius ob rem
bene gestam supplicatum eat, quam re male gesta coronatus
veneat.80 Sublimen est in altitudinem elatum; id autem dicitur a
limine superiore, quia supra nos est.81 Succenturiare est explendae centuriae gratia supplere.82 Caecilius (229): “Nunc meae malitiae astutia opus est;
succenturia.83 ”
Subrumari dicuntur haedi, cum ad mammam admoventur,
quia ea rumis vocatur, vel quia rumine trahunt lacte sugentes.84
Subulo Tusce tibicen dicitur.85 Subura regio Romae a pago Succusano vocabulum traxit,
quod ei vicinum fuit.86 Subverbnstam veribus ustam significat.87 Suboles ab olescendo, id eet crescendo, dictae, ut adolescentes
et adultae et indoles. Lucretius (4, 1232): “Sive
virum suboles, sive est muliebris origo.88 ”
Subucula et genus libi dicitur ex alica et oleo et melle, et
genus vestimenti.89 Sub vos placo supplico.90 Suffiscus folliculus testium arietinorum, quo utebantur pro
marsuppio, a fisci similitudine dictus.91
Subactus modo significat mollitus; modo victus; modo compulsus,
ut cum dicimus, pecus sub arborem subactum; modo
coactus.92 Supplicia veteres quaedam sacrificia a supplicando vocabant.93 Sufes consul lingua Poenorum.94 Calidius: “Senatus”, inquit,
“censuit referentibus sufetis.95 ”
Sub vitem hastas iacere dicitur veles, cum eas sub manu
sursum mittit. Lucilius (1349): “Ut veles bonus sub vitem
qui submisit hastas.96 ” Veles antem velitis facit.97
Sub vitem proeliari dicuntur milites, cum sub vinea militari
puguant. Lucilius(960): “Neque prodire in altum,
proeliari procul sub vite.98 ”
Sub vineam iacere dicuntur milites, cum astantibus centurionibus
iacere coguntur sudes.99 Supparus vestimentum puellare lineum, quod et subucula,
id est camisia, dicitur. Afranius (123): “Puella non sum,
supparo si induta sum.100 ”
Supat iacit, unde dissipat disicit, et obsipat obicit, et insipat,
hoc est inicit.101 Sutelae dolosae astutiae a similitudine suentium dictae.102 Suspectus et a suspicor venit et a suspicio.103
Suopte, suo ipsius, ut meopte meo ipsius, tuopte tuo ipsius.104 Strues genera liborum erant, digitorum coniunctorum similia,
qui continebantur in transversum superiecta panicula.105 Struices dicebant omnium rerum instructiones.106 Struere antiqui dicebant pro augere, unde iudustrii.107
Stroppus, quod Graece surophion dicitur, pro insigni habebatur
in capitibus sacerdotum; alii id coronam esse dixerunt.108 Strutheum membrum virile a salacitate passeris, qui Graece
strouthos dicitur, a mimis pracipue appellatur.109 Strenam appellabant, quie dabatur die religioso ominis
boni gratia, a numero, quo significatur alterum tertiumque
venturum similis commodi, velut trenam, praeposita S littera,
ut antiquis frequens usus erat.110 Strebula lingua Umbrorum appellabant partes carnium sacrificatarum.111 Stlatta genus navigu latum magis, quam altum, et a latitudine
sic appellatum, sed ea consuetudine, qua stlocum pro
locum et stlitem pro litem dicebant.112
Stlembus gravis, tardus, sicut Lucilius (1109) pedibus
stlembum dixit equum pigrum et tardum.113 Stipatores corporis custodes, quos antiqui latrones vocabant.114 Stipati enim ferro circumdant corpora regum.115 Stipes fustis terne defixus.116
Strittavum antiqui dicebant pro tritavo.117 Strigores id est densarum virium homines.118 Strigae appellantur ordines rerum inter se continuate conlocatarum
a stringendo dictae.119 Status dies vocatur iudicii causa constitutus.120
Satura et cibi genus dicitur ex variis rebus conditum, et
lex multis aliis conferta legibus, et genus carminis, ubi de
multis rebus disputatur.121 Statae Matris simulacrum in foro colebatur.122 Stalagmiuni genus inaurium. Caecilius (106): “Ex aure
eius stalagmium domi habeo.123 ”
Stolidus stultus.124
Stuprum pro turpitudine antiqui dixerunt, unde est in carmine (Nel. 2):
“Foede stupreque castigor cotidie.125 ”
Stura flumen in agro Laurenti est.126 Sterilam sterilem.127 Stultorum feriae appellabantur Quirinalia, quod eo die sacrificant
hi, qui sollemni die ant non potuerunt rem divinam
facere, aut ignoraverunt.128
Sanqualis avis, quae ossifraga dicitur.129
Sacrima appellabant mustum, quod Libero sacrificabant pro
vineis et vasis et ipso vino conservandis; sicut preametium
de spicis, quas primum messuissent, sacrificabant Cereri.130 Sacrificulus rex appellatus est, qui ea sacra, quae reges
facere adsueverant, fecisset.131 Sacella dicuntur loca dis sacrata sine tecto.132 Sacrosanctum dicebatur, quod iureiurando interposito erat
institutum, ut, si quis id violasset, morte poenas penderet.133 Sacratae leges dicebantur, quibus sanctum erat, ut, si quis
adversus eas fecisset, sacer alicui deorum esset cum familia
pecuniaque.134 Seclusa sacra dicebant, quae Graeci mysteria appellant.135 Scena sive sacena dolabra pontificalis.136 Sarisa hasta Macedonica.137 Sacer mons trans Anienem fluvium ultra tertium miliarium
appellatur, quia Iovi fuerat consecratus.138
Sacrani appellati sunt Reate orti, qui ex Septimontio Ligures
Siculosque exegerunt; dicti Sacrani, quod vere sacro
sint nati.139 Sagmina dicebant herbas verbenas, quia ex loco sancto arcebantur
legatis proficiscentibus ad foedus faciendum bellumque
indicendum; vel a sanciendo, id est confirmando. Naevius (Bell. Pun. 33):
“Scopas atque verbenas sagmina sumpserunt.140 ”
Sagaces appellantur sollertis acuminis, unde etiam canes
indagatores sagaces sunt appellati.141 Saga quoque dicitur mulier perita sacrorum, et vir sapiens,
producta prima syllaba propter ambiguitatem evitandam.142
Sarpta vinea putata, id est pura facta, unde et virgulae
abscisae sarmenta.143 Sarpere enim antiqui pro purgare ponebant.144 Sarte ponebant pro integre.145 Ob quam causam opera publica,
quae locantur, ut integra praestentur, sarcta tecta vocantur.146 Etenim sarcire est integrum facere.147 Sarra Epiros insula.148 Sardare intellegere. Naevius (Bell. Pun. 71): “Quod bruti
nec satis sardare queunt.149 ”
Sarcito damnum solvito.150 Sargus piscis genus in mari Aegyptio.151
Sateurnus Saturnus.152 Sas suas. Ennius (Ann. 101): “Virgines nam sibi quisque
domi Romanus habet sas.153 ”
Sam eam Idem Ennius (Ann. 218): “Ne quisquam philosophiam
in somnis vidit prius, quam sam discere coepit.154 ”
Sapsa ipsa. Idem Ennius (Ann. 430): “Quo res sapsa loco
sese ostentat.155 Scaeva res dicitur mala, quasi sinistra: skaion enim Graece
sinistrum dicitur.156
Saperda genus pessimi piscis.157 Sandaraca coloris genus. Naevius (com. 123): “Merula
sandaracino ore.158 ”
Sambuca organi genus, a quo samhycistriae dicuntur.159 Machina
quoque, qua urbs expugnatur, similiter vocatur.160 Nam
ut in organo chordae, sic in machina intenduntur funes.161
Samnites ab hastis appellati sunt, quas Graeci saunia appellant;
has enim ferre adsueti erant; sive a colle Samnio,
ubi ex Sabinis adventantes consederunt.162 Salaria via Romae est appellata, quia per eam Sabini sal
a mari deferebant.163 Salaciam dicebant deam aquae, quam putabant salum ciere
(hoc est mare movere. Unde Ovidius: “Nymphaeque salaces”);
quo vocabulo poetae pro aqua usi sunt. Pacuvius (418):
“Hinc saevitiam Salaciae fugimus.164 ”
Salutaris porta appellata est ab aede Salutis, quae ei proxima
fuit.165
Spondere putatur dictum, quod sponte sua, id est voluntate,
promittatur.166 Salentini a salo sunt appellati.167 Saeculares ludi apud Romanos post centum annos fiebant,
quia saeculum centum annos extendi existimabant.168 Scutilum tenue et macrum, et in quo tantum exilis pellicula
cernitur.169 Squalidum incultum et sordidum, quod proxime similitudinem
habeat squamae piscium, sic appellatum.170
Squarrosi ab eadem squamarum similitudine dicti, quorum
cutis exsurgit ob assiduam inluviem. Lucilius (1121): “Varonum
ac rupicum squarrosa incondita rostra.171 ”
Schoeniculae appellantur meretrices propter usum unguenti
schoeni, quod est pessimi generis.172 Scorta appellantur meretrices, quia ut pellicula subiguntur.173 Omnia namque ex pellibus facta scortea appellantur.174 Scortes, id est pelles testium arietinorum, ab eisdem pellibus
dicti.175 Scandulaca genus herbae, frugibus inimica, quod eas velut
edera inplicando necat.176 Scaptensula locus, ubi argentum effoditur in Macedonia,
dictus a fodiendo.177 skaptein namque Graece fodere dicitur.178 Lucretius (6, 810): “Quales expiret Scaptensula subter
odores.179 ”
Spara parvissimi generis iacula a spargendo dicta. Lucilius (1351):
“Tum spara, tum murices portantur, tragula porro.180 ”
Spira dicitur et basis columnae unius tori aut duorum, et
genus operis pistorii, et funis nauticus in orbem convolutus
ab eadem omnes similitudine. Ennius (Ann. 510) vero hominum
multitudinem spiram vocavit.181 Specto sine praepositione Pacuvius (147) posuit.182 Spetile caro quaedam proprii cuiusdam habitus infra umbilicum
suis.183
Spicit quoque sine praepositione dixerunt antiqui.184 Spirillum barba caprae appellatur.185 Spintyrnix genus avis turpis figurae: ea Graece dicitur
spintharis.186
Sartae nugatoriae ac despiciendae mulieres.187 Scrutillus venter suillus condita farte expletus.188 Spinter armillae genus, quo mulieres utebantur brachio
summo sinistro.189 Scrupi dicuntur aspera saxa et difficilia attrectatu; unde
scrupulosam rem dicimus, quae aliquid in se habet asperi.190 Scrantum pelliceum, in quo sagittae reconduntur, appellatum
ab eadem causa, qua scortum.191 Skutos enim Graece
pellis dicitur, unde scyticae et scuta, quia non sine pellibus
sunt.192 Scel<er>atus campus appellatur proxime portam Collinam,
in quo virgines Vestales, quae incestum fecerunt, defossae
sunt.193
Sceleratus vicus Romae appellatur, quod, cum Tarquinius
Superbus interficiendum curasset Servium regem, socerum
suum, corpus eius iacens filia carpento supervecta sit, properans
in possessionem domus paternae.194 Scelerata porta, quae et Carmentalis dicitur, vocata, quod
per eam sex et trecenti Favii cum clientium millibus quinque
egressi adversus Etruscos, ad amnem Cremeram omnes
sunt interfecti.195 Schedia genus navigii inconditum, id est trabibus tantum
inter se nexis factum, unde mala poemata schedia appellantur.196
Sexus natura vel habitus ex Graeco exin vocatur.197 Simpludiarea funera, quibus ludos adhibebant.198 Sestertius dicitur quarta pars denarii quo tempore is decusis
valebat; id est dupondius et semis tertius.199 Sex milium et ducentorum hominum legionem
primus Gaius Marius couscripsit, cum antea quat
tuor milium fuisset, unde etiam quadrata appel
labatur.200 Sibus callidus sive acutus.201 Sed pro sine inveniuntur posuisse antiqui.202 Sybinam appellant Illyri telum venabuli simile Ennius (Ann. 504):
“Illyrii restant sicis sybinisque fodentes.203 ”
Sediculum sedile.204 Suduculum genus flagelli dictum, quod vapulantes sudantes
facit.205 Sectarius verbex, qui gregem agnorum praecedens ducit.206 Secespitam alii securim, alii dolabram aeneam, alii cultellum
esse putant.207 Si<ci>licum dictum, quod semunciam secet.208 Secessiones narrationes.209 Siciles hastarum spicula lata. Ennius (Ann. 507): “Incedit
veles vulgo siciliubus latis.210 ”
Sectio persecutio iuris.211 Secundsea res non a numero dicuntur, sed quia, ut velimus,
sequantur.212 Sinciniam cantionem solitariam.213 Sectores et qui secant dicuntur, et qui empta sua persequuntur.214 Sicyonia genus calciamenti. Lucilius (1161): “Et pedibus
Iaeva sicyonia demit honesta.215 ”
Simultas, id est odium, dicta ex contrario, quia minime
sint odientes se simul; potest et a simulatione dicta existimari,
quia simulata loquuntur ad invicem.216 Sementivae feriae fuerant institutae, quasi ex is fruges
grandescere possint.217 Simpulum vas parvulum non dissimile cyatho, quo vinum
in sacrificiis libabatur; unde et mulieres rebus divinis deditae
simpulatrices.218 Senacalum locus senatorum.219 Sentinare, satagere, dictum a sentina navis, quam quis, ut
aqua liberet, evacuare contendit; itaque sentinare est suptiliter
periculum vitare. Csecilius (4): “Capit consilium,
postquam sentinat satis.220 ”
Sentes spinae. Afranius (1): “Quam senticosa verba pertorquet
turba!” hoc est spinosa.221
Scensas Sabini cenas dicebant.222 Quae antem nunc prandia
sunt, cenas habebant, et pro cenis vespenas appellabant.223 Segnitia dicitur, quod sit sine nitendo quid utile aut honestum.224 Terentius (Andr. 206): “Enimvero, Dave, nihil loci
est segnitiae neque socordiae.225 ”
Signare significat modo scribere, modo anulo signa inprimere,
modo pecora signis notare.226
Septimontium appellabant diem festum, quod in septem
locis faciebant sacruicium: Palatio, Velia, Fagutali[a], Subura,
Cermalo, Caelio, Oppio et Cispio.227 Siparium genus veli mimicum.228
Seliquastra gemis sedilium.229 Silus appellatur naso sursum versus et repandus.230 Unde galeae
quoque a similitudine silae dictae sunt.231 Serilla navigia Histrica, quae lino ac sparto condensantur,
a conserendo et contexendo dicta.232 ( Servorum dies, p. 467)
Sultis si vultis. Ennius (Ann. 532): “Pandite sultigenas
et corde relinquite somnum.233 ”
Setius Accius a sero comparavit; ait enim (93): “Ne, si
forte paulo, quam tu, veniam setius.234 ”
Spondere ponebatur pro dicere, unde et respondere adhuc
manet, sed postea usurpari coeptum est in promissu.235 Subditus iudex dicitur, qui loco mortui datur is, qui eum
habuerant iudicem in aliqua re vel lite.236
Scaptia tribus a nomine urbis Scaptiae appellalur.237 Sabatina a lacu Sabate dicta.238 Sabini a cultura deorum dicti, id est apo tou sebesthai
Silere tacere significat, ficto verbo a S littera, quae initium
et nota silentii est.239 Sanqualis porta appellatur proxima aedi Sancus.240 Stiricidium quasi stillicidium, cum stillas concretae frigore
cadunt.241 Stiria enim principale est, stilla deminutivum.242
Servorum dies festus erat Idibus Augusti, quia eo die rex
Tullius, filius ancillae, aedem Dianae dedicavit.243 Sacramentum dicitur, quod iurisiurandi sacratione interposita
geritur.244 Siremps dicitur quasi similis res ipsa.245 Habetur hoc in libris
Catonis (80,1).246 Spatiatorem pro erratorem Cato (40,3) posuit.247 Stata dicebantur sacrificia, quae certis diebus fiebant. Cato (18,2):
“sacra stata, sollemnia, sancta deseruisti.248 ”
Sollemnia sacra dicuntur, quae certis temporibus fiunt.249 Serra proeliari dicitur, cum assidue acceditur recediturque,
neque ullo consistitur tempore.250
Sex Vestse sacerdotes, p. 475
Sacramentum aes significat quod poenae nomine penditur.251
Scholae dictae sunt ex Graeco, a vacatione, quod ceteris
rebus omissis, vacare liberalibus studiis pueri debent.252
Silatum.253 antiqui pro eo, quod nunc iantaculum dicimus, appellabant,
quia ieiuni vinum sili conditum ante meridiem
obsorbebant.254 Struppi vocabantur in pulvinaribus fasciculi de verbenis
facti, qui pro deorum capitibus ponebantur.255 Secespita cultrum ferreum, oblongum, manubrio eburneo,
rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque fixum,
clavis aeneis, aere Cyprio, quo flamines, flaminicae, virgines
pontificesque ad sacriticia utebantur.256 Dicta antem est
secespita a secando.257 Secivum libum est, quod secespita secatur.258 Suffimenta dicebant, quae faciebant ex faba milioque molito
mulso sparso.259 Ea dis eo tempore dabantur, quo uvae
calcatae prelo premebantur.260 Serpsit antiqui pro serpserit usi sunt.261 Inde serpulae dictae,
quas nunc serpentes dicimus, ex Graeco, quia illi erpeta,
nos pro aspiratione eorum S littera posita, ut ex sex, epta
septem.262 Suffibulum vestimentam album, praetextum, quadrangulum, oblongum, quod in capite Vestales virgines sacrificantes habebant,
idque fibula conprehendebatur.263 Summanalia liba farinacea in modum rotae fincta.264 Sanates dicti sunt, qui supra infraque Romam habitaverunt.265 Quod nomen ideo his est inditum, quia, cum defecissent
a Romanis, brevi post in amicitiam quasi sanata
mente, redierunt.266 Sex Vestae sacerdotes constitutae erant, ut populus pro
sua quisque parte haberet ministram sacrorum, quia civitas
Romana in sex erat distributa partes: in primos secundosque
Titienses, Ramnes, Luceres.267 Sublucare arbores est ramos earum supputare, et veluti
subtus lucem mittere; conlucare antem succisis arboribus locum
luce inplere.268 Spurcum vinum dicebant, cui aqua admixta, aut igne tactum
erat, mustumve antequim defervescat.269
Sacrificium, quod fiebat Romae in monte Palatio, Palatuar
dicebatur.270 Sistere fana cum dicerent, significabatur lectisternia certis
in fano locis componere.271 Serpula serpserit cum legitur apud Messallam significat
serpens inrepserit.272 Solino intellegitur consulo
Stipatores, id est custodes cuiusque corporis, dicti sunt a
stipe, quam accipiebant mercedis nomine.273 Sollicitare est solo citare, id est ex suo loco movere.274 Solum
antem quin significet locum, quis dubitet, cum exules quoque
dicantur loco patriae suae pulsi?
Paulus Diaconus HOME
hab1034.155
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [16] <<< >>> [18]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [17]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik