monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 2. > [3]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [2] <<< >>> [4]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [3]
1 Corona cum videatur a choro dici, caret tamen aspiratione.2 Sive coronae dicuntur quod honorent eos, quibus inponuntur.3 Coturnix appellatur a sono vocis.4 Cornua Liberi patris simulacro adiciuntur, quem inventorem
vini dicunt, eo quod homines nimio vinotruces fiunt.5 Corgo apud antiquos pro adverbio, quod est profecto, ponebatur.6 Corbitae dicuntur naves onerariae, quod in malo earum
summo pro signo corbes solerent suspendi.7 Colurna hastilia ex corno arbore facta.8 Cothones appellantur portus in mari interiores arte et manu
facti.9 Conlatia oppidum fuit prope Romam, eo quod ibi opes aliarum
civitatum fuerint conlatae, a qua porta Romae Conlatina
dicta est.10 Conlucare dicebant, cum profanae silvae rami deciderentur
officientes lumini.11 Conlativum sacrificium dicitur, quod ex conlatione offertur.12 Colophon dixerunt, cum aliquid finitum significaretur.13 Concinnare est apte componere.14 Concinere enim convenire est.15 Concilium dicitur a populi consensu; sive concilium dicitur
a concalando, id est vocando.16 Conciliabulum locus, ubi <in> concilium convenitur.17
Contio significat conventum, non tamen alium, quam eum
qui <a> magistratu vel a sacerdote publico per praeconem
convocatur.18 Contubernales dicuntur a tabernis, quae fiebant ex tabulis.19 Unde et tabernacula sunt dicta, licet ex tentoriis [et ex]
pellibus fiant.20 Contubernium dicitur contubernalium habitatio.21 Conclavia dicuntur loca, quae una clave clauduntur.22 Contemplari dictum est a templo, id est loco, qui ab omni
parte aspici, vel ex quo omnis pars videri potest, quem antiqui
templum nominabant.23 Comitiales dies appellabant, cum in comitio conveniebant
qui locus a coeundo, id est insimul veniendo est dictus.24 Calatores dicebantur servi, apo tou calein, quod est vocare,
quia semper vocari possent ob necessitatem servitutis.25 Condulus anulus.26 Condalium similiter anuli genus.27 Contestari est, cum uterque reus dicit: Testes estote.28 Codeta ager, in quo frutices existunt in modum codarum
equinarum.29 Condictum est, quod in commune est dictum.30 Coctum a cogendo dicitur, quia coquendo coartetur, ut ad
utilitatem vescendi perducatur.31 Cocula vasa aenea, coctionibus apta.32 Alii cocula dicunt ligna
minuta, quibus facile decoquantur obsonia.33 Cohum lorum, quo temo buris cum iugo conligatur, a cohibendo
dictum.34 Cohum poetae caelum dixerunt, a chao, ex quo putabant
caelum esse formatum.35
Comcedias constat appellari ex eo, quod initio in vicis iuvenes
cantare soliti essent crebro convenientes.36 Cicuma avis noctua.37 Coclacae dicuntur lapides ex flumine, rotundi ad coclearum
similitudinem.38 Cocetum genus eduli ex melle et papavere factum.39 Confugelam antiqui confugium dicebant.40 Conpraedes eiusdem rei populo sponsores.41 Conpascuus ager, relictus ad pascendum communiter vicinis.42 Conpescere est velut in eodem pascuo continere.43 Conpitalia festa, quae in compitis peragebant.44 Congruere dictum est a gruibus, quae non fere segregantur,
sive cum volant, sive cum pascuntur.45 Cognomines dicuntur, qui eiusdem sunt nominis.46 Cerrones leves et inepti, a cratibus dicti, quod Siculi adversus
Athenienses cratibus pro scutis sunt usi, quas Graeci
gerras appellant.47 Comptum genus libaminis, quod ex farina conspersa faciebant.48 Comptum Afranius pro ornatu et excultu posuit.49 Conflages loca dicuntur, in quae undique confluunt venti.50 Copona taberna a copiis dicta.51 Compilare cogere est et in unum condere.52 Conpernes nominantur homines genibus plus iusto coniunctis.53 Confoedusti foedere coniuncti.54
Commissatio a vicis, quos Graeci komas dicunt, appellatur.55 In his enim habitabant, priusquam oppida conderentur, quibus
in locis alii alios convictus causa invitabant.56 Committere proprie est insimul mittere: nunc eo utimur et
pro facere, aut pro linquere, aut pro incipere.57 Condere proprie est in unum et interiorem locum dare ad
custodiam faciliorem; quod verbuin nunc significat conscribere,
nunc facere, nunc componere et instruere.58 Consulas antiqui ponebant non tantum pro consilium petas
et perconteris, sed etiam pro iudices et statuas.59 Cossi ab antiquis dicebantur natura rugosi corporis homines,
a similitudine vermium liguo editorum, qui cossi appellantur.60 Consilium vel a consulendo dicitur, vel quod in unam sententiam
plurium mentes consiliant et conveniant; sed a silentio
credibilius dictum putatur, quo maxime invenitur.61 Conscripti dicebantur, qui ex equestri ordine patribus adscribebantur,
ut numerus senatorum expleretur.62 Consposos antiqui dicebant fide mutua conligatos.63 Consualia ludi dicebantur, quos in honorem Consi faciebant,
quem deum consilii putabant.64 Conventus quattuor modis intellegitur.65 Uno, cum quemlibet
hominem ab aliquo conventum esse dicimus.66 Altero, cum
signilicatur multitudo ex compluribus generibus hominum contracta
in unum locum.67 Tertio, cum a magistratibus iudicii
causa populus congregatur.68 Quarto cum aliquem in locum
frequentia hominum supplicationis aut gratulationis causa
conligitur.69 Convicium a vicis, in quibus prius habitatum est, videtur
Dictum, vel inmutata littera quasi convocium.70 Coniuoli oculi sunt in angustum coacti coniventibus palpebris.71
Consternatio, quae est concitatio quaedam subita ex aliquo
metu, a sternutamento deducta est, quod eo toto concutimur
corpore.72 Considerare a contemplatione siderum videtur appellari.73 Constitutus hominum a consistentium multitudine appellatur.74 Convallis est planities ex omni parte comprehensa montibus
collibusve.75 Valles duobus lateribus inclausa planites.76 Valles
deminutivum valleada facit.77 Convoti isdem votis obligati.78 Cibus appellatur ex Graeco, quod illi peram, in qua cibum
recondunt, cibisim appellant.79 Ciccum membrana tenuis malorum punicorum.80 Cispius mons est in urbe Aesquilianae regionis de nomine
cuiusdam hominis dictus.81 Citimus extremus.82 Uls enim facit ultra, ultimus cis, citra,
citimus.83 Cicindela genus muscarum, quod noctu lucet, videlicet a
candela, unde etiam candelahra putantur appellata.84 Citrosa vestis appellata est a similitudine citri.85 Civicam coronam civis salutis suae causa servatus in proelio
dabat, quie erat <i>lignea, frondem habens perennem.86 Circanea dicitur avis, qute volans circumitum facit.87 Circites circuli ex sere facti.88 Cilium est folliculum, quo oculus tegitur, unde fit supercilium.89 Cimmeri dicuntur homines, qui frigoribus occupatas terras
incolunt, quales fuerunt inter Baias et Cumas in ea regione,
in qua convallis satis eminenti iugo circumducta est, quae
neque matutino, neque vespertino tempore sole contingitur.90 Cimbri lingua Gallica latrones dicuntur.91
Cingulos appellabant homines, qui in his locis, ubi cingi
solet, satis sunt tenues.92 Cillibae mensae rotundae.93 Chilo dicitur cognomento a magnitudine labrorum.94 Cilo sine aspiratione, cui frons est eminentior, ac dextra
sinistraque velut recisa videtur.95 Cisterna dicta est, quod cis, id est infra, terram.96 Camillus proprie appellatur puer ingenuus.97 Capuam in Campania quidam a Capye appellatam ferunt,
quem a pede introrsus curvato nominatum antiqui nostri
Falconem vocant; alii a planitie regionis.98 Camenae Musae a carminibus sunt dictae, vel quod canunt
antiquorum laudes, vel quod sint castae mentis praesides.99 Camara et camuri boves a curvatione ex Graeco dicuntur.100 Campas marinos equos Graeci a flexu posteriorum partium
appellant.101 Catampo genus est lusus.102 Carissam apud Lucilium (1129) vafrum significat.103 Caerimoniarum causam alii ab oppido Caere dictam existimant;
alii a caritate dictas iudicant.104 Caelibem dictum existimant, quod dignam caelo vitam agat.105 Catamitum pro Ganymede dixerunt, qui fuit lovis concubinus.106 Caeculus condidit Praeneste.107 Unde putant Caecilios ortos,
quorum erat nobilis familia apud Romanos.108 Alii appellatos
eos dicunt a Caecade Troiano, Aeneae comite.109 Caelius mons dictus est a Caele quodam ex Etruria, qui
Romulo auxilium adversum Sabinos praebuit, eo quod in eo
domicilium habuit.110 Caecum vallum dicitur, in quo praeacuti pali terrae adfixi
herbis vel frondibus occuluntur.111
Catillones appellabant antiqui gulosos.112 Catillatio grave obprobrium hominibus generosis obiciebatur,
si qui provincias amicas populi Romani expoliassent.113 Caesticillus appellatur circulus, quem superponit capiti, qui
aliquid est laturus in capite.114 Caespes est terra in modum lateris ciesa cum herba, sive
frutex recisus et truncus.115 Catulinam carnem esitavisse, hoc est comedisse, Romanos,
Plautus in Saturione (111) refert.116 Catax claudus.117 Caecultare est caecos imitari.118 Caesariati comati.119 Catularia porta Romae dicta est, quia non longe ab ea ad
placandum caniculae sidus frugibus inimicum rufae canes
immolabantur, ut fruges flavescentes ad maturitatem perducerentur.120 Caedem putant ex Graeco dici, quod apud illos+ kethin+ significet
interficere.121 Caenina urbs, quae fuit vicina Romae, a Caenite conditore
appellata est.122 Catulus genus quoddam vinculi, qui interdum cauis appellatur.123 Caestus vocantur et hi, quibus pugiles dimicant, et genus
quoddam ornatus mulierum.124 Caediciae tabernae in via Appia a domini nomine sunt
vocatae.125 Cavillatio est iocosa calumniatio.126 Cati fons, ex quo aqua Petronia in Tiberim fluit, dictus,
quod in agro fuerit cuiusdam Cati.127 Cacula servus militis. Plautus (Trin. 721): «Video caculam
militarem.128 » Dicitur autem a Graeco kalon, quod fustibus
clavisque ligneis ad tutelam dominorum armari soliti sunt.129 Canalicolae forenses homines pauperes dicti, quod circa
canales fori consisterent.130 Cana dicunt Graeci, nos canistra et per deminutionem canistella.131 Canicae furfures de farre a cibo canum vocatae.132 Cancri dicebantur ab antiquis, qui nunc per deminutionem
cancelli; ex quo genere sunt calces, qui per deminutionem
appenantur calculi.133 Canentas capitis ornamenta.134 Canta pro cantata ponebant.135 Caudicariae naves ex tabulis grossioribus factae.136 Candelabrum dictum, quod in eo candelae figantur.137 Cantherius hoc distat ab equo, quo[d] maialis a verre, capo
a gallo, berbix ab ariete.138 Est enim cantherius equus, cui
testiculi amputantur.139 Cavillum cavillatio, id est inrisio.140 Caudeae cistellae ex iunco, a similitudinem equinie caudae
factae.141 Caulae a cavo dictae.142 Antiquitus enim ante usum tectorum
oves in antris claudebantur.143 Cavum a chao dictum et eius inanitate.144 Caculatum servitium.145 Calones calcei ex ligno facti.146 Clacendix genus conchae.147 Calpar genus vasis fictilis.148
Calces ampullae plumbeae.149 Calbeos armillas dicebant, quibus triumphantes utebantur,
et quibus ob virtutem milites donabantur.150 Calix, quod in eo calidum bibitur.151 Calpurni a Calpo, Numae regis filio, sunt oriundi.152 Callim antiqui dicebant pro clam, ut nis pro nobis, sam pro
suam, im pro eum.153 Calicata aedificia calce polita.154 Caliptra genus [est] vestimenti, quo capita operiebant.155 Calathos Graeci, nos dicimus quasillos.156 Caduceatores legati pacem petentes. Cato (inc. 4): «Caduceatori»,
inquit, «nemo homo nocet».157 Carinantes probra obiectantes, a carina dicti, quae est infima
pars navis; sic illi sortis infimae.158 Cadmea terra, quae in aes coicitur, ut fiat orichalcum.159 Casa a cavatione dicta.160 Cascum antiquum.161 Casnar senex Oscorum lingua.162 Cassiculum reticulum a cassibus per deminutionem dictum.163 Caseus a coeundo dictus.164 Casilam antiqui pro casside ponebant.165 Cassabundus crebro cadens.166 Casaria, quae custodit casam.167 Cassia via a Cassio strata.168 Caput ex Graeco dictum quod illi interdum kara ten kephalev
dicunt.169 Caperratum rugosum a cornuum caprinorum similitudine
dicitur.170
Capis poculi genus, dictum a capiendo.171 Capsae a Graeco appellantur; has illi kamptras dicunt.172 Capital facinus, quod capitis poena luitur.173 Capronae equorum iubae in frontem devexae, dictae quasi
a capite pronae.174 Capidulum genus vestimenti, quo caput tegebatur.175 Caprae dictae, quod omne virgultum carpant, sive a crepitu
crurum.176 Unde et crepas eas prisci dixerunt.177 Cuppes et cupedia antiqui lautiores cibos nominabant; inde
et macellum forum cupedinis appellabant.178 Cupedia autem a
cupiditate sunt dicta, vel, sicut Varro vult, quod ibi fuerit
Cupedinis equitis domus, qui fuerat ob latrocinium damnatus.179 Caprunculum vas fictile.180 Curatores dicuntur, qui pupillis loco tutorum dantur; sive
illi, qui rei frumentariae agrisve dividendis preapositi sunt.181 Curia locus est, ubi publicas curas gerebant.182 Calabra curia
dicebatur, ubi tantum ratio sacrorum gerebatur.183 Curiae etiam
nominantur, in quibus uniuscuiusque partis populi Romani
quid geritur, quales sunt hae, in quas Romulus populum
distribuit, numero triginta, quibus postea additae sunt quinque,
ita ut in sua quisque curia sacra publica faceret feriasque
observaret, hisque curiis singulis nomina Curiarum virginum
inposita esse dicuntur, quas virgines quondam Romani
de Sabinis rapuerunt.184 Curriculo pro cursim ponebant. Plautus (inc. frg. 17): “Licet”,
inquit, “vos abire curriculo”.185 Curriculus deminutivum est a curru.186 Curtilacum appellatur a Curtio , qui eo loco in profundissimum
se ob salutem Romani populi proiecit hiatum.187 Curionium aes dicebatur, quod dabatur curioni ob sacerdotium
curionatus.188
Curis est Sabine hasta.189 Unde Romulus Quirinus, quia eam
ferebat, est dictus; et Romani a Quirino Quirites dicuntur.190 Quidam eum dictum putant a Curibus, quae fuit urbs opulentissima
Sabinorum.191 Curitim lunonem appellabant, quia eandem ferre hastam
putabant.192 Curiales eiusdem curiae, ut tribules et municipes.193 Currules equi quadrigales.194 Curiata comitia a curiis sunt appellata.195 Centurionus antea, qui nunc centurio, et curionus et decurionus
dicebantur.196 Cur[r]ules magistratus appellati sunt, quia curru vehebantur.197 Curia tifata a Curio dicta est, qui[a] eo loco domum habuerat.198 Cura dicta est, quasi coreda, vel quia cor urat.199 Cum imperio est dicebatur apud antiquos, cui nominatim
a populo dabatur imperium.200 Cum potestate est dicebatur de eo, qui a populo alicui negotio
praeferebatur.201 Cuniculum, id est foramen sub terra occultum, aut animali,
quod simile est lepori, appellatur, cui subterfossa terra
latere est solitum, aut a cuneorum similitudine, qui omnem
materiam intrant findentes.202 Clunaclum cultrum sanguinarium dictum, vel quia ad clunes
dependit, vel quia clunes hostiarum dividit.203 Cumerum vas nuptiale a similitudine cumerarum, qute fiunt
palmeae vel sparteae ad usum popularem, sic appellatum.204 Culcita, quod tomento inculcatur appellata.205 Culcitula fusticulus quidam ligneus in sacris dicebatur.206
Cumulter significat cum altero, dictum ab antiquis ita brevitatis
causa, ut sodes pro si audes, scilicet pro scias licet,
sis pro si vis.207 Culliola cortices nucum viridium dicta a similitudine culleorum,
quibus vinum sive oleum continetur.208 Cussilirem pro ignavo dicebant antiqui.209 Cum populo agere, hoc est populum ad concilium aut comitia
vocare.210 Cuncti significat quidem omnes, sed coniuncti et congregate;
at vero omnes etiam si diversis locis sint.211 Cunire est stercus facere, unde et inquinare.212 Cuturnium vas, quo in sacrificiis vinum fundebatur.213 Culigna vas potorium. Cato (or. inc. 16) : “Culignami”, inquit,
“in feno Graeco ponit, ut bene oleat.214 ”
Coctiones dicti videntur a cunctatione, quod in emendis vendendisque
mercibus tarde perveniant ad iusti pretii finem.215 Itaque apud antiquos prima syllaba per U litteram scribebatur.216 Custodelam dicebant antiqui, quam nunc dicimus custodiam.217 Cumbam Graeci kumbenp appellant.218 Cutis Graecam habet originem.219 Hanc enim illi dicunt kutin.220 Cutiliae lacus appellatur, quod in eo est insula, Kotule nominata
a Graecis.221 Cnephosum antiqui dicebant tenebricosum.222 Graeci enim knephas
appellant obscurum.223 Cymbium poculi genus a similitudine navis, quae kumbis
dicitur, appellatum.224 Calasis tunicae genus, quod Graeci kalasinon dicunt.225 Alii
dicunt nodum esse tunicae muliebris, quo conexa circa cervicem tunica
submittitur.226
Cyparissiae dicuntur ignes prodigiosi a similitudine cypressorum.227 Cybebe Mater, quam dicebant Magnam, ita appellabatur,
quod ageret homines in furorem,quod Graeci kubebon dicunt.228 Cybele vero eadem dicta a loco, qui est in Phrygia.229 Cytherea Venus ab urbe Cythera, in quam primum devecta
esse dicitur concha, cum in mari esset concepta.230 Cyllenius Mercurius dictus, quod omnem rem sermo sine
manibus conficiat, quibus partibus corporis qui carent kulloi
vocantur, ideoque quadratum eum fingunt.231 Alii volunt sic
appellatum, quod in Cyllenia via sit nutritus.232 Alii, quod in monte
Arcadiae Cyllene.233 Alli, quod a Cyllene sit nympha
educatus.234 Cypria Venus, quod ei primum in Cypro insula templum
sit constitutum, vel quia parientibus praesideat, quod Graece
kuein parere sit.235 Cynthius Apollo a Cyntho Deli monte vocatus.236 Chalcidicum genus aedificii ab urbe Chalcidica dictum.237 Choragium instrumentum scaenarum.238 Chaos appellat Hesiodus (Theog. 116) confusam quandam
ab initio unitatem, hiantem patentemque in profundum.239 Ex
eo et chaskein Graeci, et nos hiare dicimus.240 Unde lanus detracta
aspiratione nominatur id, quod fuerit omnium primum;
cui primo supplicabant velut parenti, et a quo rerum
omnium factum putabant initium.241 Choenica mensune genus.242 Cybium dictum, quia eius medium aeque patet in omnes
partes, quod genus ageometricis kubos dicitur.243 Unde etiam
tessellae quadratae kuboi.244 Hinc et cybios genus piscis, quia
piscantes id genus piscium velut aleam ludant.245
Cnasonas acus, quibus mulieres caput scalpunt.246 Creperum dubium, unde increpitare dicimus, quia maledicta
fere incerta et dubia sunt.247 Crepitulum ornamentum capitis; id enim in capitis motu
crepitum facit.248 Crocotillum valde exile. Plautus (Cist. 408): “Extortis talis
cum crocotillis crusculis.249 ”
Crusculum deminutivum a crure.250 Crines a discretione dicti, quam Graeci krisein appellant.251 Nam
idem eos krinidas vocant.252 Crocatio corvorum vocis appellatio.253 Crucium, quod cruciat. Unde Lucilius (1146) vinum insuave
crucium dixit.254 Crocotinum genus operis pistorii.255 Crustariae taberna a vasis potoriis crustatis dictae.256 Cracentes graciles. Ennius (Ann. 505): “Succincti gladiis
media regione cracentes.257 ”
Crevi modo significat hereditatem adii: modo maior aetate
vel censu sum: modo iudicavi: modo divisi.258 Quae omnia a
duobus verbis cresco et cerno veniunt, cuius unius origo ex
Graeco trahitur, quod illi krainein dicunt perficere.259 Creterrae vocabulum trahitur a cratere, quod vas est
vini.260 Craticulum a Graeco krateutai deducitur.261 Centuria in agris significat ducenta iugera; in re militari
centum homines.262
Centuriatus ager in ducena iugera definitus, quia Romulus
centenis civibus ducena iugera tribuit.263 Centuriata comitia item curiata comitia dicebantur, quia
populus Romanus per centenas turmas divisus erat.264 Centenariae cenae dicebantur, in quas lege Licinia non plus
centussibus praeter terra enata inpendebatur, id est centum
assibus, qui erant breves nummi ex aere.265 Cena apud antiquos dicebalur, quod nunc est prandium:
vesprna, quam nunc cenam appellamus.266 Censionem facere dicebatur censor, cum multam equiti inrogabat.267 Cenacula dicuntur, ad quae scalis ascenditur.268 Centumviralia iudicia a centumviris sunt dicta.269 Nam cum
essent Romae triginta et quinque tribus, qua et curiae sunt
dictae, terni ex singulis tribubus sunt electi ad iudicandum,
qui centumviri appellati sunt: et, licet quinque amplius
quam centum fuerint; tamen, quo facilius nominarentur,
centumviri sunt dicti.270 Centaurion medicamentum a Chirone centauro inventum.271 Censere nunc significat putare, nunc suadere, nunc decernere.272 Censio hastaria dicebatur, cum militi multae nomine ob
delictum militare indicebatur, quod hastas daret.273 Cercolopis genus simiae, qui ultimam partem caudae villosam
habet.274 Cerritus furiosus.275 Cervus, quod keratai, id est cornua, gerat, dictus.276 Cereos Saturnalibus muneri dabant humiliores potentioribus,
quia candelis pauperes, locupletes cereis utebantur.277
Celsus ex Graeco kellein dictus.278 Celeres antiqui dixerunt, quos nunc equites dicimus, a Celere,
interfectore Remi, qui initio a Romulo his praepositus
fuit; qui primitus electi fuerunt ex singulis curiis deni, ideoque
omnino trecenti fuere.279 Cermalus locus in Urbe sic nominatus.280 Columnae dicae, quod culmina sustineant.281 Cermalus calciamenti genus.282 Crepidines saxa prominentia.283 Cloacae a conluendo dictae.284 Cluras simias a clunibus tritis dictas existimant.285 Crustumina tribus a Tuscorum urbe Crustumeria dicta est.286 Clucidatum dulce et suave dicebatur.287 Cloelia familia a Clonio, Aeneae comite, est appellata.288 Clumae folliculi hordei.289 Clutum Graeci kluton dicunt.290 Unde accepta praepositione
fit inclytus.291 ln enim saepe augendi causa <a>dicimus, ut invocavit,
inclamavit.292 Clipeum antiqui ob rotunditatem etiam corium bovis appellarunt,
in quo foedus Gabinorum cum Romanis fuerat descriptum.293 Classes clipeatas antiqui dixerunt, quos nunc exercitus vocamus.294 Cloeliae fossae a Cloelio, duce Albanorum, dicta.295 Claudere et clavis ex Graeco descendit, cuius rei tutelam
penes Portunum esse putabant, qui clavim manu tenere fingebatur
et deus putabatur esse portarum.296
Clavim consuetudo erat mulieribus donare ob significandam
partus facilitatem.297 Clausula quam Graeci epodon vocant, a brevi conclusione
est appellata.298 Clavata dicuntur aut vestimenta clavis intertexta aut calciamenta
clavis confixa.299 Clavus annalis appellabatur, qui figebatur in parietibus
Sacrarum aedium per annos singulos, ut per eos numerus
colligeretur annorum.300 Classis procincta, exercitus instructus.301 Clingere, cingere, a Graeco kukloun dici manifestum est.302 Cercopa Graeci appellant lucrari undique cupientem, quasi
kedrona, quem nos quoque lucriontim vocamus.303 Classici testes dicebantur, qui signandis testamentis adhibebantur.304 Commoetaculum genus virgulae, qua in sacrificiis utebantur.305 Cervaria ovis, quae pro cerva immolabatur.306 Crep[p]os, id est lupercos, dicebant a crepitu pellicularum,
quem faciunt verberantes.307 Mos enim erat Romanis in Lupercalibus
nudos discurrere et pellibus obvias quasque feminas
ferire.308 Condere componere.309 Cincia locus Romae, ubi Cinciorum monumentum fuit.310 Capital linteum quoddam, qui in sacrificiis utebautur.311 Castrensi corona donabatur, qui primus hostium castra
pugnando introisset, cui insigne erat ex auro vallum.312 Colluviaris porcus dicitur, qui cibo permixto et colluvie nutritur.313 Cognitor est, qui litem alterius suscipit coram ab eo, cui
datus est.314 Procurator autem absentis nomine actor fit.315
Claudiana tonitrua appellabantur, quia Claudius Pulcher
instituit, ut ludis post scaenam coiectus lapidum ita fieret,
ut veri tonitrus similitudinem imitarotur.316 Nam antea leves
admodum et parvi sonitus fiebant, cum clavi et lapides in
labrum aeneum coiverentur.317 Caesones appellantur ex utero matris exsecti.318 Caesar, quod est cognomen luliorum, a caesarie dictus est,
quia scilicet cum caesarie natus est.319 Capsit prenderit.320 Capreoli, vitium cincinni intorti, quia ad locum capiendum
tendunt, appellati.321 Capillatam vel capillarem arborem dicebant, in qua capillum
tonsum suspendebant.322 Contestari litem dicuntur duo aut plures adversarii, quod
ordinato iudicio utraque pars dicere solet : testes estote.323 Caviares hostiae dicebantur, quod caviae [id est] pars hostiae
cauda tenus dicitur, et ponebatur in sacrificio procollegio
pontificum quinto quoque anno.324 Confeta sus dicebatur, quae cum omni foetu adhibebatur ad
sacrificium.325 Conclavatae dicebantur, quae sub eadem erant clave.326 Colossus a Caleto artifice, a quo formatus est, dictus.327 Fuit
enim apud Rhodum insulam statua solis alta pedes centum
et quinque.328 Codeta appellatur ager trans Tiberim, quod in eo virgulta
nascuntur ad caudarum equinarum similitudinem.329 Censui censendo agri proprie appellantur, qui et emi et
venire iure civili possunt.330 Comedum bona sua consumentem antiqui dixerunt.331 Comedo, comedonis, qui, ut supra, bona sua consumit.332
Censores dicti, quod rem suam quisque tanti aestimare solitus
sit, quantum illi censuerint.333 Consiluere Ennius (Ann. 293) pro conticuere posuit.334 Claritudinem claritatem.335 Casus dicimus non modo ea, quae fortuita hominibus accidunt,
sed etiam vocabulorum formas, quia in aliam atque
aliam cadunt effigiem.336 Catachresin tropum nos abusionem dicimus, cum alienis
abutimur perinde ac si propriis, cum propria deficiunt.337 Cocum et pistorem apud antiquos eundem fuisse accepimus.338 Naevius (com. 121): “Cocus”, inquit, ”edit Neptunum, Venerem,
Cererem”.339 Significat per Cererem panem, per Neptunum
pisces, per Venerem holera.340 Cammensem cursorem Titinnius (184) pro pistore dixit.341 Conlativum ventrem magnum et turgidum dixit Plautus,
(Curc. 231), quia in eum omnia edulia congeruntur.342 Convexum est ex omni parte declinatum, qualis est natura
caeli, quod ex omni parte ad terram versus declinatum est.343 Calicatis calce politis.344 Confecerunt una fecerunt.345 Crebrisuro apud Ennium (inc. 35) significat vallum crebris
suris, id est palis, munitum.346 Cyprio bovi merendam Ennius (var. 26) sotadico versu
cum dixit, significavit id, quod solet fieri in insula Cypro,
in qua boves humano stercore pascuntur.347 Idem cum dicit
(Sat. 66): “Propter stagna, ubi lanigerum genus piscibus
pascit": esse paludem demonstrat, in qua nascuntur pisces
similes ranunculis, quos oves consectatae edunt.348 Consponsor coniurator.349 Canturnus nomen loci.350
Centenas pondo dicebaut antiqui referentes ad libras.351 Coepiam futurum tempus ab eo, quod est coepi.352 Cato (or.
inc.): “Coepiam seditiosa verba loqui.353 ” Invenitur quoque
apud maiores et infinitivi modi coepere.354 Contionem antiqui masculino genere posuere.355 Cognitu facilia eadem ratione dicitur, qua dictu facilia, et
perspectu et factu facilia.356 Contagionem esse dicendum, non contagium.357 Clitellae dicuntur non tantum eae, quibus sarcinae conligatae
mulis portantur, sed etiam locus Romae propter similitudinem,
et in via Flaminia loca quaedam devexa subinde
et adcliva.358 Est etiam tormenti genus eodem nomine appellatum.359 Cloacale flumen dixit Cato pro cloacarum omnium conluvie.360 Compluriens a compluribus significat stepe. Cato (or. inc. 18):
“Contumelias mibi dixisti comipluriens”.361 Citeria appellabatur effigies quaedam arguta et loquax ridiculi
gratia, quie in pompa vehi solita sit.362 Cato in Marcum
Cae[ci]lium (6): “Quid ego cum illo dissertem amplius, quem
ego denique credo in pompa vectitatum ire ludis pro citeria,
atque cum spectatoribus sermocinaturum.363 ”
Curionem agnum Plautus (Aul. 562-3) pro macro dixit,
quasi cura macruisset.364 Coniector interpres somniorum.365 Comperce pro conpesce dixerunt antiqui.366 Comparsit Terentius (Phorm. 44) pro conpescuit posuit.367 Creduas credas. Plautus (Bacch. 476): “Ipsus nec amat,
nec tu creduas.” [Ipsus pro ipse.]
Corius ab antiquis masculino genere dicebatur.368 Plautus (inc.
frg. 18): “lam tibi tuis meritis crassus corius redditus est.369 ”
Pari modo diverso genere dicebant heac lupus, haec metus,
hirc amnis, hic frons.370 Cullus quoque masculine dixerunt.371 Est enim genus tormenti
e corio.372 Crumina sacculi genus. Plautus (inc. frg. 19): “Di bene vertant,
tene cruminam, inerunt triginta minae.373 ”
Corinthienses ex eo dici coeperunt, ex quo coloni Corinthum
sunt deducti, qui ante Corinthii sunt dicti; quam consuetudinem
servamus etiam, cum Romanenses et Hispanenses
et Sicilienses negotiatores dicimus, qui in alienis civitatibus
negotiantur.374 Cavitionem dicebant, quam modo dicimus cautionem.375 Consuetionem Plautus (Amph. 490) pro consuetudine dixit.376 Corculum a corde dicebant antiqui sollertem et acutum.377 Plautus in Casina (837): “Ego sum liber, meum corculum,
melliculum, verculum.378 ”
Casinam fabulam Plautus inscripsit ab ancillae nomine Casi<n>a,
quam amari a se<ne> introduxit.379 Conivola occulta.380 Cogitatim adverbialiter pro cogitate.381 Clientam pro cliente Plautus dixit.382 Comoedice figuratum a comoedo. Plautus (Mil. 213): «Euge
Eus<cheme> adstetisti et dul<i>ce et comoedice!”
Capulum et manubrium gladii vocatur, et id, quo mortui
efferuntur, utrumque a capiendo dictum.383 Sane a capulo fit
capularis.384 Celassis celaveris.385
Custoditio est opera ad custodiendum quid sumpta.386 Citior comparativum a cito. Plautus (inc. frg. 21): “Nullam
ego rem citiorem apud homines esse, quam famam, reor.387 ”
Clunes masculine. Plautus (frg. 5): “Quasi lupus ab armis
valeo, clunes infractos fero.388 ”
Coquitare pro coctitare, id est frequenter coquere, Plautus
(dub. 1) posuit.389 Canitudinem pro canitie. Plautus (inc. frg. 22): “Stultus
est adversum aetatem et capitis canitudinem.390 ”
Conruspari, conquirere. Plautus (inc. frg. 23): “Conruspare
tua consilia in pectore.391 ”
Caecultant caecis proximi sunt oculorum acie obtusa.392 Plautus
(inc. frg. 24): “Numnam mihi oculi caecultant? Estne
hic noster Hermio?”
Cudere a caedendo dictum.393 Concipilavisti dictum a Naevio (com. 132) pro corripuisti
et involasti.394 Clava teli genus, qua Hercules utebatur.395 Calones militum servi dicti, quia ligneas clavas gerebant,
quae Graeci kala vocant.396 Is quoque qui huiusmodi telo
utitur, clavator appellatur.397 Consiptum apud Ennium (trag. 254) pro conseptum invenitur.398 Curionia sacra, quae in curiis fiebant.399 Corpulentis Ennius (inc. 34) pro magnis dixit; nos corpulentum
dicimus corporis obesi hominem.400 Conciliatrix dicitur, quae viris conciliat uxores et uxoribus
viros.401 Conventae condicio dicebatur, cum primus sermo denuptiis
et earum condicione habebatur.402
Conceptivae+ ferialie+ festa dicebantur incertis diebus
observabantur quotannis, ut Sementivae, Compitaliciae.403 Caelibari hasta caput nubentis comebatur, quie in corpore
gladiatoris stetisset abiecti occisique, ut, quemadmodum illa
coniuncta fuerit cum corpore gladiatoris, sic ipsa cum viro
sit; vel quia matronae lunonis Curitis in tutela sint, quae
ita appellabatur a ferenda hasta, quae lingua Sabinorum
curis dicitur; vel quod fortes viros genituras ominetur; vel
quod nuptiali iure imperio viri subicitur nubens, quia hasta
summa armorum et imperii est.404 Quam ob causam viri fortes
ea donantur, et captivi sub eadem veneunt, quos Graeci
dorualotous et dorukteetous vocant.405 Cingillo nova nupta praecingebatur, quod vir in lecto solvebat,
factum ex lana ovis, ut, sicut illa in glomos sublata
coniuncta inter se sit, sic vir suus secum cinctus vinctusque
esset.406 Hunc Herculaneo nodo vinctum vir solvit ominis
gratia, ut sic ipse felix sit in suscipiendis liberis, ut fuit
Hercules, qui septuaginta liberos reliquit.407 Camelis virginibus supplicare nupturae solitae erant.408 Cinxiae lunonis nomen sanctum habebatur in nuptiis, quod
initio coniugii solutio erat cinguli, quo nova nupta erat
cincta.409 Cumeram vocabant antiqui vas quoddam quod opertum in
nuptiis ferebant, in quo erant nubentis utensilia, quod et
camillum dicebant, eo quod sacrorum ministrum kasmilon
appellabant.410 Comptus, id est ornatus, a Graeco descendit, apud quos
kosmein dicitur comere, et kosmos, qui apud nos comis; et
comae dicuntur capilli eum aliqua cura eompositi.411
Corolla deminutivum est a corona.412 Corollam riova nupta de
floribus, verbenis herbisque a se lectis sub amiculo ferebat.413 Cupressi mortuorum domibus ponebantur ideo, quia huius
generis arbor excisa non renascitur, sicut ex mortuo nihil
iam est sperandum, quam et ob causam in tutela Ditis patris
esse putabatur.414 Curiales flamines curiarum sacerdotes.415 Cyparissiae appellantur acies quaedam igneae, noctu
apparere solent ad similitudinem cuprcessi.416 Coninquere, deputare.417 Carnificis loco habebatur is, qui se vulnerasset,ut moreretur.418 Capita deorum appellabantur fasciculi facti ex verbenis.419 Consiptum clavis preafixum.420 Corniscarum divarum locus erat trans Tiberim cornicibus
dicatus quod <in> lunonis tutela esse putabantur.421 Caelestia auguria vocant, cum fulminat <aut> tonat.422 Caduca auspicia dicunt, cum aliquid in templo excidit, veluti
virga e manu.423 Clivia auspicia dicebant, quae aliquid fieri prohibebant;
omnia enim difficilia clivia vocabant, unde et clivi loca ardua.424 Curiales mensae, in quibus immolabatur lunoni, quae Curis
appellata est.425 Contrarium aes, grave aes.426 Centumviralia iudicia, quae centumviri iudicabant.427 Circumluvium ius praediorum.428 Cumbam Sabini vocant eam, quam militares lecticam, unde
videtur derivatum esse cubiculum.429 Condicere est dicendo denuntiare.430 Commoetacula virgae, quas flamines portant pergentes ad
sacrificium, ut a se homines amoveant.431
Casta mola genus sacrificii, quod Vestales virgines faciebant.432 Culigna vas vinarium a Graeco dicta, quam illi dicunt kulika.433 Cincta flaminica veste velata.434 Captus locus dicitur ad sacrificandum legitime constitutus.435 Capralia appellatur ager, qui vulgo ad caprae paludes dici
solet.436 Canifera mulier appellatur, quae fert canuam, id est qualum,
quod est cistae genus.437 Contignum frustum carnis cum septem costis demptum.438 Comauditum coauditum, sicut coangustatum dicitur.439 Censio aestimatio, unde censores.440 Corda frumenta, quae sero maturescunt, ut fenum cordum.441 Consentia sacra, quae ex consensu multorum sunt statuta.442 Culina vocatur locus, in quo epule in funere conburuntur.443 Calpar vinum novum, quod ex dolio demitur sacrificii causa,
antequam gustetur.444 lovi enim prius sua vina libabant, quae
appellabant festa Vinalia.445 Cicatricare cicatricem inducere.446 Conpescere lucum est lucum suis finibus cohibere.447 Commugento convocanto.448 Capitarium aes, quod capi potest.449 Coinquere coercere.450 Capitalis lucus, ubi, si quid violatum est, caput violatoris
expiatur.451
Cloaeare inquinare.452 Unde et cloacae dictae.453 Conregione e regione.454 Condictio in diem certum eius rei, quie agitur, denuntiatio.455 Cubans auspicatur, qui in lecto quaerit augurium.456 Contio conventus, dicta quasi convocatio.457 Cogitatio dicta velut coagitatio, id est longa eiusdem rei
Agit<at>io in eadem mora consilii explicandi.458 Clam a clavibus dictum, quod his, quae celare volumus, claudimus.459 Cella, quod ea celentur, quae esse volumus occulta.460 Ciere nominare.
Paulus Diaconus HOME
hab1034.40
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [2] <<< >>> [4]
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 2. > [3]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik