monumenta.ch > Paulus Diaconus > [18] > [10]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [9] <<< >>> [11]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [10]
1 Lucetium Iovem appellabaut, quod eum lucis esse causam
credebant.2 Lemnisci, id est fasciolae coloriae, dependentes ex coronis,
propterea dicuntur, quod antiquissimum fuit genus coronarum
lanearum.3 Lectus dictus vel a collectis foliis ad cubitandum, vel quod
fatigatos ad se alliciat, vel a Graeco lektron.4 Lapidem silicem tenebant iuraturi per Iovem, haec verba
dicentes: “Si sciens fallo, tum me Dispiter salva urbe arceque
bonis eiciat, ut ego hunc lapidem.5 ”
Lepista genus vasis aquarii.6 Legio Samnitum linteata appellata est, quod Samnites intrantes
singuli ad aram velis linteis circumdatam non cessuros
se Romano militi iuraverant.7 Lenones ab alliciendo adulescentulos appellati.8 Letum ab oblivione, quam Graeci lethen vocant, dictum.9 Lemonia tribus a pago Lemonio appellata, qui est a porta
Capena via Latina.10 Levir est uxori meae frater meus.11 Leria ornamenta tunicarum aurea.12 Lesbium genus vasis caelati a Lesbis inveutum.13 Legimus aut scriptum, aut oleam glandemve et alia quaedam;
et addita praepositione dicimus colligimus, deligimus.14 Lectosia insula dicta a consobrina Aeueae ibidem sepulta.15
Lictores dicuntur, quod fasces virgarum ligatos ferunt.16 Hi
parentes magistratibus delinquentibus plagas ingerunt.17 Liber repertor vini ideo sic appellatur, quod vino nimio
usi omnia libere loquantur.18 Limis obliquus, id est transversus; unde et limina.19 Limites in agris nunc termini, nunc viae transversae.20 Limitatus ager est in centurias dimensus.21 Librile scapus librae.22 Librilia appellabantur instrumenta bellica, saxa scilicet ad
brachii crassitudinem in modum flagellorum loris revincta.23 Liberalia Liberi festa, quae apud Graecos dicuntur Diovusia.24 Naevius (com. 113): “Libera lingua loquemur Iudis Liberalibus.25 ”
Limaces cocleae a limo appellatae.26 Litatum alii solutum, deditum deo, quasi luitatum.27 Alii ex
Graeco a precibus, quas illi litas dicunt.28 Lixae, qui exercitum secuntur quaestus gratia, dicti quod
extra ordinem sint militiae, eisque liceat, quod libuerit.29 Alii
eos a Licha appellatos dicunt, quod et ille Herculem sit
secutus; quidam a ligurriendo quaestum.30 Lingula per deminutionem linguae dicta; alias a similitudine
exertae, ut in calceis; alias insertae, id est intra dentes
coercitae, ut in tibiis.31 Libella deminutivum est a libra.32 Lacit decipiendo inducit.33 Lax etenim fraus est.34 Lituus appellatus, quod litis sit testis.35 Est enim genus
bucinae incurvae, quo qui cecinerit, dicitur liticen.36 Ennius
(Ann. 530): “Inde loci lituus sonitus effudit acutos.37 ”
Litis cecidisse dicitur, qui eius rei, de qua agebat, causam
amisit.38
Lixabundus iter libere ac prolixe faciens.39 Licitati in mercando sive pugnando contendentes.40 Liquitur labitur, fluit.41 Lingulaca genus piscis, vel mulier argutatrix.42 Lance et licio dicebatur apud antiquos, quia qui furtum
ibat quaerere in domo aliena licio cinctus intrabat, lancemque
ante oculos tenebat propter matrum familiae aut virginum
praesentiam.43 Lautitia epularum magnificentia.44 Alii a lavatione dictam
putant, quia apud antiquos hae elegantiae, quae nunc sunt,
non erant, et raro aliquis lavabat.45 Leava sinistra, quam Graeci skaian.46 Unde tractum cognomen
Scaevola.47 A laeva laetrum sinistrum et laetrosum sinistrosum.48 Lacuna, id est aquae collectio, a lacu derivatur, quam alii
lamam, alii lustrum dicunt.49 Lacit inducit in fraudem.50 Inde est allicere et lacessere; inde
lactat, illectat, oblectat, delectat.51 Laena vestimenti genus habitu duplicis.52 Quidam appellatam
existimaut Tusce, quidam Graece, quam chlanida dicuut.53 Lautumias ex Graeco et maxime a Syracusanis, qui latomias
et appellant et habent ad instar carceris: ex quibus
locis excisi sunt lapides ad extruendam urbem.54 Laureati milites sequebautur currum triumphantis, ut quasi
purgati a caede humana intrarent Urbem.55 Itaque eandem
laurum omnibus suffitionibus adhiberi solitum erat, vel quod
medicamento siccissima sit, vel quod omni tempore viret, ut
similiter respublica floreat.56 Laverniones fures antiqui dieebant, quod sub tutela deae
Lavernae essent, in cuius luco obscuro abditoque solitos
furta praedamque inter se luere.57 Hinc et Lavernalis porta
vocata est.58 Lacerare dividere, comminuere est; ex quo dictus est lanius,
qui disci<n>dendo lacerat pecora; lacinia, quod pars vestimenti
est; lacerna, quod miuus capitio est; lacer, quod auribus
curtatis est, et lacerum, quodcumque est in corpore inminutum.59 Laudare apud antiquos ponebatur pro nominare.60 Lautitia farina appellabatur ex tritico aqua consperso.61 Lautulae locus extra Urbem, quo loco, quia aqua fluebat,
lavandi usum exercebant.62 Lactaria columna in foro olitorio dicta, quod ibi infantes
lacte alendos deferebant.63 Laccobrigae nomen conpositum a lacu et Arcobriga Hispaniae
oppido.64 Lancea a Graeco dicta, quam ilh lonchen vocant.65 Lanoculus, qui lana tegit oculi vitium.66 Lamberat scindit ac laniat.67 Lanerum vestimenti genus ex lana sucida confectum.68 Lapit dolore afficit.69 Lapidicinsea ubi exciduntur lapides.70 Latex a lapsu, profluens aqua dicitur.71 Utimur tamen hoc
vocabulo et in vino.72 Latine loqui a Latio dictum est: quae locutio adeo est versa,
ut vix ulla eius pars maneat in notitia.73 Latrones antiqui eos dicebant, qui conducti militabant, apo
tes latreias.74 At nunc viarum obsessores dicuntur, quod a
latere adoriuntur, vel quod latenter insidiantur.75
Larentalia coniugis Faustuli, nutricis Remi et Romuli, Larentiae
festa.76 Locupletes locorum multorum domini.77 Locatum positum.78 Larvati furiosi et mente moti, quasi larvis exterriti.79 Lotos arboris genus, ex cuius materia frequeuter tibiae fiebant,
cuius bacis quondam pasti Lotophagi sunt dicti.80 Lucaris pecunia, quae in luco erat data.81 Lucaria festa in luco colebant Romani, qui permagnus inter
viam Salariam et Tiberim fuit, pro eo, quod victi a Gallis
fugientes e proelio ibi se occultaverint.82 Lucar appellatur aes, quod ex lucis captatur.83 Lucereses et Luceres, quie pars tertia populi Romani est
distributa a Tatio et Romulo, appellati sunt a Lucero, Ardeae
rege, qui auxilio fuit Romulo adversus Tatium bellanti.84 Lucani appellati dicuntur, quod eorum regio sita est ad partem
stellae luciferae, vel quod loca cretosa sint, id est multae
lucis, vel a Lucilio duce, vel quod primitus in luco consederint.85 Lucem facere dicuntur Saturno sacrificantes, id est capita
detegere.86 Lucius praenomen est eius, qui primum fuit, quia oriente
luce natus est.87 Lycii Apollinis oraculum in Lycia maximae claritatis fuit,
ob luporum interfectionem.88 Lukos enim lupus est.89 Luxa membra e suis locis mota et soluta, a quo luxuriosus
in re familiari solutus.90 Lucuntem genus operis pistorii.91 Lucretilis mons in Sabinis.92
Lucomones quidam homines ob insaniam dicti quod loca,
ad quae venissent, infesta facerent.93 Lucomedi a duce suo Lucomo dicti, qui postea Lucereses
sunt appellati.94 Luculentus a luce appellatus.95 Lues est diluens usque ad nihil, tractum a Graeco luein.96 Hinc dictum lutum terra humore soluta, et lustratio, qua
quid solvitur ac liberatur.97 Hinc et lutra apo tes luseos,
id est solutione auri.98 Litra enim libra est.99 Luctus et lugere a Graeco trahuntur lupein vel alussein.100 Longitrosus sic dicitur, sicut dextrosus, sinistrosus.101 Lustra significant lacunas lutosas, quae sunt in silvis aprorum
cubilia.102 Qua similitudine hi, qui in locis abditis et sordidis
ventri et desidiae operam dant, dicuntur in lustris, vitam agere.103 Et cum eiusdem vocabuli prima syllaba producitur, significat
nunc tempus quinquennale, nunc populi lustrationem.104 Lymphae dictae sunt a nymphis.105 Vulgo autem memoriae
proditum est, quicumque speciem quandam e fonte, id est
effigiem nymphae, viderint, furendi non fecisse finem; quos
Graeci numpholeptous vocant, Latini lymphaticos appellant.106 Luxantur a luxu dictum, id est luxuriantur.107 Luma genus herbae vel potius spinae.108 Lumbago vitium et debilitas lumborum.109 Luscitio vitium oculorum, quod clarius vesperi, quam meridie
cernit.110 Lura, os cullei, vel etiam utris; unde lurcones capacis gulae
homines et honorum suorum consumptores.111 Lustrici dies infantium appellantur, puellarum octavus, puerorum
nonus, quia his lustrantur atque eis nomina inponuntiur.112 Luridi supra modum pallidi.113 Lyrnesiades ab oppido Phrygiae Lyrneso dicti.114 Loebesum et loebertatem antiqui dicebant liberum et libertatem.115 Ita Graeci loiben et leiben.116 Lycophos Graeci dicunt, quod nos primum tempus lucis.117 Dictum
autem lycophos, quasi leukon phos, id est lumen candidum.118 Libertatis templum in Aventino fuerat constructum.119 Lingua non solum pars corporis dicitur, sed etiam difierentia
sermonum.120 Promuntorii quoqiie genus non excellentis,
sed molliter in planum devexi.121 Libycus campus in agro Argeo appellatus, quod in eo primum
fruges ex Libya allatae sunt.122 Quam ob causam etiam
Ceres ab Argeis Libyssa vocata est.123 Lepareses Liparitani cives, id est Liparenses.124 Labes macula in vestimento dicitur, et deinde metaphorikos;
transfertur in homines vituperatione dignos.125 Latrare Ennius (Ann. 584) pro poscere posuit.126 Latitaverunt Cato posuit pro saepe tulerunt.127 Liberales dicuntur non solum benigni, sed etiam ingenuae
formae homines.128 Liberata ponebant pro effata, hoc est locuta.129 Lacus Lucrinus in vectigalibus publicis primus locatur eruendus
ominis boni gratia, ut in dilectu censuve primi nominantur
Valerius, Salvius, Statorius.130 Laneae effigies Conpitalibus noctu dabantur in conpita, quod
lares, quorum is erat dies festus, animae putabantur esse
hominum redactae in numerum deorum.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.95
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [9] <<< >>> [11]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [18] > [10]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik