monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [15] <<<     >>> [17]

Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [16]

1 Rufuli appellabantur tribuni militum a consule facti, non
a populo; de quorum iure quod Rutilius Rufus legem tulerit,
Rufuli, ac post Rutili sunt vocati.2 Runa genus teli significat. Ennius (Ann. 589): “Runata
Recedit”,
id est proeliata.3 Ructare, non ructari dicendum est.4 Flaccus: “Videtis alios
ructare ac respuere pulcherrima superbia.5 Cicero tamen
ructaretur dixit.6
Resparsum vinum dixerunt, quia vino sepulchrum spargebatur.7 Rubidus apud Plautum (Cas. 309) panis vocatur parum
coctus; item scorteae ampullae rugosae rubidae dici solent.8 Romana porta apud Romam a Sabinis appellata est, quod
per eam proximus eis aditus esset.9 Rutabulum a proruendo igne vocatum, quo panes coquuntur.10 Invenitur tamen positum et pro virili membro.11
Rutilium rufum significat, cuius coloris studiosae etiam antiquae
mulieres fuerunt, unde et rutiliae dictae sunt.12 Rutrum dictum, quod eo harena eruitur.13 Rotundam faciebant aedem Vestae ad pilae similitudinem,
quod eandem credebant terram esse.14 Rupitia damnum dederit significat.15 Rudus vel raudus cum dicitur, res rudis et inperfecta significatur;
hominem quoque inperitum rudem vocamus.16
Rudentes restes nauticae, et asini, cum vocem mittunt.17 Ruspari est crebro quaerere.18 Rustica vinalia quarto decimo Kalendas Septembres celebrabant,
quo die primum in Urbem vinum deferebant.19 R pro S littera saepe antiqui posuerunt, ut maiosibus, meliosibus,
lasibus, fesiis; pro maioribus, melioribus, laribus,
feriis.20 Rorarios milites vocabant, qui levi armatura primi proelium
committebant, quod, ut ante imbrem fere rorare solet,
sic illi ante gravem armaturam quod prodibant, rorari dicti.21
Robum rubro colore et quasi rufo significari, ut bovem quoque
rustici appellant, manifestum est.22 Unde et materia, quae
plurimas venas eius coloris habet, dicta est robur.23 Hinc et
homines valentes et boni coloris robusti.24 Robus quoque in
carcere dicitur is locus, quo praecipitatur maleficorum genus,
quod antea arcis robusteis includebatur.25 Robigalia dies festus septimo Kalendas Maias, quo Robigo
deo suo, quem putabant robiginem avertere, sacrificabant.26 Rorarium vinum, quod rorarus dabatur.27
Rogatio est, cum populus consulitur de uno pluribusve hominibus,
quod non ad omnes pertineat et de una pluribusve
rebus, de quibus non omnibus sanciatur.28 Nam quod in omnes
homines resve populus scivit, lex appellatur.29 Romulus et Remus a virtute, hoc est robore, appellati sunt.30 Romam Romulus de suo nomine appellavit, sed ideo Romam,
non Romulam, ut ampliore vocabuli significatu prosperiora
patriae suae ominaretur.31
Romulia tribus dicta, quod ex eo agro censebantur, quem
Romulus ceperat ex Veientibus.32
Rumex genus teli simile spari Gallici.33 Rumitant rumigerantur. Naevius (bell. Pun. 70): “Simul
alius aliunde rumitant inter sese.34
Ruminalis dicta est ficus, quod sub ea arbore lupa mammam
dederit Romo et Romulo.35 Mamma autem rumis dicitur,
unde et rustici appellant aedos subrimios; qui adhuc sub
mammis habentur.36 Rumen est pars colli, qua esca devoratur; unde rumare
dicebatur, quod nunc ruminare.37 Rumentum abruptio.38 Rhegium appellatur id municipium, quod in freto Siciliae
est, quoniam id a rumpendo dictum est.39
Redibitur tum id proprie dicitur, quod redditum est inprobatumque,
et qui dedit rursus coactus est habere id, quod
ante habuit.40 Redivia sive reluvium dicitur, cum circa ungues cutis se
solvit, quia duere est solvere.41 Redhostire est gratiam referre, nam et hostiae pro aequare posuerunt.42 Redivivum est ex vetusto renovatum.43
Reus dictus [est] a re, quam promisit ac debet.44 Reus stipulando
est idem, qui stipulatur.45 Reus promittendo, qui suo
nomine alteri quid pro altero promisit.46 Ritus mos vel consuetudo.47 Rite autem significat bene ac
recte.48
Retractare est rursus tractare.49 Rabidus a rabie, qui morbus caninus est.50 Ravi coloris appellantur, qui sunt inter flavos et caesios,
quos Plautus (Epid. 620) appellat ravistellos.51 “Quis,” inquit,
“haec
est mulier et ille ravistellus qui venit?”
Rates vocantur tigna conligata, quae per aquam aguntur;
quo vocabulo interdum etiam naves significantur.52 Rabula dicitur in multis intentus negotiis paratusque ad
radendum quid auferendumque, vel quia est in negotiis
agendis acrior, quasi rabiosus.53 Rodusculana porta appellata, quod rudis et inpolita sit
relicta, vel quia raudo, id est aere, fuerit vincta.54
Rasores fidicines dicti, quia videntur cordas ictu radere.55 Ratitum quadrantem dictum putant, quod in eo et triente
ratis fuerit effigies, ut navis in asse.56 Ravim dicebant pro raucitate, unde et verbum ravio, ravias.57 Ratus sum significat putavi,item ratus ceasiis firmus.58 Raviliae a ravis oculis, quemadmodum a caesiis caesullae.59 Ratumenna porta a nomine cuiusdam aurigie sic appellata.60
Reciperatio est, cum inter civitates peregrinas lex convenit,
ut res privatae reddantur singulis recuperenturque.61 Reciprocare pro ultro citroque poscere, usi sunt antiqui,
quia procare est poscere, unde aeque gremiis subiectare,
adfigere.62 Recellere reclinare; excellerc in altum extollere.63 Recinium omne vestimentum quadratum, unde reciniati
mimi.64 Ricae et riculae vocantur parva ricinia, ut palliola ad usum
capitis facta.65 Rectae appellantur vestimenta virilia, quie a stantibus et
in altitudinem texuntur.66 Rienes antiqui vocabant nefrundines, quia Graeci eos vephrous
dicunt. Plantus (frag. 113): “Glaber erat tamquam
Refriva dicebant, quae ex segete causa auspicii domum ad
sacrificium referebant.67 Remeare redire, ut commeare ultro citroque ire, unde commeatus
dari dicitur, id est tempus, quo ire et redire qui
possit.68 Remeligenes et remorae a morando dictae.69 Plautus (Cas.
804): “Quid illae nunc tam divinitus remorantur remiligines?”
et Lucilius (965): “Quaenam vox ex te resonans
meo gradu remoram facit?”
Remurinus ager dictus, quia possessus est a Remo, et habitatio
Remi Remoria.70 Sed et locus in summo Aventino
Remoria dicitur, ubi Remus de urbe condenda fuerat auspicatus.71 Remores aves in auspicio dicuntur, quae acturum aliquid
remorari conpellunt.72 Rimari est valde quaerere, ut in rimis quoque.73
Remillum dicitur quasi repandum.74 Remorbescat in morbum reccidat.75 Refutare redarguere, compositum a fando, versa A littera
in U.
Renancitur significat reprehenderit.76 Unde adhuc nos dicimus
nanciscitur et nanctus, id est adeptus.77 Reor existimo, et quaecumque ab eo declinantur.78 Remulco est, cum scaphae remis navis magna trahitur.79 Rigidum et praeter modum frigidum significat et durum.80 Regifugium sacrum dicebant, quo die rex Tarquinius fugerit
e Roma.81 Regia domus, ubi rex habitat.82
Regiescit apud Plantum (frg. inc. 40) significat crescit.83 Reapse est reipsa. Pacuvius (26): “Si non est ingratum
reapse, quod feci.84
Reputia postridie nuptias apud novum cenatur,
quia quasi reficitur potatio.85 Repagula sunt, quae patefaciendi gratia ita fi[n]guntur, ut
e contrario oppangantur.86 Haec et repages dicuntur.87 Repudium, quod fit ob rem pudendam, appellatum.88 Repedare recedere.89 Repasti<n>ari ager is dicitur, cuius natum fodiendo mutatur.90
Reluere solvere, repignerare.91 Resignare antiqui dicebant pro rescribere, ut adhuc subsignare
dicimus pro subscribere.92 Resultare saepe resilire.93 Restibilis ager fit, qui biennio continuo seritur farreo spico,
id est aristato, quod ne fiat, solent, qui praedia locant, excipere.94 Reses ignavus, quia residet.95 Resecrare solvere religione, utique cum reus populum comitiis
oraverat per deos, ut eo periculo liberaretur, iubebat
magistratus eum resecrare. Plantus: (Aul. 684): “Resecroque,
mater, quod dudum obsecraveram.96
Res conperendinata significat iudicium in diem tertium
constitutum.97 Rava vox rauca et parum liquida, proxime canum latralum
sonans, unde etiam causidicus pugnaciter loquens ravula.98 Rosea in agro Reatino campus appellatur, quod in eo arva
rore humida semper seruntur.99 Rediculi fanum extra portam Capenam fuit, quia accedens
ad Urbem Hannibal ex eo loco redierit quibusdam perterritus
visis.100 Reserari a sera dictum est.101 Remant repetant. Ennius (Ann. 69): “Rivos camposque
remant.102
Ridiculus, qui in rebus turpibus ridetur
Retricibus eum ait Cato (orat. 29,1), aquam eo nomine
significat, qua horti inrigantur.103 Recepticius servus est, qui ob vitium redhibitus est.104 Rogat est consulit populum, vel petit ab eo, ut id sciscat,
quod ferat.105 Restat Ennius (Ann. 481)posuit pro distat.106 Ruri esse, non rure dicendum; testis est Terentins, cum
ait (Phorm. 363): “Ruri se continebat.107
Retiario pugnanti adversus murmillonem cantatur: “Non
te peto, piscem peto, quid me fugis, Galle?” quia murmilionicum
genus armaturae Gallicum est, ipsique murmillones
ante Galli appellabantur; in quorum galeis piscis effigies
inerat.108 Quod genus pugnae institutum est a Pittaco, uno
ex septem sapientibus, qui adversus Phrynonem dimicaturus
propter controversias finium, quae erant inter Atticos et
Mytilenaeos, rete occulte lato inpedivit Phrynonem.109 Resignatum aes dicitur militi, cum ob delictum aliquod
iussu tribuni militum, ne stipendium ei detur, in tabulas
refertur.110 Signare enim dicebant pro scribere.111 Rituales nominantur Etruscorum libri, in quibus scriptum
est, quo ritu urbes condantur, arae aedesque sacrentur, curiae,
tribus et centuriae distribuantur.112
Redinunt redeunt.113 Reguim est, quod aut est, aut fuit regis.114 Regale est dignum
rege.115 Reque eapse re ipsa.116
Recipie recipiam.117 Redemptitavere, ut clamitavere.118 Repulsior Cato (orat. 44,1) dixit conparative a repulso.119 Ratissima quoque ab his, quae dicimus rata, unde etiam
rationes dictae.120 Rapi simulatur virgo ex gremio matris, aut, si ea non est,
ex proxima necessitudine, cum ad virum traditur, quod videlicet
ea res feliciter Romulo cessit.121 Rapi solet fax, qua praelucente nova nupta deducta est ab
utrisque amicis, ne ant uxor eam sub lecto viri ea nocte
ponat, aut vir in sepulchro conburendam curet, quo utroque
mors propinqua alterutrius utrius captari putatur.122 Receptus mos est, quem sua sponte civitas alienum adscivit.123
Regalia exta appellabant, quae potentibus insperatum pollicebantur
honorem, humilioribus hereditates, filio familiae
dominationem.124 Rosci appellabantur in omnibus perfecti artibus, quod
Rosc<i>us quidam perfectus unus in arte sua, id est comoedia,
iudicatus sit.125
Rica est vestimentum quadratum, fimbriatum, purpureum,
quo flaminicae pro palliolo utebantur.126 Alii dicunt, quod ex
lana fiat sucida alba, quod conficiunt virgines ingenuae,
patrimae, matrimae, cives, et inficiatur caeruleo colore.127 Repertum dicitur quasi repartum et reparatum.128
Rictus, rixae, rixiosi, ringitur dici videntur, quia in diversum
rumpantur, contrariaque sint recto, quod vocabulum
dictum videtur a regendo.
Paulus Diaconus HOME

hab1034.149

Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [15] <<<     >>> [17]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16]

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik