monumenta.ch > Paulus Diaconus > [7]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [6] <<< >>> [8]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [7]
1 Gerrae crates vimineae.2 Athenienses cum Syracusas obsiderent
et crebro gerras poscerent, irridentes Siculi gerras clamitabant.3 Unde factum est, ut gerrae pro nugis et contemptu
dicantur.4 Genas Ennius palpebras putat, cum dicit hoc (Aun.
532) versu: “Pandite, sulti', genas, et corde relinquite somnum.5 ”
Alii eas partes putant genas dici, quae sunt sub oculis.6 Pacuvius genas putat esse, qua barba primum oritur, hoc
versu (362): “Nunc primum opacat flore lanugo genas.7 ”
Gentilis dicitur et ex eodem genere ortus, et is, qui simili
nomine appellatur, ut ait Cincius: “Gentiles mihi sunt, qui
meo nomine appellantur.8 ”
Genialis lectus, qui nuptiis sternitur in honorem genii, unde et
appellatus.9 Gens Ae<mi>lia appellatur, quae ex multis familiis conficitur.10 Gerusia curia ab atatis vocabulo dicta.11 Genuini dentes, quod a genis dependent.12
Gestus, quo indicatur, quid geratur, praeter participium,
quod a gerendo deducitur.13 Genium appellabant deum, qui vim optineret rerum omnium
gerendarnm.14 Aufustius: “Genius,” inquit, “est deorum
filius, et parens hominum, ex quo homines gignuntur.15 Et
propterea Genius meus nominatur, quia me genuit.16 ” Alii
genium esse putarunt uniuscuiusque loci deum.17 Germen est, quod ex arborum surculis nascitur; unde et
germani, quasi eadem stirpe geniti.18 Gemursa sub minimo digito pedis tuberculum, quod gemere
faciat eum, qui id gerat.19 Gingrire anserum vocis proprium est.20 Unde genus quoddam
tibiarum exiguarum gingrinae.21 +Gizeriator +tibicen.22 Gizeria ex multis obsoniis decerpta.23 Geniales deos dixerunt aquam, terram, ignem, aerem: ea
enim sunt semina rerum, quse Graecorum alii stoicheia, alii
aroaooc vocant.24 Duodecim quoque signa, lunam et solem
inter hos deos computabant.25 Geniales autem dicti a gerendo,
quia plurimum posse putabantur, quos postea gerulos appellarunt.26 Gnarus cum significet id, quod scius, peritus, tamen invenimus
prognare significare aperte.27 Gnephosum obscurum, videlicet ex Graeco, quod est knephas.28 Galli, qui vocantur Matris Magnae comites, dicti sunt a
flumine, cui nomen est Gallo; quia qui ex eo biberint, in
hoc furere incipiant, ut se privent virilitatis parte.29 Alii
putant, ideo eos sibi genitalia incidere, quia violaverint
numen patris matrisve, ne possint ipsi fieri parentes.30
Gnarigavit apud Livium significat narravit.31 Gnarivisse narrasse.32 Gaia Caecilia appellata est, ut Romam venit, quae antea
Tanaquil vocitata erat, uxor Tarquinii Prisci regis Romanorum,
quae tantee probitatis fuit, ut id nomen ominis boni
causa frequentent nubentes, quam summam asseverant lanificam
fuisse.33 Gallam bibere ac rugas conducere ventri, cum ait (501)
Lucilius, praemonet, parsimonia esse utendum, neque gulae
indulgendum, ventremque coartandum.34 Gaulus genus navigii paene rotundum.35 Galbeum ornamenti genus.36 Gestit, qui subita felicitate exhilaratus nimio corporis motu
praeter consuetudinem exultat.37 Gneus et corporis insigne et praenomen a generando dicta
esse, et ea ipsa ex Graeco gignesthai, apparet.38 Ganeum antiqui locum abditum ac velut sub terra dixerunt.39 Terentius (Ad. 359): “Ubi illum quaeram? credo abductum
in ganeum.40 ”
Galearia a galearum similitudine dicta.41 Gnitor et gnixus a gen[er]ibus prisci dixerunt.42 Gnotu, cognitu.43 Gravastellus, senior. Plautus (Epid. 620): « Qui est gravastellus,
qui advenit?” Ut puto, gravastellus a gravitate
dictus.44 Gramiae oculorum sunt vitia, quas alii glamas vocant.45
Groma appellatur genus machinulae cuiusdam, quo regiones
agri cuiusque cognosci possunt, quod genus Graeci gvomona
dicunt.46 Grumus terrae collectio, minor tumulo.47 Gracchuris urbs Hiberae regionis, dicta a Graccho Sempronio,
quae antea Ilurcis nominabatur.48 Graeca sacra festa Cereris ex Graecia translata, quae ob
inventionem Proserpinae matronne colebant.49 Quae sacra, dum
non essent matronae, quae facerent propter cladem Cannensem
et frequentiam lugentium, institutum est, ne amplius
centum diebus lugeretur.50 Gruere dicuntur grues, ut sues grunnire.51 Unde tractum est
congruere, hoc est convenire, quia id genus volucrum minime
solivagum est.52 Gradivus Mars appellatus est a gradiendo in bella ultro
citroque; sive a vibratione hastae, quod Graeci dicunt kradainein;
vel, ut alii dicunt, quia gramine sit ortus,quod
interpretantur, quia corona graminea in re militari maximae
est honorationis.53 Grassari antiqui ponebant pro adulari.54 Grassari autem dicuntur
latrones vias obsidentes; gradi siquidem ambulare
est, unde tractum grassari, videlicet ab impetu gradiendi.55 Grallatores appellabantur pantomimi, qui, ut in saltatione
imitarentur Aegipanas, adiectis perticis furculas habentibus
atque in his superstantes, ob similitudinem crurum eius generis,
gradiebantur, utique propter difficultatem consistendi.56 Plautus (Poen. 530): “Vinceretis cursu cervas et grallatorem
gradu.57 ”
Gravida est, quae iam gravatur conceptu; praegnans velut
occupata in generando, quod conceperit; incicns propinqua
partui, quod incitatus sit fetus eius.58 Graculi a sono oris vocati, sive a gerendo dicti, quod iacta
segetum semina plurimum gerant, vel quod ex olivetis cubitum
se recipientes duas pedibus bacas, tertiam ore ferant.59 Greges ex Graeco dicti, quos ilh gergera solent appellare.60 Grave aes dictum a pondere, quia deni asses, singuli pondo
libras, efficiebant denarium, ab hoc ipso numero dictum.61 Sed bello Punico populus Romanus, pressus aere alieno, ex
singulis assibus librariis senos fecit, qui tantundem, ut illi,
valerent.62 Item nummi quadrigati et bigati a figura caelaturae
dicti.63 Glomus in sacris crustulum, cymbi figura, ex oleo coctum
appellatur.64 Glos, viri soror, a Graeco galoos.65 Gluttire et glocidare gallinarum proprium est, cum ovis
incubiturae sunt.66 Glittis, subactis, levibus, teneris.67 Gluma hordei tunicula, dictum, quod glubatur id granum.68 Unde et pecus gluhi dicitur, cuius pellis detrahitur.69 Gliscere crescere est.70 Gliscerae, mensae gliscentes, id est
crescentes, per instructionem epularum scilicet.71 Glucidatum, suave et iucundum.72 Graeci etenim glukun dulcem
dicunt.73 Gloria a Graeca voce dicta: hanc enim illi kleos vocant.74 Gulliocae nucum iuglandium summa et viridia putamina.75 Guturnium vas, ex quo aqua in manus datur, ab eo, quod
propter oris angustias guttatim fluat.76
Gaudium apo tou gaurian dictum.77 Genus dictum putatur a terrae Graeco vocabulo, quam gen
dicunt.78 Gannitio canum querula murmuratio.79 Gesum grave iaculum.80 Gurgustium genus habitationis angustum, a gurgulione dictum.81 Gricenea funis crassus.82 Grando guttae aquae concretae solito grandiores.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.79
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [6] <<< >>> [8]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [7]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik