monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [13] <<<     >>> [15]

Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [14]

1 Praeceptat saepe praecipit.2 Plisima plurima.3
Petilam suram significat ungulam equi albam.4 Pilare et conpilare a Graeco trahitur.5 Graeci enim fures
philetas dicunt.6 Pilat pilos habere incipit; alias pro detrahit pilos, a quo
depilati.7 Pila, quae parietem sustentat, ab obponendo est dicta.8 Pilentum vehiculi genus, quo matronae ferebantur.9 Pilani pilis pugnantes.10 Pellicator, qui pellicit ad fraudem.11 Pellirem galerum, quia fiebat ex pelle.12 Pellexit in fraudem induxit.13 Pelluviae, quibus pedes lavantur, ut malluviae, quibus manus.14 Pelamys genus piscis dictum, quod in luto moretur quod
Graece dicitur pelos.15 Pellem habere Hercules fingitur, ut homines cultus antiqui admoneantur.16 Lugentes quoque diebus luctus in pellibus sunt.17 Pillea Castori et Polhici dederunt antiqui, quia Lacones
fuerunt, quibus pilleatis militare mos est.18 Pelta genus scuti.19
Petrones rustici a petrarum asperitate et duritia dicti.20 Petoritum vehiculum Gallicum.21 Alii Osce putant dictum,
quod hi pitora quattuor appellant; quattuor enim hahet
rotas.22
Petimina in humeris uimentorum ulcera.23 Picta quae nunc toga dicitur, ante vocabatur parpurea eaque
erat sine pictura.24 Pietatem ut deos ceteros colebant Romani.25 Pendere poenas solvere signiticat, ab eo, quod aere gravi
cum uterentur Romani, penso eo, non numerato debitum
solvebant: unde etiam pensiones dictae.26
Penetralia sunt penatium deorum sacraria.27 Peniculi spongiae longae propter similitudinem caudarum
appellate.28 Penes enim vocabantur caudae.29 Penetrare penitus intrare.30 Pennatas inpennatasque agnas in Sal<i>ari carmine spicas
signiticat cum aristis, et alias sine aristis: agnas novas voluit
intellegi.31 Penora dicuntur res necessariae ad victum cotidianum, et
locus eorum penarius.32 Pentathlum antiqui quinquartium dixerunt.33 Id autem genus
exercitationis ex his quinque artibus constat, iactu disci,
cursu, saltu, iaculatione, luctatione.34 Pedam vestigium humanum appellabant.35 Pisatilem Naevius (com. 113a) dixit e Pisis oriundum.36 Pedes dicuntur, quos deminutive pediculos dicimus.37 Ab his
pedicosi appellantur, ut est illud: “Pedicosus, squalidus ubi
me vidit, caput scabit, pedes legit.38
Pesestas dicebatur pestilentia.39 Pedum baculi genus incurvum. Vergilius (Ecl. 5,88): “At
tu sume pedum.40
Pedem struit dicebant pro eo, quod est fugit.41 Piscatorii ludi dicebantur, qui fiebant pro quaestu piscantium.42 Pectenatum tectum dicitur a similitudine pectinis in duas
partes devexum, ut testudinatum in quattuor.43 Peculatus furtum publicum a pecore dictum, sicut et pecunia,
eo quod antiqui Romanorum nihil praeter pecora
habebant.44 Piatrix dicebatur sacerdos, quae expiare erat solita, quam
alii sagam vocabant.45 Piamenta quoque dicebantur, quibus
utebantur in expiando.46
Piacularis porta Romae dicta propter aliqua piacula, quae
ibidem fiebant.47 Pigere interdum pro tardari, interdum pro poenitere poni
solet.48 Pangere figere, unde plantae pangi dicuntur, cum in terram
demittuntur; inde etiam versus pangi vel figi in cera
dicuntur.49 Pegnides Musae dictae sunt a fonte, quem Pegasus ictu
ungulae fingitur aperuisse.50 Ob quam causam et Graece appellatae
sunt ippokrenai.51 Pipatio claraor plorantis lingua Oscorum.52 Pepteides Musae a fonte Macedoniae dictae propter liquoris
eius unicam subtilitatem.53 Petissere petere.54 Pitpit Osce quicquid.55 Picena regio, in qua est Asculum, dicta, quod Sabini cum
Asculum proficiscerentur, in vexillo eorum picus consederit.56 Perditum est, quod interit et recuperari non potest.57 Perbitere Plautus (Pseud. 778, Rud. 495) pro perire posuit.58 Pergere dicebant expergefacere.59 Pergite agite. Vergilius (Ecl. 6, 13): “Pergite Pierides.60
Pergraecare est epulis et potationibus inservire.61 Titinnius
(175): “Hominem inprobum, nunc ruri pergraecatur.62
Permissus appellatur aries, qui anuis conpluribus tonsus
non est.63
Pierides Musae a Pierio monte dictae sunt.64 Percontatio videtur dicta ex usu nautico, quia aquae altitudinem
conto pertemptant.65 Alii volunt percunctationem
dici, quod scilicet is, qui curiosus est, per
cuncta interroget.66 Perfuga et transfuga dicitur, quod ad hostes perfugiat et
transfugiat.67 Perfacul et per se facul antiqui dicebant, quod nunc facile
et perfacile dicimus; unde permansit in consuetudine
facultas.68 Perediam et bibesiam Plautus (Curc. 444) cum dixit intellegi
voluit cupiditatem edendi et bibendi.69 Peremere alii posuerunt pro prohibere, alii pro vitiare.70
Perpetem pro perpetuo dixerunt poetae.71 Persillum dicebant vas quoddam picatum, in quo erat unguentum,
unde arma Quirini unguebantur.72 Persicum portum mare Euboicum, quod in eo steterit classis
Persarum.73 Persicum dixit Plautus peracutum.74 Perpetat peragit, perficit.75 Perpulit persuasit, impulit.76 Pertisum pro pertaesum dixerunt.77
Puticuli sunt appellati, quod vetustissimum genus sepulturae
in puteis fuerit, et dicti puticuli, quia ibi cadavera
putescereut.78 Putus antiqui dicebant pro puro, unde putatae vites et arbores,
quod decisis inpedimentis remanerent purae.79 Aurum
quoque putatum dici solet, id est expurgatum, et ratio putata,
id est pura facta.80 Putitium Plautus (Bacch. 123) dixit pro stulto.81 Pubes adulescens, quin etiam et plurium numerus eiusdem
aetatis.82 Puteolos dictos putant ab aquae calidae putore, quidam
a multitudine puteorum earundem aquarum gratia factorum
Pugnus a pu<nc>tione, id est percussu dicitur.83 Praecidaneam porcam dicebant, quam immolare erant solita
antequam novam frugem praeciderent.84 Poriciam porro iaciam.85
Porcae in agris sunt dictae, quod porcant, id est prohibeant
aquam frumentis nocere.86 Nam crebriores sulci limi solent
vocari.87 Postliminium receptus dicitur is, qui extra limina, hoc est
terminos provinciae, captus fuerat, rursus ad propria reuertitur.88
Palmites vitium sarmenta appellantur, quod in modum palmarum
humanarum virgulas quasi digitos edunt.89 Palmulae appellantur remi a similitudine manus humanae.90 Pallas Minerva dicta est quod Pallantem Gigantem interfecerit,
vel, sicut putabant, quod in Pallante pAliide nata est.91 Pappi carduorum flores. Lucretuis (3, 386): “Vestem nec
pluimas avuim papposque volantes.92
Papillae capitula mammarum dictae, quod papularum sint
similes.93 Pauperies damnum dicitur, quod quadrupes facit.94 Palpari blandiri.95 Pauciens dicebant pro raro. Titinnuis (40): “Uxorem pauciens
videbo.96
Panus facit deminutivum panucula.97 Pandana porta dicta est Romae, quod semper pateret.98 Pandiculari dicuntur, qui toto corpore oscitantes exteuduntur,
eo quod pandi fiunt.99 Pandicularis dicebatur dies idem et communicarius, in quo
omnibus dis communiter sacrificabatur.100 Pancarpiae dicuntur coronae ex vario genere florum factae.101 Panibus redimibant caput equi immolati idibus Octobribus
in campo Martio, quia id sacrificium fiebat ob frugum eventum;
et equus potius quam bos immolabatur, quod hic bello,
bos frugibus pariendis est
Patulum bovem Plautus (Truc. 277) appellat, cuius cornua
diversa sunt ac late pateant.102 Patagium est, quod ad summam tunicam adsui solet, quae
et patagiata dicitur, et patagiarii qui eiusmodi faciunt.103
Patagus morbi genus.104 Patricius vicus Romae dictus eo, quod ibi patricii habitaverunt,
iubente Servio Tullio, ut, si quid molirentur adversus
ipsum, ex locis superioribus obprimerentur.105 Pagani a pagis dicti.106 Pagi dicti a fontibus, quod eadem aqua uterentur.107 Aquae
enim lingua Dorica pagai appellantur.108 Paginae dictae, quod in libris suam quaeque optineant
regionem, ut pagi; vel a pangendo, quod in illis versus
panguntur, id est figuntur.109 Parens vulgo pater aut mater appellatur, sed iuris prudentes
avos et proavos, avias et proavias parentum nomine
appellari dicunt.110 Parere oboedire.111 Parret significat apparebit.112 Paribus equis, id est duobus, Romani utebantur proelio,
ut sudante altero transirent in siccum.113 Pararium aes appellabatur
id, quod equitibus duplex pro binis equis dabatur.114 Parrici<di> quaestores appellabantur, qui solebant creari
causa rerum capitalium quaerendarum.115 Nam parricida non
utique is, qui parentem occidisset, dicebatur, sed qualemcumque
hominem indemnatum.116 Ita fuisse indicat lex Numae
Pompili regis his composita verbis (12): “Si qui hominem
liberum dolo sciens morti duit, paricidas esto.117
Parumper significat paulisper, quasi perparvum, hoc est
valde parvum; refertur autem ad tempus.118 Parasangae apud Persas viarum mensurae.119 Penuria est id, quod paene minus sit, quam necesse est.120
Pelices nunc quidem appellantur alienis succumbentes non
solum feminae, sed etiam mares.121 Antiqui proprie eam pelicem
nominabant, quae uxorem habenti nubebat.122 Cui generi
mulierum etiam poena constituta est a Numa Pompilio hac
lege (2): “Pelex aram lunonis ne tangito; si tanget, lunoni
crinibus demissis agnum feminam caedito.123
P<a>edidos sordidos significat atque obsoletos.124 Tractum vocabulum
a Greaco, quia paides, id est pueri, talis sint aetatis,
ut a sordibus nesciant abstineri.125 Paean<a> Apollinem vocaverunt, quod sagittarum ictu eum
nocere putabant.126 Est enim paiein ferire.127 Alii, quod remedians
morbis finem faceret talis gravitatis.128 Peligni ex Illyrico orti.129 Inde enim profecti ductu Volsimi
regis, cui cognomen fuit Lucul<l>o, partem Italiae occuparunt.130 Huius fuerunt nepotes Pacinus, a quo Pacinates, et
Pelicus, a quo Peligni.131 Pales dicebatur dea pastorum, cuius festa Palilia dicebantur;
vel, ut Alii volunt, dicta Parilia, quod pro partu pecoris
eidem sacra fiebant.132 Partus et pro nascendo ponitur et pro parato. Naevius (trag. 54):
“Male
parta male dilabuntur.133
Parones navium genus, ad cuius similitudinem myoparo
vocatur.134 Passer marinus, quem vocat vulgus struthocamelum.135
Parcito linguam in sacrificiis dicebatur, id est coerceto,
contineto, taceto.136 Pastillus forma parvi panis utique deminutivum est a pane.137 Passales et oves et gallinae appellantur, quod passim pascuntur.138 Phascolia appellant Graeci, quas vulgus per[n]as vocat.139 Praetoria cohors est dicta, quod a praetore non discedebat.140 Scipio enim Africanus primus fortissimum quemque delegit,
qui ab eo in bello non discederent et cetero munere militiae
vacarent et sesquiplex stipendium acciperent.141 Prorsum ponebant pro recto.142 Prandium ex Graeco p(r)oendion est dictum, nam meridianum
cibum cenam vocabant.143 Praetextae appellautur, quae res gestas Romanorum continent
scriptae.144 Praetoria porta in castris appellatur, qua exercitus in
proelium educitur, quia initio praetores erant, qui nunc
consules, et hi bella administrabant, quorum tabernaculum
quoque dicebatur praetorium.145 Praes est is, qui populo se obligat, interrogaturque a magistratu,
si praes sit.146 Ille respondet: praes.147 Praesiderare dicitur cum maturius hiberna tempestas movetur,
quasi ante sideris tempus.148 Praesidium est, quod pro utilitate ac salute alieuius auxilii
gratia praeponitur.149 Subsidium, quod postpositum est ad
subveniendum laborantibus.150 Praestinare apud Plautum praeemere est, id est emendo
tenere.151
Praestitem in eadem significatione dicebant antiqui, qua
nunc dicimus antestitem.152 Praestolari is dicitur, qui ante stando ibi, quo venturum
excipere vult, moratur.153 Praeficae dicuntur mulieres ad lamentandum mortuum conductae,
quae dant ceteris modum plangendi, quasi in hoc
usum praefectae.154 Naevius: “Haec quidem mehercle,
opinor, priefica est, quae sic mortuum conlaudat.155
Praesagire est praedivinare, praesipere.156 Sagax enim est
acutus et sollers.157 Praecidanea agna vocabatur, quae ante alias caedebatur.158 Item porca, quae Cereri mactabatur ab eo, qui mortuo iusta
non fecisset, id est glebam non obiecisset, quia mos erat
eis id facere, priusquam novas fruges gustarent.159 Praecia dicebant, qui a flaminibus praemittebantur, ut denuntiarent
opificibus, manus abstinerent ab opepe, ne, si vidisset
sacerdos facientem opus, sacra polluerentur.160 Praeiurationes facere dicuntur hi, qui ante alios conceptis
verbis iurant; post quos in eadem verba iurantes tantummodo
dicunt: idem in me.161 Pronurus nepotis uxor.162 Praeneste dicta est, quia is locus, quo condita est, montibus
praestet.163 Promissum capillum dicitur longum.164 Item barba promissa
velut porro missa.165 Promiscam dicebant pro promiscue.166 Promonstra prodigia.167 Primordia principia.168
Promulgari leges dicimtur, cum primum in vulgus eduntur,
quasi provulgari.169 Promulco agi dicitur navis, cum scapha<e> ducitur fune.170 Principalis castrorum porta nominatur, quod in eo loco
est, in quo principes ordines tendunt.171 Praenominibus feminas esse appellatas testimonio sunt
Caecilia et Taracia, quae ambae Gaiae solitae sint appellari,
pari modo Lucia et Titia.172 Prym<n>esius palus, ad quem funis nauticus religatur, quem
alii tosillam dicunt.173 Procare poscere.174 Unde procaces meretrices ab assidue poscendo,
et proci uxorem poscentes in matrimonium.175 Procellunt procumbunt.176 Proculum inter cognomina eum dicimt, qui natus est patre
peregrinante a patria procul.177 Proculos sunt qui credant
ideo dictos, quia patribus senibus quasi procul progressis
aetate nati sunt.178 Procapis progenies, quae ab uno capite procedit.179 Procincta classis dicebatur, cum exercitus cinctus erat Gabino
cinctu confestim pugnaturus.180 Vetustius enim fuit multitudinem
hominum, quam navium, classem appellari.181 Procitant provocitant.182 Citare enim vocitare est, unde procet
et prociet.183 Procat dicebant pro poscit.184 Procalare provocare ex Graeco kalein, id est vocare.185 Unde
kalendae, calumnia, calones et caculae et calatores.186 Procera prolixa et in longum producta, quasi ex cera ob
eius facilitatem.187
Procitum testamentum dicebatur velut procatum, provocatum,
id est irritum ac ruptum.188 Procitum, cum prima syllaba corripitur, significat petitum.189 Livius (Odyss. 8): “Matrem procitum plurimi venerunt.190
Procestria dicuntur, proceditur in muro.191 Aelius procestria
aedificia dixit esse extra portam; Artorius procastria,
quae sunt ante castra.192 Etiam qui non habent castra,
propugnacula, quibus pro castris utuntur, aedificant.193 Prosapia progenies, id est porro sparsis et quasi iactis
liberis, quia supare significat iacere et disicere.194 Prosicium, quod praesecatum proicitur.195 Prosequium a prosequendo, obsequium ab obsequendo dicuntur.196 Prosedas meretrices Plautus appellat, quae ante stabula
sedeant.197 Eaedem et prostibula.198 Pro sententia ac si dicatur in sententia, ut pro rostris, id
est in rostris.199 Prosumia genus navigii speculatorium parvum.200 Prosita proposita.201 Privos privasque antiqui dicebant pro singulis.202 Ob quam
causam et privata dicuntur, quae uniuscuiusque sint; hinc
et privilegium et privatus; dicimus tamen et privatum, cui
quid est ademptum.203 Privignus dictus, quod, ante quam mater secundo nuberet,
est progenitus.204 Pri enim antiqui pro prae dixerunt.205 Praevaricatores a praetergrediendo sunt vocati.206
Prisci Latini proprie appellati sunt hi, qui, priusquam conderetur
Roma, fuerunt.207 Priscus Tarquinius est dictus, quia prius iuit, quam Superbus
Tarquinius.208 Pristinum ab eo venit, quod est prius; pari modo et prior.209 Proletarium capite censum, dictum quod ex his civitas
constet, quasi prolis progenie; idem et letanei.210 Procitare saepe prolicere, id est producere.211 Prologium principium, proloquium. Pacuvius (383): “Quid
est? Nam me exanimasti prologio tuo.212
Prolugere dicuntur, qui solito diutius lugent.213 Proeliares dies appellantur, quibus fas est hostem bello
lacessere.214 Erant enim quaedam feriae publicae, quibus nefas
fuit id facere.215 Provinciae appellantur, quod populus Romanus eas provicit,
id est ante vicit.216 Protinam protinus. Terentius (Phorm. 190): “Protinam me
coiciam in pedes.217
Pruina dicta, quod fruges ac virgulta perurat.218 Prugnum pronum.219 Propages progenies a propagando, ut faciunt rustici, cum
vitem vetulam subprimunt, ut ex una plures faciant.220 Propetrare mandare, quid perficiatur; nam impetrare est
exorare et perpetrare perficere.221 Propudium dicebant, cum maledicto nudare turpitudinem
volebant, quasi porro pudendam.222 Quidam propudium putant
dici,a quo pudor et pudicitia procul sint.223
Propatulum late paten atque apertum; et patuli boves,
quorum cornua in diversum patent.224 Properus celer, unde adverbium propere.225 Prophetas dicebant veteres antistites fanorum oracolorumque
interpretes.226 Profecturi viam Herculi aut Sanco sacrilicabant.227 Prodigere est consumere, unde et prodifius fit.228 Prodinunt prodeunt. Ennius (Ann. 156): “Prodinunt famuli,
tum candida lumina lucent.229
Probrum stuprum, flagitium.230 Probi velut prohibi, qui se a delinquendo prohibent.231 Prodigiatores prodigiorum interpretes.232 Prodit memoriae porro dat et fallit.233 Item ex interiore loco
procedit. Item perdit, ut Ennius (Ann. 156): “Non in sperando
cupide rem prodere summam.234
Punicum genus libi translatum a Poenis.235 Id etiam appellabant
prob[r]um, quia erat ceteris suavissimum.236
Pro signiticat in, ut pro rostris, pro aede, pro tribunali.237 Progenerum appellat avus neptis suae virum.238 Profanum quod non est sacrum. Plautus (frag. inc. 38):
“Sacrum
au profanum habeas, parvi penditur.239
Pro ponitur etiam pro amplificando ac palam faciendo, ut
prodi, provoca, protrahe, propelle; alias pro privandi facultate,
ut in propudio, prohibendo, quia utrumque abnuit in
his esse pudorem potestatemque: alias aliud alio, ut <pro>
pecunia, pro praedio, consule; alias pro admiratione, ut pro
luppiter; alias pro ante, ut pro ostio; alias pro <in>, immittere
et promittere barbam et capillum.240 Profundum quod longe habet fundum.241 Profesti dies procul a religione numiuis divini.242 Profusus super modum sumptuosus. Terentius (Ad. 134):
“Pronfundat,
perdat, pereat, nihil ad me adtinet”.243 Alias
abiectus iacens. Pacuvius (321): “Profusus gemitu murmuro.244
Plauti appellantur canes, quorum aures languidae sunt ac
flaccidae et latius videntur patere.245 Plantae semina holerum, quod plana sunt, ut appellantur
etiam ex simili plantae nostrorum pedum.246 Plancae tabulae planae, ob quam causam et planci appellantur,
qui supra modum pedibus planis sunt.247 Plebeium magistratum neminem capere licet, nisi qui ex
plebe est.248 Plutei crates corio crudo intentae, quae solebant obponi
militibus opus facientibus, et appellabantur militares.249 Nunc
etiam tabulae, quibus quid praesepitur, eodem nomine dicuntur.250 Plebei aediles dissidente plebe a patribus sunt creati.251 Plexa conligata, unde perplexa.252 Plentur antiqui etiam sine prsepositionibus dixerunt.253
Ploxinum capsam dixerunt.254 Pax dicta est a pactione.255 Penem caudam vocabant; unde et offam porcinam cum
cauda otfam penitam dicebant.256 Hinc et peniculos dicimus,
quibus calciamenta terguntur, qui de caudarum extremitate
fiunt.257 Penis denique a pendendo vocata est.258 Propius sobrino mihi est consobrini mei filius et patris
mei consobrinus.259 Possessio est usus quidam agri aut aedificii, non ipse fundus
aut ager.260
Portum frequenter maiores pro domo posuerunt.261 Patrocinia appellari coepta sunt, cum plebs distributa est
inter patres, ut eorum opibus tuta esset.262 Postica linea in agris dividendis ab oriente ad occasum
spectat.263 Pomptina tribus a Pomptia urbe est dicta.264 Papiria tribus a Papirio vocata.265
Pupinia tribus ab agro Popinio.266 Popillia tribus a progenetrice traxit vocabulum.267 Prorsi limites appellantur in agrorum mensuris, qui ad
orientem derecti sunt.268 Pugio dictus, quod eo punctim pugnatur.269 Praebia remedia.270
Praemetium, quod praelibationis causa ante praemetitur.271 Protelare longe propellere, ex Graeco videlicet tele, quod
significat longe.272 Privato sumtu se alebant milites Romani paene ad id tempus,
quo Roma est capta a Gallis.273 Porci effigies inter militaria signa quintum locum optinebat,
quia confecto bello inter quos pax fieret, caesa porca
foedus firmare solebant.274 Polimenta testiculi porcorum dicuntur, cum castrantur, a
politiorie vestimentorum, quod similiter, ut illa, curantur.275 Pater patrimus dicitur, qui, cum ipse pater sit adhuc patrem
habet.276 Porticulus est, qui in portu modum dat classi.277 Est autem
malleus.278 Pro scapulis cum dixit Cato (40,7), significavit pro iniuria
verberum.279
Primanus tribunus erat, qui primae legioni tributum scribebat.280 Properare aliud est, aliud festinare; qui unum quid
mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit,
is festinat.281 Prorsus porro vorsus.282 (Pilates, p. 273)
Peregrina sacra simt dicta, quae ab Aliis urbibus religionis
gratia sunt advecta.283 Peculatus, id est furtum publicum, dici coepit a pecore
tunc cum Romani praeter pecudes nihil haberent.284
Plebeiae pudicitiae sacellum Romae ut sacra cetera colebatur.285 Primigenius sulcus dicitur, qui in condenda nova urbe
tauro et vacca designationis causa inprimitur.286
Parilibus Romulus Urbem condidit, quem diem festum praecipue
habebant iuniores.287 Praetexta pulla nulli alii licebat uti, quam ei qui funus
faciebat.288 Pilates genus lapidis. Cato (Orig. 5, 17): “Lapis candidior
quam pilates.289
Pilae et effigies virues et muliebres ex lana Conpitalibus
suspendebantur in conpitis, quod hunc diem festum esse
deorum inferorum, quos vocant Lares, putarent, quibus tot
pilae, quot capita servorum; tot effigies, quot essent liberi,
ponebantur, ut vivis parcerent et essent his pilis et simulacris
contenti.290
Ploti appellantur, qui sunt planis pedibus.291 Unde et poeta
Accius, quia Umber Sarsinas erat, a pedum planitie initio
Plotus, postea Plautas est dictus.292 Soleas quoque dimidiatas,
quibus utebantur in venando, quo planius pedem ponerent,
semiplotia appellabant.293 Porcas, quae in agris fiunt, ait Varro dici, quod porrigant
frumentum.294
Punici dicuntur, non Poeni, quamvis a Phoenice sint oriundi.295 Portunus, qui et Palaemon, a Romanis inter deos colebatur.296 Poenas pendere in eo proprae dicitur, qui ob delictum pecuniam
solvit, quia penso aere utebantur.297 Pullariam Plautus (frag. inc. 39) dixit manum dextram.298 Procedere dicebant interdum pro succedere, interdum pro porro
cedere.299 Pertusum dolium cum dicitur, ventrem significat.300 Pollit pila ludit.301 (Petreia, p. 281)
Pelliculationem Cato a pelliciendo dixit.302 Praemiosa pecuniosa.303 Pastales oves Cato (frag. dub. 3) posuit pro pascuales.304 Petreia vocabatur, quae pompam praecedens in colonis aut
municipiis imitabatur anum ebriam, ab agri vitio, scilicet
petris, appellata[m].305 Periculatus sum Cato (orat. 23,2) est usus in dicendo.306 Parsi idem Cato (orat. 23,1) dixit, non peperci.307 Praedonulos hypocoristicos, id est deminutive, idem Cato
(epist. 1) posuit pro praedonibus.308 Precem singulariter.309 Pulchralibus pro pulchris.310 Punctariolas leves pugnas identidem ipse (orat. 28,1) dixit.311 Proaedificatum dicitur, quod ex privato loco processit in
publicum solum.312
Prodidisse tempus longius fecisse.313 Pavimenta Poenica, hoc est marmore Numidico strata.314 Prolato aere apud Ennium (trag. 16) significat scuto ante
se protento.315 Privatae vocabantur feriae sacrorum propriorum, velut dies
natales.316 Pudicitiae ignum Romae colebatur, quod nefas erat attingi,
nisi ab ea, quae semel nupsisset.317 Patrimi et matrimi pueri tres adhibebantur in nuptiis,
unus, qui facem praeferret ex spina alba, quia noctu nubebant,
duo, qui nubentem tenebant.318 Prima aut secunda diei bora causa ominis +sponsalibus
tribuebatur.319 +
Pronubae adhibentur nuptis, quae semel nupserunt, causa
Auspicii, ut singulare perseveret matrimonium.320 Praetextatis nefas erat obsceno verbo uti, ideoque praetextum
appellabant sermonem, qui nihil obscenitatis haberet.321
Palatualis flamen ad sacrificandum ei deae constitutus erat,
in cuius tutela esse Palatium putabant.322 Puer, qui obscene ab aliquo amabatur, eius, a quo amatus
esset, pullus dicebatur.323 Unde Q. Fabius, cui Eburno cognomen
erat propter candorem, quod eius natis fulmine icta
esset, pullus Iovis appellatus est.324 Publica sacra, quae pro populo fiebant; privata, quae pro
singulis hominibus familiisque, appellabant.325 Prodit non solum in apertum exit significat, sed etiam
porro it.326 Portenta rerum fieri dicuntur, cum solida corpora raro se
ostendunt, ut cometae, turbines, barathra, sereno caelo facta
tonitrua.327 Puls potissimum dabatur pullis in auspiciis, quia ex ea necesse
erat aliquid decidere, quod tripudium faceret, id est
terripavium.328 Pavire enim ferire est.329 Bonum enim augurium
esse putabant, si pulli, per quos auspicabantur, comedissent,
presertim si eis edentibus aliquid ab ore decidisset.330 Sin autem omnino non edissent, arbitrabantur periculum
Pedestria auspicia nominabant, quae dabantur a vulpe,
lupo, serpente, equo ceterisque animalibus quadrupedibus.331 Piacularia auspicia appellabant, quae sacrificantibus tristia
portendebant, cum aut hostia ab ara effugisset, aut percussa
mugitum dedisset, aut in aliam partem corporis, quam oporteret,
cecidisset.332 Pestifera auspicia esse dicebant, cum cor in extis, aut caput
in iocinere non fuisset.333 Praepetes aves dicuntur, quae se ante auspicantem ferunt.334 Nam praepetere dicebant pro anteire.335 Pecunia sacrificium fieri dicebatur, cum fruges fructusque
offerebantur, quia ex his rebus constat, quam nunc pecuniam
dicimus.336 Polubrum pelluvium vas, quod nos pelvem vocamus.337
Patres senatores ideo appellati sunt, quia agrorum partes
adtribuerant tenuioribus ac si liberis propriis.338 Pecuum dixit Cato genetivum pluralem ab eo, quod est pecu.339
Procare poscere est, unde et proci et meretrices procaces,
et verbum procas, id est poscis.340 Peculium servorum a pecore dictum, sicut et pecunia nobilium.341 Puelli pueri per deminutionem. Ennius (Ann. 221): “Poeni
soliti suos sacrificare puellos.342
Praeciamitatores dicebantur, qui flamini Diali, id est sacerdoti
Iovis, antecedebant clamantes, ut homines se ab opere
abstinerent, quia bis opus facientem videre inreligiosum erat.343 Pedum pastorale baculum incurvum, dictum, quia illo oves
a pedibus conprehenduntur.344 Pone gravi sono ponitur pro loci signiticatione.345 Pure lautum, aqua pura lavatum.346 Pura vestimenta sacerdotes ad sacrificium habebant, id est
non obsita, non fulgurita, non funesta, non maculam habentia.347 Proculato provocato.348 Praefericulum vas aeneum sine ansa patens summum, velut
pelvis, quo ad sacrificia utebantur.349 Patellae vasula parva picata, sacriticiis faciendis apta.350 Pantices frus ventris.351
Perimit adimit, tollit; unde et peremptus interfectus.352 Procinctam classem, id est paratam ad bellum militum
multitudinem, Diali flamini videre non licuit.353 Posimirium pontificale pomerium, ubi pontifices auspicabantur.354 Dictum autem pomerium, quasi promurium, id est
proximum muro.355
Penus vocabatur locus in aede Vestae intimus.356 Pubes puer, qui iam generare potest.357 Is incipit esse ab
annis quattuordecim; femina viripotens a duodecim.358 Prandicula ientacula.359 Prodiguae hostiae vocantur, quae consumuntur, unde homines
quoque luxuriosi prodigi.360 Petronia nomen amnis in Tiberim defluentis.361 Penetrale sacrificium dicebatur, quod interiore parte sacrarii
conficiebatur.362 Unde et penetralia cuiusque dicuntur;
et penes nos, quod in potestate nostra est.363 Puri, probi, profani, sui auri dicebatur in manumissione
sacrorum causa.364 Ex quibus puri significat, quod in usu
sporco non fuerit; probi, quod recte excoctum purgatumque
fuerit; profani, quod sacrum non fuerit; sui, quod alienum
non fuerit.365 Pacionem antiqui dicebant, quam nunc dicimus pactionem,
unde et pacisci adhuc et paceo in usu remansere.366
Pateram perplovere cum dicerent, significabant pertusam
esse.367 Pastillum in sacris libi genus rotundi.368 Paludati armati, ornati.369 Omnia enini militaria ornamenta
paludamenta dicebant.370 Prox bona vox, ut aestimo, quasi proba vox.371 Penates alii volunt, ut habeat nominativum singularem
penas, alii penatis.372 Proculiunt promittunt.373 Profestum diem dicebant, qui festus non erat.374 Profanum dicitur, quod fani religione non tenetur.375 Procubitores dicuntur, qui noctu custodiae causa ante castra
excubant, cum castra hostium in propinquo sunt.376
Properam celerem strenuamque significat.377 Prae[ter]cidere antecidere, id est ante immolare.378 Pube praesente est populo praesente, sunekdochikos ab his,
qui puberes sint, omnem populum significans.379 Priveras mulieres privatas.380 Promellere litem promovere.381 Purime tetinero purissime tenuero.382
Pristina velut prinstina dictum est.383 Praesagitio clicta, quod praesagire est acute sentire.384 Unde
sagae dictae anus, quae multa sciunt, et sagaces canes, qui
ferarum cubilia praesentiunt.
Paulus Diaconus HOME

hab1034.128

Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [13] <<<     >>> [15]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [16] > IV > I > VI > V > XX > I > VII > I > VIII > V > VI > [14]

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik