monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 4. > [15]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [14] <<< >>> [16]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [15]
1 Quirinalia dies, quo Quirino fiebant sacra: et stultorum
feriae sunt appellata.2 Quirinalis collis dictus est, quia in eum commigrarunt
Sabini a Curibus venientes, quamvis alii a templo Quirini
dictum putent.3 Quiritium fossae dictae, quod eas Ancus Martius, cum
Urbem circumdedit, Quiritium opera fecit.4 Quispiam significat aliquem, sed unde sequens pars eius
usurpari coeperit, inveniri non potest.5 Quinquatrus festivus dies dictus, quod post diem quintum
iduum celebraretur, ut triatrus et sexatrus et septematrus
et decimatrus.6
Quinquertium Graeci vocant pentathlon, quo die quinque
genera artium ludo exercebantur.7 Ipsos quoque athletas
Livius quinquertiones appellat.8 Quisquiliae putantur dici, quicquid ex arboribus minutis
surculorum foliorumque cadit, velut quicquidcadiae.9 Quintipor servile nomen frequens apud antiquos a preanomine
domini ductum, ut Marcipor, scilicet a Quinto et Marco.10 Quippe significat quidni.11 Quianam pro quare et cur ponitur. Ennius (Ann. 259):
“Quianam dictis nostris sententia flexa est?”
Quietalis dicebatur ab antiquis Orcus.12 Quinctia prata trans Tiberim a Quinctio Cincinnato, cuius
fuerant, dicta sunt.13
Quintana porta appellatur in castris post praetorium, ubi
rerum utensilium forum sit.14 Querqueram frigidam cum tremore a Graeco karkara certum
est dici, unde et carcer. Lucilius (1194): “Iactans
me ut febris querquera.” Et alibi (1277): “Querquera consequitur
capitisque dolores.” Item Plautus (frag. 79): “Is
mihi erat bilis querqueratus.15 ”
Quercus dicitur, quod id genus arboris grave sit ac durum,
tum etiam in ingentem evadat amplitudinem.16 Querqueram
enim gravem et magnam quidam putant dici.17 Quadruplatores dicebantur, qui eo quaestu se tuebantur,
ut eas res persequerentur, quarum ex legibus quadrupli
erat actio.18
Quandoc rex comitiavit fas, in fastis notari solet, et hoc
videtur significare, quando rex sacrificulus divinis rebus
perfectis in comitium venit.19 Quandoc stercus delatum fas, eodem modo in fastis notatur
dies, quo stercus purgatur ab aede Vestae.20 Quando cum gravi voce pronuntiatur, signiticat idem, quod
quoniam, et est coniunctio; quando acuto accentu, est
temporis adverbium.21
Quatrurbem Athenas Accuis appellavit, quod ex quattuor
urbibus in unam illam civitatem se homines contulere.22 Quaeso significat id quod rogo.23 Quaesere tamen Ennius
(Ann. 144; trag. 97, 120) pro quaerere posuit.24 Quadranta vocabant antiqui amphoram, quod vas pedis quadrati
octo et quadraginta sextarios capiat. Plautus (Curc. 103):
“Anus haec sitit.25 quantillum sitit? Modica est, capit quadrantae.26 ”
Quaxare ranae dicuntur, cum vocem mittunt.27 Quartarios appellabant muliones mercennarios, quod quartam
partem capiebant quaestus.28 Quatenus significat qua fine, ut hactenus hac fine; quatinus
vero quoniam.29 Sed antiqui quatenoc dicebant.30 Quamde pro quam dicebant antiqui.31
Quam mox significat quam cito; sed si per se ponas mox,
significat postea vel paulo post.32 Quatere suspensum et vicinum rei alicuius motum significat,
ut interdum concutere, cum et id ipsum verbum concutere
ex quatere sit corapositum; quassare autem est saepe quatere.33 Querquetulanae dicebantur nymphae querqueto virescenti
praesidentes.34 Querquetularia porta Romae dicta, quod querquetum intra
muros Urbis iuxta se habuerit.35
Quoniam significat non solum id quod quia, sed etiam id
quod postquam; hac de causa, quod Graecum oti utriusque
significationem optinet.36 Quod significat etiam aliquid, praeterquam quod in usu fere
est, et Graeci dicunt ti.37 Quinque genera signorum observant augures: ex caelo, ex
avibus, ex tripudis, ex quadripedibus, ex diris.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.147
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [14] <<< >>> [16]
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 4. > [15]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik