monumenta.ch > Paulus Diaconus > [12]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [11] <<<     >>> [13]

Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [12]

1 Nenia est carmen, quod in funere laudandi gratia cantatur
ad tibiam.2 Sunt, qui eo verbo finem significari putant.3 Quidam
volunt neniam ideo dici, quod voci similior querimonia
fientium sit.4 Quidam aiunt neniae ductum nomen ab extremi
intestini vocabulo; Graeci enim neaton extremum dicunt;
sive quod cordarum ultima nete dicitur, extremam
cantionis vocem neniam appellarunt.5 Neniae deae sacellum extra portam Viminalem fuerat dedicatum.6 Navali corona solet donari, qui primus in hostium navem
armatus transilierit.7 Nefrendes arietes dixerunt, quod dentibus frendere non possint.8 Alii dicunt nefrendes infantes esse nondum frendentes,
id est frangentes. Livius (trag. 38): “Quem ego nefrendem
alui lacteam inmulgens opem.9 Sunt qui nefrendes testiculos
dici putent, quos Lanuvini appellant nebrundines, Graeci
nephrous, Praenestini nefrones.10 Neceunt non eunt.11
Necerim nec eum.12 Nemora signitican silvas amoenas.13 Nemut nisi etiam, vel nempe.14 Neminis genetivo casu Cato usus est, cum dixit (Ennius
trag. 130): “Sunt multi corde quos non miseret neminis.15
Nemo, nec homo.16 Neci datus proprie dicitur, qui sine vulnere interfectus est,
ut veneno aut fame.17 Necessarium, in quo uon sit cessandum.18 Necessarii dicuntur cognati aut adfines, in quos necessaria
officia conferuntur.19 Neclegens non legens, neque electum habens, quid debeat
facere.20 Nec coniunctio disiunctiva est, ut nec legit, nec scribit.21 Ponitur
et pro non. Turpilius (24): “Nec recte dici mihi iamdudum
audio.22
Necumquem, nec umquam quemquam.23 Nequalia detrimenta.24 Nequinont nequeunt.25 Nequitum et nequitur pro non posse dixerunt.26 Nequiquam frustra.27 Nectere ligare.28 Nectar Graece significat deorum potionem.29
“Nequam
aurum est, auris quodvis vehementius ambit.30
Hoc versu Lucilius (1220) significare videtur, nequam esse
aurum, quod aures laedat pondere inaurium, cum auris inciditur;
vel etiam cupiditatem pecuniae voluit significare.31 Nervum appellamus etiam ferreum vinculum, quo pedes vel
etiam cervices inpediuntur.32
Negumate negate.33 Nebulo dictus est, qui non pluris est, quam nebula, aut
qui non facile perspici possit, qualis sit, nequam, nugator.34 Negibundum pro negante dixerunt.35 Neutiquam pro nullo modo.36 Nepotes luxuriosae vitae homines appellati, quod non magis
his rei suae familiaris cura est, quam is, quibus pater
avusque vivunt.37 Nepos compositum ab eo, quod natus post sit patri, quam
filius.38 Nefasti dies N littera notantur.39 Nepa Afrorum lingua sidus, quod cancer appellatur, vel,
ut quidam volunt, scorpios. Plautus (Cas. 443): “Dabo me
ad parietem, imitabor nepam.40
Nepus non purus.41
Nautea herba granis nigris, qua coriarii utuntur: a nave
ductum nomen, quia nauseam facit per mutationem T et S.
Natio genus hominum, qui non aliunde venerunt, sed ibi
nati sunt.42 In pecoribus quoque bonus proventus feturae
bona natio dicitur.43 Nautiorum familia a Troianis dicitur oriunda.44
Natinatio dicebatur negotiatio, et natinatores ex eo seditiosi.45 Naccae appellantur fullones, quod nanci non sint, id est
nullius pretii.46 Omnia fere opera ex lana nacae dicuntur a
Graecis.47 Naucus pro nugis ponitur, alias pro oleae aut nucis nucleo.48 Alii omnium rerum putamen ita appellari volunt.49 Quidam
ex Graeco, quod sit nai kai ouchi, levem hominem significari
volentes.50 Quidam volunt sic appellari membranulam, quae
in nucis iugulandis est medio.51 Narica genus piscis minuti.52 Nancitor nactus erit.53 Nare a nave ductum, quod aqua feratur natans, ut navis.54
Natare est saepius nare, ut dictitare, factitare.55 Navus celer ac strenuus a navium velocitate dictus.56 Nassiterna genns vasis aqnarii ansati et patentis.57 Nassa est piscatoria vasis genus, quo cum intravit piscis,
exire non potest. Plautus (Mil. 581): “numquam ex ista
nassa hodie ego escam petam.58
Napurae funiculi.59 Naustibulum alveum ad navis similitudinem factnm.60 Navia lignum cavatum ut navis, quo in vindemiis uti solent.61
Nauscit, cum granum fabae se nascendi gratia aperit, quod
sit non dissimile navis formae.62 Naevia silva dicta iuxta Urbem, quod N<a>evi cuiusdam
fuerit.63
Nudius tertius compositum ex nunc et die tertio.64 Nuptam a Graeco dictam.65 Illi enim nuptam nean numphen
appellant.66 Numero dicebant pro nimium.67
Nupta verba dicebantur ab antiquis, quae virginem dicere
non licebat. Plautus(fr. 71): “Virgo sum, nondum didici
nupta verba dicere.68
Numerios praenomen tractum ab avo.69
Nusciciosus, qui parum videt propter vitium oculorum, quique
plus videt vesperi, quam meridie.70 Nundinas feriarum diem esse voluerunt antiqui, quo mercandi
gratia Urbem rustici convenirent.71 Nuculas Praenestinos appellabant, quod inclusi a Poenis
Casilini famem nucibus sustentarant, vel quod in eorum
regione plurima nux minuta nascitur.72 Nummus ex Graeco nomismate dicitur.73
Nuntius et res ipsa et persona dicitur.74 Nuper quasi noviper, tamquam dicimus novissime.75 Numen quasi nutus dei ac potestas.76 Numellae genus vinculi, quo quadrupedes deligantur.77 Numidas dicimus, quos Graeci Nomadas, sive quod id genus
hominum pecoribus negotietur, sive quod herbis, ut pecora,
aluntur.78 Nuces flagitantur nuptis et iaciuntur pueris, ut novae nuptae
intranti domum novi mariti secundum fiat auspicium.79 Numae Pompilii in Ianiculo est sepulchrum.80 Nonuncium et teruncium dicitur, quod novem unciarum
sit sive trium.81 Nomen dictum quasi novimen, quod notitiam facit.82 Noctua a tempore noctis dicta, quo canit vel volat.83 Noneolae vocantur papillae, quae ex faucibus caprarum
dependunt.84
Noctiiugam Lucilius (1222) cum dixit, obscenum significat.85 Nihili, qui nec hili quidem est.86 Noverca dicitur, quam quis liberis sublatis novam uxorem
ducit arcendae familiae gratia.87 Novalis ager novae relictus sementi.88 Noxia apud antiquos damnum significabat, sed a poetis ponitur
pro culpa: noxa ponitur pro peccato aut pro peccato
poena, cum lex iubet noxae dedere pro peccato.89
Nothum Graeci natum ex uxore non legitima dicunt, qui
apud nos spurio patre natus dicitur.90 Nota nunc signiticat signum, ut in pecoribus; nunc litteras
singulas aut binas; nunc ignominiam.91 Nobilem antiqui pro noto ponebant. Plautus (Pseud. 964):
“Peregrina
facies atque ignobilis.92
Noegeum amiculi genus.93 Noegeum candidum. Livius (Odyss. 21): “Lacrimas de ore
noegeo detersit”, id est candido.94 Nixi di appellabantur, quos putabant praesidere parientium
nixibus.95 Nictare et oculorum et aliorum membrorum nisu siepe aliquid
conari. Dicimus enim et nictationem et nictum. Caecilius(72):
“Hunc
tremulis palpebris percutere nictu.96
Nictit canis in odorandis ferarum vestigis leviter ganniens.97 Ennius (Ann. 340): “Nare sagaci sensit, voce sua nictit
ululatque”;
unde et gannitio.98 Ningulus nullus. Marcius vates (2): “Ne ningulus mederi
queat.99 Nequam, qui ne tanti quidem est, quam quod habetur
minimi.100 Nanum Graeci vas aquarium dicunt humilem et concavum,
quod vulgo vocant situlum barbatum, unde nani pumiliones
appellantur.101 Necem a Graeco dici certum est; nekun enim mortuum dicunt
Graeci.102 Nivem interpretantur novum ex Graeco, quod illi neon dicunt.103 Nequinates Narnienses.104 Negotium, quod non sit otium.105 Navos a navis celeritate dicimus.106
Novendiales feriae a numero dierum sunt dictae.107 Navalis porta a vicinia navalium dicta.108 Nonarum, Iduum, Kalendarum dies nuptis alieni habentur,
quoniam hi dies decreto pontificum atri iudicati sunt,
quod, quotienscumque Romani duces belli gerendi gratia
his diebus supplicaverunt, male rempublicam gesserunt.
Paulus Diaconus HOME

hab1034.117

Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [11] <<<     >>> [13]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [12]

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik