monumenta.ch > Paulus Diaconus > [6]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [5] <<< >>> [7]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [6]
1 Fornacalia sacra erant, cum far iu fornaculis torrebant.2 Formiae oppidum appellatur ex Graeco, velut Hormiae, quod
circa id crebrae stationes tutaeque erant, unde proficiscebantur
navigaturi.3 Forma significat modo faciem cuiusque rei, modo calidam,
ut, cum exta, quae dantur, deforma appellantur.4 Et Cato
ait de quodam aedificio (inc. 23): “aestate frigido, hieme
formido”.5 Item forma appellatur puls miliacia ex melle.6
Fordicidis boves fordae, id est gravidae, immolabantur,
dictae a fetu.7 Foedus appellatum ab eo, quod in paciscendo foede hostia
necaretur. Virgilius(Aen. 8,641): “Et caesa iungebant foedera
porca.8 ” Vel quia in foedere interponatur fides.9 Forcipes dicuntur, quod his forma,id est calida, capiuntur.10 Forbeam antiqui omne genus cibi appellabant, quam Graeci
phorben vocant.11 Faedum antiqui dicebant pro haedo, folus pro holere, fostim
pro hoste, fostiam pro hostia.12 Furvum nigrum, vel atrum.13 Hinc dicta furnus, Furiae, funus,
fuligo, fulgus, fumus.14 Fodare fodere.15 Forctes, frugi et bonus, sive validus.16 Forum sex modis intellegitur.17 Primo negotiationis locus, ut
forum Flaminium, forum Iulium, ab eorum nominibus, qui
ea fora constituenda curarunt; quod etiam locis privatis et
in viis et agris fieri solet.18 Alio, in quo iudicia fieri, cum
populo agi, contiones haberi solent.19 Tertio, cum is, qui provinciae
praeest, forum agere dicitur, cum civitates vocat
et de controversiis eorum cognoscit.20 Quarto, cum id forum
antiqui appellabant, quod nunc vestibulum sepulchri dicari
solet.21 Quinto, locus in navi, sed tum masculini generis est
et plurale [est].22 Sexto fori significant et Circensia spectacula,
ex quibus etiam minores forulos dicimus.23 Inde eti forare,
foras dare, et fores et foras et foreculae, id est ostiola,
dicuntur.24 Fons a fundendo dictus.25
Fomites sunt assulae ex arboribus, dum caeduntur, excussae:
dictae, quod in eo opere occupati cibis potuque confoventur.26 At Opilius adustas iam fomites vocari existimat.27 Fomites alii vocari putant scintillas, quae ex ferro candenti
malleis excutiuntur; dictae autem ita, quia igni sunt confotae.28 Pari modo assulae, quae sunt securibus excussae.29 Fontinalia, fontium sacra.30 Unde et Romae Fontinalis porta.31 Folium a Graeco venit, quod illi dicunt phullon, sed ideo
per unum L, quia antiqui non geminabant consonantes.32 Focus, fomenta, focilationes, foculi a fovendo, id est calefaciendo,
dicta sunt.33 Folliculare appellatur pars remi, quie folliculo est tecta,
a quo vita follicularis.34 Ferentarii auxiliares in bello, a ferendo auxilio dicti, vel
quia fundis et lapidibus pugnabant, quae tela feruntur, non
tenentur, ita appellati.35 Ferctum genus libi dictum, quod crebrius ad sacra ferebatur,
nec sine strue, altero genere libi, quae qui adferebant
struferctarii appellabantur.36 Feralia dis manibus sacrata festa, a ferendis epulis, vel a
feriendis pecudibus appellata.37 Feria a feriendis victimis vocata.38 Februarius mensis dictus, quod tum, id est extremo mense
anni, populus februaretur, id est lustraretur ac purgaretur,
vel a Iunone Februata, quam alii Februalem, Romani Februlim
vocant, quod ipsi eo mense sacra fiebant, eiusque
feriae erant Lupercalia, quo die mulieres februabantur a
lupercis amiculo Iunonis, id est pelle caprina; quam ob causam
is quoque dies Februatus appellabatur.39 Quaecumque
denique purgamenti causa in quibusque sacrificiis adhibentur,
februa appellantur.40 Id vero, quod purgatur, dicitur
februatum.41 Fescennini versus, qui canebantur in nuptiis, ex urbe Fescennina
dicuntur allati, sive ideo dicti, quia fascinum putabantur
arcere.42 Fenus et feneratores et lex de credita pecunia fenebris, a
fetu dicta, quod crediti nummi alios pariant, ut apud Graecos
eadem res tokos dicitur.43 — Fenum quoque pratorum ab
hac causa est appellatum, quando id ipsum manens quotannis
novum parit.44 Unde etiam et festiica vocata est.45 Felicata patera dicta, quod ad felicis herbse speciem sit
caelata.46 Fescemnoe vocabantur, qui depellere fascinum credebantur.47 Ferias antiqui fesias vocabant; et aliae erant sine die festo,
ut nundinae; aliae cum festo, ut Saturnalia, quibus adiungebantur
epulationes ex proventu fetus pecorum frugumque.48 Ferire dictum, quod ferientes feriantur.49 Felicones mali et nullius usus, a felice dicti.50 Ferus ager incultus.51 Factio et Factiosus initio honesta vocabula erant; unde adhuc
factiones histrionum et quadrigariorum dicuntur.52 Modo
autem nomine factionis seditio et arma vocantur.53 Fama a fando dicta, sic apud Graecos pheme apo tes phaseos.54 Familia antea in liberis hominibus dicebatur, quorum dux
et princeps generis vocabatur pater et mater familiae.55 Unde
familiae nobilium Pompiliorum, Valeriorum, Corneliorum.56
Et familiares, ex eadem familia.57 Postea hoc nomine etiam
famuli appellari coeperunt, permutata I cum U littera.58 Facessere significat interdum facere, ut est (Virg. Aen.
4,295): “Iussa facessunt.59 ” Interdum vero pro abeat ponitur.60 Pacavius (326): “Facessite omnes hinc,” id est abite.61 Facul antiqui dicebant et faculter pro facile; unde facultas
et difficultas videntur dicta.62 Sed postea facilitas morum
facta est, facultas rerum.63 Famuletium dicebatur, quod nunc servitium.64 Famicosam terram palustrem vocabant.65 Famuli origo ab Oscis dependit, apud quos servus famel
nominabatur, unde et familia vocata.66 Fagutal sacellum Iovis, in quo fuit fagus arbor, quae Iovi
sacra habebatur.67 Fovi, qui nunc Favi appellantur, dicti, quod princeps gentis
eius ex ea natus sit, cum qua Hercules in fovea concubuit.68 Alii putant, eum primum ostendisse, quemadmodum
ursi et lupi foveis caperentur.69 Faces antiqui dicebant, ut fides.70 Famino, dicito.71 Facem in nuptiis in honorem Cereris praeferebant; aqua
aspergebatur nova nupta, sive ut casta puraque ad virum
veniret, sive ut ignem atque aquam cum viro communicaret.72 Fabam nec tangere, nec nominare Diali flamini licet, quod
ea putatur ad mortuos pertinere.73 Nam et Lemuralibus iacitur
larvis, et Parentalibus adhibetur sacrificiis, et in flore
eius luctus litterae apparere videntur.74 Flamen Dialis dictus, quod filo assidue veletur; indeque
appellatur flamen, quasi filamen.75 Dialis autem appellatur
a Dio, a quo vita dari putabatur hominibus.76
Famella deminutivum a fama.77 Faviani et Quintiliani appellabantur luperci, a Favio et
Quintilio praepositis suis.78 Fastorum libri appellantur, in quibus totius anni fit descriptio.79 Fasti enim dies festi sunt.80 Fanum a Fauno dictum, sive a fando, quod dum pontifex
dedicat, certa verba fatur.81 Fastigium aedificii summum.82 Favi a fovendo.83 Favisae locum sic appellabant, in quo erat aqua inclusa
circa templa.84 Sunt autem, qui putant, favisas esse in Capitolio
cellis cisternisque similes, ubi reponi erant solita ea,
quae in templo vetustate erant facta inutilia.85 Faventia bonam ominationem significat.86 Nam praecones
clamantes populum sacrificiis favere iubebant.87 Favere enim
est bona fari, at veteres poetae pro silere usi sunt favere.88 Falcones dicuntur, quorum digiti pollices in pedibus intro
sunt curvati, a similitudine falcis.89 Farreum genus libi ex farre factum.90 Falarica genus teli missile, quo utuntur ex falis, id est ex
locis extructis, dimicantes.91 Fatantur, multa fantur.92 Falae dictae ab altitudine, a falado, quod apud Etruscos
signilicat caelum.93 Farfenum virgulti genus.94 Fascinum et fas a fando nominantur.95 Fartores, nomenclatores, qui clam velut infercirent nomina
salutatorum in aurem candidati.96 Furnalia sacra Furinae, quam deam dicebant.97
Furcilles sive furcilla, quibus homines suspendebant.98 Fundus dicitur ager, quod planus sit ad similitudinem
fundi vasorum.99 Fundus quoque dicitur populus esse rei,
quam alienat, hoc est auctor.100 Futare arguere est, unde et confutare.101 Sed Cato hoc pro
saepius fuisse posuit.102 Futtiles dicuntur, qui silere tacenda nequeunt, sed ea effundunt.103 Sic et vasa futtilia a fundendo vocata.104 Flagratores dicebantur genus hominum, quod mercede flagris
caedebantur.105 Flustra dicuntur, cum in mari fluctus non moventur, quam
Graeci malakian vocant.106 Flator tibicen.107 Flemina dicuntur, cum ex labore viae sanguis detluit circa
talos.108 Flaminius circus et via Flaminia a Flaminio consule dicta
Sunt, qui ab Hannibale interfectus est ad lacum Thrasimennum.109 Flaminia aedes domus flaminis Dialis.110 Flammeari, infectores flammei coloris.111 Violari violacii dicuntur.112 Flumentana porta Romae appellata, quod Tiberis partem
ea fluxisse adfirmant.113 Flammeo amicitur nubens ominis boni causa, quod eo assidue
utebatur flaminica, id est flaminis uxor, cui non licebat
facere divortium.114 Fidusta a fide denominata, ea quae maximae fidei erant.115 Fides genus citharae dicta, quod tantum inter se cordae
eius, quantum inter homines fides concordet; cuius deminutivum
fidicula est.116
Fixulas fibulas.117 Fiscellus casei mollis appetitor, ut catillones catillorum
ligurritores.118 Fiber genus bestiae quadripes. Plautus (inc. frg. 26): “Sic
me subes cottidie, quasi fiber salicem”; quo nomine extremae
orae fluminis appellantur.119 Unde et fibras iocinerum et fimbrias
vestimentorum dicimus.120 Fratria, uxor fratris.121 Frivola sunt proprie vasa fictilia quassa.122 Unde dicta verba
frivola, quae minus sunt fide subnixa.123 Frater a Graeco dictus est phretre, vel quod sit fere alter.124 Frontem autiqui masculino genere dixere.125 Fremitum dictum velut ferimentum.126 Fratilli villi sordidi in tapetis.127 Fracebunt, displicebunt.128 Forago, filum, quo textrices diuruum opus distinguunt, a
forando dictum.129 Frutinal templum Veneris Fruti.130 Fringilla avis dicta, quod frigore cantet et vigeat; unde et
friguttire.131 Fratrare puerorum mammae dicuntur, cum primum tumescunt,
quod velut fratres pares oriuntur, quod etiam in frumento
spica facere dicitur.132 Frigere et frictum a Graeco venit phrugein.133 Fregellae locus in Urbe, in quo civitatis eius hospites habitaverunt.134 Festram antiqui dicebant, quam nos fenestram.135
Firmum apo tou ermatos dictum.136 Frausus erit, fraudem commiserit.137 Faleri oppidum a Fale dictum.138 Fraxare vigiliam circuire.139 Florifertum dictum, quod eo die spicae feruntur ad sacrarium.140 Frugamenta a frugibus appellata.141 Frendere est frangere; unde at faba fresa; unde et dentibus
dicimus frendere.142 Formucapes forcipes dictae, quod forma capiant, id est ferventia.143 Farrago appellatur id, quod ex pluribus satis pabuli causa
datur iumentis.144 Fetiales a+ faciendo+ dicti: apud hos enim belli pacisque
faciendie ius est.145 Feretrius Iuppiter dictus a ferendo, quod pacem ferre putaretur;
ex cuius templo sumebant sceptrum, per quod iurareut,
et lapidem silicem, quo foedus ferirent.146 Femur, femoris, et femeu, feminis.147 Fenero et feneror dici potest.148 Frux, frugis dixerunt antiqui.149 Fructam et fructmn.150 Ferocit apud Catonem ferociter agit.151 Fivere item pro figere.152 Fruniscor et frunitum dixit Cato; nosque cum adhuc dicimus
infrunitum, certum est antiquos dixisse frunitum.153 Felices arbores Cato dixit, quae fructum ferunt, infelices,
quae non ferunt.154 Falsius et falsior cum rationabiliter dici possint, non tamen
sunt in consuetudine.155 Furum genetivus pluralis a fure.156
Fucilis, falsa; dicta autem quasi fucata.157 Feriae statae appellabantur, quod certo statutoque die observarentur.158 Fluoniam Iunonem mulieres colebant, quod eam sanguinis
fluorem in conceptu retinere putabant.159 Flammeo vestimento flaminica utebatur, id est Dialis uxor
et Iovis sacerdos, cui telum fulminis eodem erat colore.160 Fulguritum, id quod est fulmine ictum, qui locus statim
fieri putabatur religiosus, quod eum deus sibi dicasse videretur.161 Fanatica dicitur arbor fulmine icta.162 Fulmen dictum a fulvore flammae.163 Fulgere prisci pro ferire dicebant, unde fulgus dictum est.164 Funebres tibiae dicuntur, cum quibus in funere canitur,
quas flamini audire putabatur inlicitum.165 Flaminius camillus puer dicebatur ingenuus patrimes et
matrimes, qui flamini Diali ad sacrificia praeministrabat:
antiqui enim ministros camillos dicebant.166 Alii dicunt omnes
pueros ab antiquis camillos appellatos, sicut habetur in antiquo
carmine, cum pater filio de agricultura praeciperet (carm.
ad fil. 1): “Hiberno pulvere, verno luto, grandia farra camille
metes.167 ”
Flaminia dicebatur sacerdotula, quae Flaminicae Diali praeministrabat,
eaque patrimes et matrimes erat, id est patrem
matremque adhuc vivos habebat.168 Ficolea palus ficulneus.169 Flaminius lictor est, qui flamini Diali sacrorum causa
praesto est.170 Frequentarium frequentem.171 Fornacalia feriae institutae sunt farris torrendi gratia, quod
ad fornacem, quae in pistrinis erat, sacrilicium fieri solebat.172
Furvum bovem, id est nigrum, immolabant A[e]terno.173 Ferentarii levis armaturae pugnatores.174 Faustulum porcillum, feturam porcorum.175 Familiaris Romanus, privatus Romanus.176 Fana, quod fando consecrantur.177 Fastis diebus iocunda fari licebat, nefastis quaedam non
licebat fari.178 Fenus appellatur naturalis terrse fetus; ob quam causam
et nummorum fetus fenus est vocatum, et de ea re leges
fenebres.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.71
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [5] <<< >>> [7]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [6]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik