monumenta.ch > Paulus Diaconus > [4]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [3] <<< >>> [5]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [4]
1 Duco cum pro puto ponimus, ex Graeco deducitur, quod illi
dicunt doko.2 Duplionem antiqui dicebaut, quod dos duplum.3 Venit autem
a Graeco diploun.4 Duicensus dicebatur cum altero, id est cum filio census.5 Duis duas habet significationes.6 Nam et pro dis ponebatur
et pro dederis.7 Duidens hostia bidens.8 Duellum bellum, videlicet quod duabus partibus de victoria
contendentibus dimicatur.9 Inde et perduellio, qui pertinaciter
retinet bellum.10 Duonum bonum.11 Duplabis duplicabis.12 Duodeviginti dicendi consuetudinem a Graecis traxisse videmur,
qui sic enuntiant duoin deontoin eikosin, et evos deontos
eikosin.13 Dumosa frondosa.14
Dubat dubitat.15 Dubenus apud antiquos dicebatur, qui nunc dominus.16 Dusmo in loco apud Livium (trag. 39) signiticat dumosum
locum.17 Antiqui enim interserebant S litteram, et dicebant
cosmittere pro committere, et Casmenae pro Camenae.18 Dumecta antiqui quasi dumiceta appellabant, quae nos dumeta.19 Dumus a Graeco venit domos.20 Dracones dicti apo tou derkesthai, quod est videre.21 Clarissimam
enim dicuntur habere oculorum aciem: qua ex causa
incubantes eos thesauris custodiae causa finxerunt antiqui.22 Ideoque Aesculapio adtribuuntur, quod vigilantissimi generis
putantur, quae res medicinae maxime necessaria est.23 Dici mos erat Romanis in omnibus sacrificiis precibusque:
populo Romano Quiritibeusque, quod est Curensibus, quae
civitas Sabinorum potentissima fuit.24 Dalivum supinum ait esse Aurelius, Aelius stultum.25 Oscorum
quoque lingua significat insanum.26 Santra vero dici putat
ipsum, quem Graeci deilaion, id est, propter cuius fatuitatem
quis misereri debeat.27 Daps apud antiquos dicebatur res divina, quae fiebat aut
hiberna sementi, aut verna.28 Quod vocabulum ex Graeco deducitur,
apud quos id genus epularum dais dicitur.29 Itaque
et dapaticum se acceptos dicebant antiqui, significantes magnifice,
et dapaticum negotium amplum ac magnificum.30 Daedalam a varietate rerum artificiorumque dictam esse
apud Lucretium (1,7) terram, apud Ennium (inc. 46) Minervam,
apud Virgilium (Aen. 7,282) Circen, facile est intellegere,
cum Graeci daidallein significent variare.31
Damium sacrificium, quod fiebat in operto in honorem Deae,
dictum a contrarietate, quod minime esset damosion,
id est publicum.32 Dea quoque ipsa Damia et sacerdos eius
damiatrix appellabatur.33 Dacrimas pro lacrimas Livius saepe posuit, nimirum quod
Graeci appellant dakrua; item dautia, quie lautia dicimus,
et dantur legatis hospitii gratia.34 Danunt dant.35 Dasi dari.36 Danistae feneratores.37 Dagnades sunt avium genus, quas Aegyptii inter potandum
cum coronis devincire soliti sunt, quie vellicando morsicandoque
et canturiendo adsidue non patiuntur dormire potantes.38 Daunia Apulia appellatur a Dauno, Illyricae gentis claro
viro, qui eam, propter domesticam seditionem excedens patria,
occupavit.39 Dorsum dictum, quod pars ea corporis devexa sit deorsum.40 Donum ex Graeco est, quod illi vocant doron.41 Donaticae coronae dictae, quod his victores in ludis donabantur,
quae postea magnificentiae causa instituae sunt super
modum aptarum capitibus, quali amplitudine fiunt, cum
Lares ornantur.42 Dotem manifestum est ex Graeco esse.43 Nam didonai dicitur
apud eos dare.44 Doliola locus in Urbe sic vocatus, quia invadentibus Gallis
Senonibus Urbem sacra in eodem loco doliolis reposita fuerunt.45 Qua de causa in eodem loco ne despuere alicui.46 licebat.47 Doli vocabulum nunc tantum in malis utimur, apud antiquos
autem etiam in bonis rebus utebatur.48 Unde adhuc dicimus
sine dolo malo, nimirum quia solebat dici et bonus.49
Dirus dei ira natus.50 Derogare proprie est, cum quid ex lege vetere, quo minus
fiat, sancitur lege nova.51 Derogare ergo detrahere est.52 Dierectum dicebant per antiphrasin, volentes significare malum
diem.53 Dirigere apud Plautum invenitur pro discidere.54 Derunciunt depurgant.55 Dirutum aere militem dicebant antiqui, cui stipendium ignominiae
causa non erat datum, quod aes diruebatur in fiscum,
non in militis sacculum.56 Delicata dicebant dis consecrata, quae nunc dedicata.57 Unde
adhuc manet delicatus, quasi lusui dicatus.58 Dedicare autem
proprie est dicendo deferre.59 Depuvere caedere. Lucilius (1245): “Palmisque misellam
depuvit me”, id est verberavit me, quod ipsum ex Graeco
est apo tou paiein.60 Dedita intellegitur valde data.61 Deperire significat valde perire.62 Derreis Graeci appellant pelles nauticas, quas nos vocamus
segestria.63 Demum, quod significat post, apud Livium (dub. 44) demus
legitur.64 Alii demum pro dumtaxat posuerunt.65 Denicales feriae colebautur, cum hominis mortui causa
familia purgabatur.66 Graeci enim vekun mortuum dieunt.67 Deminutus capite appellatur, qui civitate mutatus est; et
ex alia famiha in aliam adoptatus; et qui liber alteri mancipio
datus est; et qui in hostium potestatem venit; et cui
aqua ignique interdictum est.68
Dividicula antiqui dicebant, quae nunc sunt castella.69 ex quibus
a rivo communi aquam quisque in suum fundum ducit.70 Defriu dicebant antiqui, ut deamare, deperire, significantes,
omuem fructum percipere.71 Dividiam discordiam.72 Deversus dicebant deorsum versus.73 Deinceps, qui deinde coepit, ut princeps, qui primum coepit.74 Deus dictus, quod ei nihil desit, vel quia omnia commoda
hominibus dat; sive a Graeco deos, quod significat metum,
eo quod hominibus metus sit.75 Sed magis constat, id vocabulum
ex Graeco esse dictum, aspiratione dempta, qui mos
antiquis nostris frequens erat.76 Dium antiqui ex Graeco appellabant ut a deo ortum et diurnum
sub caelo lumen, apo tou Dios.77 Unde adhuc suh diu
fieri dicimus, quod non sit sub tecto, et interdiu, cui contrarium
est noctu.78 Devitare valde vitare.79 Demagis pro minus dicebant antiqui.80 Denariae caerimoniae dicebantur et tricenariae, quibus sacra
adituris decem continuis diebus, vel triginta certis quibusdam rebus
carendum erat.81 Decrepitus est desperatus crepera iam vita, ut crepusculum
extremum diei tempus.82 Sive decrepitus dictus, quia propter
senectutem nec movere se, nec ullum facere potest crepitum.83 Decimanus appellatur limes, qui fit ab ortu solis ad occasum;
alter ex transverso currens appellatur cardo.84 Decumana ova dicuntur et decumcmi fluctus, quia sunt
magna.85 Nam et ovum decimum maius nascitur, et fluctus
decimus fieri maximus dicitur.86
Deprensa dicitur genus militaris animadversionis, castigatione
maior, ignominia minor.87 Decima quaeque veteres dis suis offerebant.88 Decuriones appellantur, qui denis equitibus praesunt.89 Depolitum perfectum, quia omnes perfectiones antiqui politiones
appellabant.90 Degunere degustare.91 Decures decuriones.92 Depubem porcum lactantem, qui prohibitus sit pubesfieri.93 Decotes togae detritae.94 Dictynna Diana, quam esse lunam putabant, dicta, quod
fulgore suo noctu omnia ostendat.95 Deblaterare est stulte loqui.96 Nam Graeci blakas stultos
appellant.97 Dicaearchia vocabatur, quae nunc Puteoli, quod ea civitas
quondam iustissime regebatur.98 Demoe apud Atticos sunt, ut apud nos pagi.99 Dice pro dicam antiqui posuere.100 Decermina dicuntur, quffi decerpuntur purgandi causa.101 Disertiones divisiones patrimoniorum inter consortes.102 Dispensatores dicti, quia aes pensantes espendebant, non
adnumerabant.103 Hinc deducuntur expensa sive dispensata vel
conpensata.104 Item conpendium , dispendium, assipondium, dupondium.105 Dispescere est proprie pecus a pastione deducere, ut conpescere
una pascere et in uno loco continere.106 Despretus valde spretus.107 Desivare desinere.108 Dissulcus porcus dicitur, cum in cervice saetas dividit.109
Disertus a disserendo dictus.110 Dignorant, signa inponunt, ut fieri solet in pecoribus.111 Disertim pro diserte dixerunt antiqui.112 Distisum et pertisum dicebant, quod nunc di<s>taesum et
pertaesum.113 Delubrum dicebant fustem delibratum, hoc est decorticatum,
quem venerabantur pro deo.114 Delicia est tignum, quod a culmine ad tegulas angulares
infimas versus fastigatum collocatur; unde tectum deliciatum
et tegulae deliciares.115 Degere antiqui posuerunt pro expectare.116 Deteriae porcae, id est macilentae.117 Delibare aquam sulco derivare.118 Delicare ponebant pro dedicare.119 Deliquium solis a delinquendo dictum, quod delinquat in
cursu suo.120 Delinquere est praetermittere, quoduon oportet praeteriri;
hinc deliquia et delicta.121 Deliquum apud Plautum (Cas. 207) significat minus.122 Detudes esse detunsos, deminutos.123 Delaniare est discindere et quasi lanam trahere, unde lacinia
et lanius dicitur, qui pecus discindit.124 Delapidata lapide strata.125 Dextans dicitur, quia assi deest sextaus, quemadmodum duodeviginti
et deunx.126 Deluit solvit, a Graeco dialuein.127
Dilectus militum, et is, qui significatur amatus, a legendo
dicti sunt.128 Deliberare a libella, qua quid perpenditur, dictum.129 Detrectare est male tractare.130 Dextimum et sinistimum antiqui dixerunt.131 Dextera auspicia prospera.132 Dextrarum tibiarum genus est, quae dextra tenentur.133 Diobolares meretrices dicuntur, quae duobus obolis ducuntur.134 Dies dictus, quod diviui sit operis, sive ab Iove, eius, ut
putabant, rectore, qui Graece Dia appellatur ; sive quod aer
diurnus dehiscat in candorem.135 Diabathra genus solearum Graecanicarum.136 Deorata perorata.137 Deactio peractio.138 Dianius locus Dianae sacratus.139 Diffarreatio genus erat sacrificii, quo iuter virum et mulierem
fiebat dissolutio.140 Dicta diffarreatio, quia fiebat farreo
libo adhibito.141 Dium, quod sub caelo est extra tectum, ab Iove dicebatur,
et Dialia flamen, et dius heroum aliquis a Iove genus ducens.142 Defrensam detritam atque detunsam.143 Deinde compositum est ex pnepositione et loci significatione,
ut exinde, perinde, proinde, suhinde, quae item tempus
significant.144 Diox genus piscis frequens in Ponto.145 Deincipem antiqui dicebant proxime quemque captum, ut
principem primum captum.146
Diomedis campi in Apulia appellantur, qui ei in divisione
regni, quam cum Dauno fecit, cesserunt.147 Diomedia insula, in qua Diomedes sepultus est, excedens
Italia.148 Depontani senes appellabantur, qui sexagenarii de ponte
deiciebantur.149 Desiderare et considerare a sideribus dici certum est.150 Decures decuriones.151 Defomitatum a fomitibus succisum, quibus confoveri erat
solitum.152 Depeculatus a pecore dicitur.153 Qui enim populum fraudat,
peculatus poena tenetur.154 +Decultarunt valde occultarunt+.155 Decalicatum calce litum.156 Dium fulgur appellabant diurnum, quod putabant Iovis, ut
nocturnum Summani.157 Dicassit dixerit.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.59
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [3] <<< >>> [5]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [4]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik