monumenta.ch > Paulus Diaconus > [8]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [7] <<< >>> [9]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [8]
1 Herbam do cum ait Plautus(frg. inc. 28), significat, victum
me fateor; quod est antiquae et pastoralis vitie indicium.2 Nam qui in prato cursu aut viribus contendebant, cum superati
erant, ex eo solo, in quo certamen erat, decerptam
herbam adversario tradebant.3 Heluo dictus [est] inmoderate bona sua consumens, ab eluendo;
cui aspiratur, ut aviditas magis exprobretur; fit enim
vox incitatior.4 Helvacea genus ornamenti Lydii, dictum a colore boum,
qui est inter rufum et album, appellaturque helvus.5 Herma a Graecis ponitur pro firmamento.6 Unde etiam
Mercurii nomen inventoris, ut putabant, firmae orationis
dictum.7 Interdum etiam saburram significat.8 Here, id est adverbium temporis heri, dictum a Graeco echthes.9 Hetta res minimi pretii, quasi hieta, id est hiatus hominis
atque oscitatio.10 Alii pusulam dixerunt esse, quie in coquendo
pane solet adsurgere, a qua accipi rem nullius pretii,
cum dicimus: non hettae te facio.11 Heres apud antiquos pro domino ponebatur.12
Heredium praedium parvulum.13 Hecate Diana eadem putabatur et Luna et Proserpina.14 Helus et helusa antiqui dicebant, quod nunc holus et holera.15 Herem Marteam antiqui accepta hereditate colebant, quae
a nomine appellabatur heredum, et esse una ex Martis comitibus
putabatur.16 Heus adverbium vocandi a Graeco aus venit.17 Hemona humana, et heminem hominem dicebant.18 Hariuga dicebatur hostia, cuius adhaerentia inspiciebantur
exta.19 Hebes retunsi acuminis.20 Helucus ab hiatu et oscitatione dictus.21 Hemina ex Graeco +xestosimi+; quod est dimidia pars sextarii.22 Heliconides Musae a monte Helicone vocatae.23 Hedera dicta, quod haereat, sive quod edita petat, vel quia
id, cui adhaeserit, edat.24 Quae in tutela Liberi putabatur
esse, quia, ut ille iuvenis semper, ita haec viret; vel quia
ita omnia, sicut ille mentes hominum, inligat.25 Herbilis anser herba pastus, qui gracilior est, quam frumento
altus.26 Hercules astrologus dictus, quod eo die se flammis iniecit,
quo futura erat obscuratio solis.27 Hernici dicti a saxis, quae Marsi herna dicunt.28 Histriones dicti, quod primum ex Histria venerint.29 Hercius Iuppiter intra conseptum domus cuiusque colebatur,
quem etiam deum penetralem appellabant.30 Hippagines naves, quibus equi vehuntur, quas Graeci ippagogous
dicunt.31 Hirtipili durorum pilorum homines.32
Hirquitalli pueri primum ad virilitatem accedentes, a libidine
scilicet hircorum dicti.33 Hira, quae deminutive dicitur hilla, quam Graeci dicunt
nestin, intestinum est, quod ieiunum vocant.34 Hippacare est celeriter animam ducere, ab equi halitu, qui
est supra modum acutus.35 Hilum putant esse, quod grano fabae adhaeret, ex quo
nihil et nihilum.36 Hirrire garrire, quod genus vocis est canis rabiosae.37 Hilarodos lascivi et delicati carminis cantator.38 Hippius, id est equester, Neptunus dictus est; vel quod Pegasus
ex eo et Pegaside natus sit; vel quod equuleus, ut
putant, loco eius suppositus Saturno fuerit, quem pro Neptuno
devoraret; vel quod tridentis ictu terra equum excierit,
cui ob hoc in Illyrico quaternos equos iaciebant nono
quoque anno in mare.39 Hippocoum vinum ex insula Coo dictum ab agro generoso,
cui nomen est Hippo.40 Hastae subiciebant ea, quae publice venundabant, quia signum
praecipuum est hasta.41 Nam et Carthaginienses cum
bellum vellent, Romam hastam miserunt, et Romani fortes
viros saepe hasta donarunt.42 Habitudo habitus corporum.43 Halapanta significat omnia mentientem, ab eo, quod halet
omuia.44 " Alen enim Graeci ten plaven, id est fallentem, appellant.45 Habitior pinguior.46 Hostiliis Laribus immolabant, quod ab his hostes arceri
putabant.47
Hallus pollex pedis scandens super proximum, dictus a saliendo.48 Hammo cognominatus, quia in harena putatur inventus,
quae Graece hoc nomine appellatur; cui cornua adfinguntur
arietis a genere pecoris, inter quod inventus est.49 Horreum antiqui farreum dicebant a farre.50 Hostis apud antiquos peregrinus dicebatur, et qui nunc
hostis, perduellio.51 Hostia dicta est ab eo, quod est hostire ferire.52 Hordiarium aes, quod pro hordeo equiti Romano dabatur.53 Hostimentum beneficii pensatio.54 Hortus apud antiquos omnis villa dicebatur, quod ibi, qui
arma capere possint, orirentur.55 Horctum et forctum pro bono dicebant.56 Hosticapas hostium captor.57 Hamotrahones alii piscatores, alii, qui unco cadavera trahunt.58 Horda praegnans, unde dies, quo gravidae hostiae immolabantur,
Hordicidia.59 Honorarios ludos, quos et Liberalia dicebant.60 Hodoedocos latro atque obsessor viarum.61 Homeltium pillei genus.62 Hyperionem alii patrem solis, alii ipsum, quod eat super
terras, ita appellatum putabant.63 Humanum sacrilicium dicebant, quod mortui causa fiebat.64 Hyperborei supra aquilonis flatum habitantes dicti, quod
humanae vitae modum excedant vivendo ultra centesimum
annum, id est uperbainontes oron saeculi humani.65 Helvella holera minuta.66 Hanula parva delubra, quasi fanula.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.84
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [7] <<< >>> [9]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [8]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik