monumenta.ch > Paulus Diaconus > [4] > [13]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [12] <<< >>> [14]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [13]
1 Ob praepositio alias ponitur pro circum, ut cum dicimus
urbem obsideri, obsignari, obvallari, alias in vicem prapositionis,
quae est propter, ut ob merita, ob superatos hostes;
unde obsides pro obfides, qui ob fidem patriae praestandam
dantur; alias pro ad, ut Ennius (Ann. 297): “Ob Romam
noctu legiones ducere coepit.2 ”
Oculissimum carissimum. Plautus(Curc. 15) : “Oculissimum
ostium amicae.3 ”
Oculatum pro praesenti posuit Plautus, cum dixit (Pseud.
301): “Oculata die.4 ” Item ipse (Truc. 490): “Pluris est
oculatus testis unus quam auriti decem”, id est qui se vidisse
dicat.5 Oculitus quoque dicitur, ut funditus, penitus, quo significatur
tam carum esse, quam oculum.6 Odefacit dicebant pro olfacit, quae vox a Graeco osme
tracta est.7 Ogygia moenia Thebana ab Ogyge conditore dicta.8 Occasio oportunitas temporis casu proveniens.9 Occasus interitus vel solis in oceanum mersio.10
Occisum a necato distinguitur.11 Nam occisum a caedendo
dictum, necatum sine ictu.12 October equus appellabatur,qui in campo Martio mense
Octobri Marti immolabatur.13 De cuius capite magna erat
contentio inter Suburanenses et Sacravienses, ut hi in regiae
pariete, illi ad turrem Mamiliam id figerent.14 Cuius
cauda, ut ex ea sanguis in focum destillaret, magna celeritate
perferebatur in regiam.15 Occidamus Plautus posuit pro contra cedamus.16 Occentare dicebant pro convicium facere, cum id clare et
cum quodam canore fieret, ut procul exaudiri potuisset.17 Quod turpe habetur; quia non sine causa fieri putatur.18 Inde
cantilenam dici, quia illam non cantus iucunditatem puto.19
Ocrem montem confragosum dicebant antiqui.20 Hinc ocreae
dictae intequaliter tuberatae.21 Occare et occator ab occaedendo dictum, quod grandes
terrae caedat globos.22 Ocius et ocissime positivum Latinum non habent, sed ab
eo veniunt, quod est in Graeco okeos.23 Ocimum Graecum, et a celeritate nascendi est dictum.24 Occupaticius ager dicitur, qui desertus a cultoribus propriis
ab aliis occupatur.25
Orchitis genus oleae ex Graeco dictum, quod magnitudine
sit instar testicnlornm.26 Orchestra locus in scena.27 Orca genus marinae beluae maximum, ad cuius similitudinem
vasa ficaria orcae dicuntur; sunt enim teretes atque
uniformi specie.28 Oriri nasci vel surgere.29 Orba apud poetas significat privata aliqua persona cara.30 Orba est, quae patrem aut filios quasi lumen amisit.31 Ortygia Delos insula.32
Oratores ex Graeco areteres dicti, quod missi ad reges
nationesque deos solerent arasthai, id est testari.33 Hi modo
appellantur legati.34 Orata genus piscis a colore auri dicta, quod rustici orum
dicebant, ut auriculas oriculas.35 Oreae freni, quod ore inseruntur, dicti.36
Oreus Liber pater et Oreades nymphae montibus appellantur.37 Ordinarms homo scurra et inprobus, qui adsidue in litibus
moratur, ob eamque causam in ordine stat praetorem adeuntium,
sive dictus per contrarietatem, quia minime ordine vivit.38 Ornatus dicitur et bonis artibus instructus et honores adeptus;
appellatur quoque ornatus cultus ipse, quo quis ornatur.39
Ordiri est rei principium facere.40 Opaca umbrosa.41 Opalia dicebantur dies festi, quibus Opi supplicabatur.42 Obnubit, caput operit; unde et nuptiae dictae a capitis
opertione.43 Oppidum dietum, quod ibi homines opes suas conferunt.44 Oppidum dicitur et locus in circo, unde quadrigae emittuntur.45 Oppido valde multum. Ortum est [autem] hoc verbum ex
sermone inter se confabulantium, quantum quisque frugum
faceret, utque multitudo signiticaretur, saepe respondebatur,
quantum vel oppido satis esset.46 Hinc in consuetudinem venit,
ut diceretur oppido pro valde multum.47 Itaque si qui in
aliis rebus eo utuntur, ut puta si qui dicat oppido didici,
spectavi, ambulavi, errant, quia nulli eorum subici potest,
vel quod satis est.48 Opiter est, cuius pater avo vivo mortuus est, ducto vocabulo,
aut quod obitu patris genitus sit, aut quod avum ob
patrem habeat, id est pro patre.49 Opitulus Iuppiter et Opitulator dictus est, quasi opis lator.50 Obturare ex Graeco trahitur ab eo, quod illi ostia thuras
dicunt.51 Optio est optatio, sed in re militari optio appellatur is,
quem decurio aut centurio optat sibi rerum privatarum ministrum,
quo facilius obeat publica officia.52 Obtestatio est, cum deus testis in meliorem partem vocatur;
detestatio, cum in deteriorem.53 Obices pessuli, serae.54 Obbrutuit, obstupuit, a bruto, quod antiqui pro gravi, interdum
pro stupido dixerunt. Afranius (420): “Non possum
verbum facere, obbrutui.55 ”
Obambulare adversum alios ambulare et quasi ambulanti
sese obponere.56 Obrogare est legis prioris infirmandae causa legem aliam
ferre.57 Obacerare obloqui atque alterius sermonem moleste inpedire;
quod sumptum videtur a paleis, quas Graeci achura
vocant.58 Itaque et frumentura et panis non sine paleis acerosus
dicitur; item lutum aceratum paleis mixtum.59 Oblitteratum alii ab oblivione, alii a litore, quod ibi notata
liuctibus aequari et tolli solent.60 Obprobrare probrum obicere.61 Obacerbat exacerbat.62 Oblucuviasse dicebant antiqui mente errasse, quasi in luco
deorum alicui occurrisse.63 Oboedire obaudire.64 Obperiri expectare.65 Obtractat contra sententiam tractat.66 Optutu quasi obtuitu a verbo tuor, quod significat video.67 Opis dicta est coniunx Saturni, per quam voluerunt terram
significare, quia omnes opes humano generi terra tribuit,
unde et opulenti terrestribus rebus copiosi, et hostiae opimae
praecipue pingues, et opima magnifica et ampla spolia.68
Obscum dicitur significare sacrum, unde et leges obsatae
id est sacratae.69 Opicum quoque iuvenimus pro Osco.70 Oscis enim frequentissimus
fuit usus libidinum spurcarum, unde et verba inpudentia
appellantur obscena. Titinnius (104): “Obsce et
Volsce fabulantur, nam Latine nesciunt.71 ”
Obigitat ante agitat, ut obambulat.72
Obinunt obeunt.73 Obiurare iureiurando obstringere.74 Obitu dicebant pro aditu.75 Opiparum magnarum opum apparatum.76 Obescet oberit vel aderit.77 Obferumenta dicebant, quat offerebant.78 Obsecrare est opem a sacris petere.79 Obesus pinguis, quasi ob edendum factus.80 Opertat saepe operit.81 Obnoxius poenae obligatus ob delictum.82 Opilio genus avis.83 Opunculo, quod opilionis genus cantus imitatur.84 Obpuviat verberat, a puviendo, id est feriendo.85 Unde pueri,
quod puviendo coercentur, id est plagis, unde et pavimenta.86 Obdere obponere vel operire.87 Ob vos sacro pro vos obsecro, ut sub placo pro supplico.88 Obhe<r>bescere herbam increscere.89 Opportune dicitur ab eo, quod navigantibus maxime utiles
optatique sunt portus.90 Oboritur adnascitur.91 Obnectere obligare.92
Ops antiqui dicebant opulentum, unde e contrario inops.93 Obsidionalis corona dicebatur, quae ei, qui obsessos liberasset
ab hostibus, dabatur.94 Ea fiebat ex gramine viridi ex
eo loco decerpto, in quo erant inclusi.95 Quae corona magnae
auctoritatis erat.96 Civica corona singularis salutis signum
erat; obsidionalis universorum civium servatorum.97 Obstitum violatum.98 Obstinat obfirmat.99 Obstrudant avide trudant.100
Obstitum oblicum.101 Obsalutare salutandi gratia offerre.102 Obsequela obsequium.103 Oleagineis coronis ministri triumphautium utebantur, quod
Minerva dea belli esse putabatur.104 Olentica mali odoris loca.105 Olivetam dicebant ab oleis, ut a viuno vindemiam.106 Officiosus ab effieiendo dictus.107 Offucias fallacias.108 Offucare aquam in fauces obsorbendam dare.109 Offectores colorum infectores.110 Oxime ocissime.111 Oenigenos unigenitos.112
Oestrum furor Graeco vocabulo.113 Omen velut oremen, quod fit ore augurium, quod non avibus
aliove modo fit.114 Ovem masculino genere dixerunt, ut ovibus duobus non
duabus.115 Ovantes laetantes, ab eo clamore, quem faciunt redeuntes
ex pugna victores milites, geminata O littera.116 Ovalis corona est murtea, quam habebant, qui ovantes introibant,
cum bella non erant indicta, aut sine sanguine
confecta.117 Obvaricator dicebatur, qui cuipiam occurrebat, quominus
id rectum iter conficeret.118 Oufentina tribus ab Ofente fluvio dicta.119
Ostentum ostentatum.120 Oscinum augurium a cantu avium.121 Ostinet pro ostendit.122 Oscines aves auspicium ore facientes.123 Ostia urbs ab exitu Tiberis appellata.124
Osorem dixerunt, qui aliquem odisset.125 Ollic illic.126 Obiurgatio post turpe taetum castigatio.127 Monitio vero est
commissum.128 Obtrectator est, qui facit quid contra recte tractantem.129 Obmanens pro diu manens, ut permanens.130 Offringi terra dicitur, cum iterum transverso sulco aratur.131
Orare antiqui dixerunt pro agere.132 Unde et oratores causarum
actores, et oratores, qui nunc legati, quod reipublicae
mandata peragerent.133 Occisitantur saepe occiduntur.134
Osi sunt ut perosi sunt dicebatur.135 Opti<o>natus ut decurionatus sive pontificatus dicitur.136 Ob os significat ad os.137 Obsonitavere saepe obsonavere.138 Significat autem convivari.139 Ostentas saepe ostendis gloriandi causa.140 Opigenam Iunonem Matronae colebant, quod ferre eam
opem in partu laborantibus credebant.141 Oletum stercus humanum.142 Veranius: “Sacerdotula in sacrario
Martiali fecit oletum.143
Oppidum dictum est, quod opem praebet.144 Orcus ab urguendo mortem dictus.145 C enim pro G frequenter
ponebant antiqui.146 Offendices dicebant ligaturae nodos, quibus apex retinebatur.147 Id cum pervenisset ad mentum, dicebatur offendimentum.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.122
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [12] <<< >>> [14]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [4] > [13]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik