monumenta.ch > Paulus Diaconus > [18] > [10] > [2]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [1] <<< >>> [3]
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI..., [2]
1 Bona, id est substantia rerum, dicta sunt, quod digna sint
bonis.2 Bombizatio est sonus apium ab ipso sonitu dictus: ut mugitus
boum, hinnitus equorum.3 Boare, id est clamare, a Graeco descendit.4 Boarium forum Romae dicebatur, quod ibi boves venderentur.5 Bocas genus piscis a boando, id est vocem emittendo, apellatur.6 Barrire elephanti dicuntur, sicut oves dicimus balare, utique
a sono ipso vocis.7 Ballenam beluam marinam ipsam dicunt esse pistricem, ipsam
esse et cetum.8 Bacchanalia dicebantur Bacchi festa.9 Basilica a basileo, hoc est rege, est dicta.10 Basilicum regale.11 Bovin[i]atur conviciatur.12 Bova serpens est aquatilis, quem Graeci udron vocant, a
qua icti obturgescunt.13 Crurum quoque tumor viae labore
collectus bova appellatur.14 Batus genus herbae.15
Bacrionem dicebant genus vasis longioris manubri.16 Hoc alii
trullam appellant.17 Bacar vas vinarium simile bacrioni.18 Barathrum Graeci appellant locum praecipitem, unde emergi
non possit, dictum ab eo, quod est bathus.19 Ballenae nomen a Graeco descendit.20 Hanc illi phalainan dicunt
antiqua consuetudine, qua purron burrum, puxon buxum
dicebant.21 Burrum dicebant antiqui, quod nunc dicimus rufum; unde
rustici burram appellant buculam, quae rostrum habet rufum.22 Pari modo rubens cibo ac potione ex prandio burrus
appellatur.23 Basiliscus appellatur genus serpentis, vel quod in capite
album habeat instar diadematis, vel quod reliqua serpentium
genera vim eius fugiant.24 Barbaricum appellatur clamor exercitus, videlicet quod eo
genere barbari utantur.25 Breve a Graeco descendit, quod est brachu.26 Brutiani dicebantur, qui officia servilia magistratibus praestabant;
eo quod hi primum se Hannibali tradiderant et cum
eo perseverarant, usque dum recederet de Italia.27 Bruma a brevitate dierum dicta.28 Brutum antiqui gravem dicebant.29 Brachium nos, Graeci dicunt brachion, quod deducitur a
brachu, id est breve, eo quod ab humeris manus breviores
sint, quam a coxis plantae.30 Brassica a praesecando est dicta.31
Brutianae parmae dicebantur scuta, quibus Brutiani sunt usi.32 Bubinare est menstruo mulierum sanguine inquinare.33 Lucilius
(1186): «Haec», inquit, «te inbubinat, at contra te inbulbitat.34 »
Inbulbitare est puerili stercore inquinare, dictum ex
fimo, quod Graeci appellant bolbiton.35 Bucerum pecus de bubus dicimus.36 Bustum proprie dicitur locus, in quo mortuus est combustus
et sepultus, diciturque bustum, quasi bene ustum; ubi vero
combustus quis tantummodo, alibi vero est sepultus, is locus
ab urendo ustrina vocatur; sed modo busta sepulchra appellamus.37 Buteo genus avis, qui ex eo se alit, quod accipitri eripuerit,
vastitatisque esse causam his locis, quae intraverit, ut bubo,
a quo etiam appellatur buteo.38 Bucina quam nos appellamus, Graeci bukanen a similitudine
soni dicunt.39 Bulimum Graeci magnam famem dicunt, adsueti magnis et
amplis rebus praeponere bou, a magnitudine scilicet bovis.40 Hinc est, quod grandes pueros boupaidas appellant, et mariscam
ficum bousuckon.41 Bub<l>eum est genus quoddam vini.42 Bucephalus vocatus est equus Alexandri regis propter quandam
bubuli capitis similitudinem.43 Benna lingua Gallica genus vehiculi appellatur, unde vocantur
conbennones in eadem benna sedentes.44 Besem appellatum esse, quod bis triens sit, quamvis dura
compositio fiat besis ex triente; besis novem sunt unciae,
triens tres.45 Bellum a beluis dicitur, quia beluarum sit pernitiosa dissensio.46 Barium urbem Italiae appellarunt conditores eius expulsi
ex insula Barra, quae non longe est a Brundisio.47 Brundisium quidam poetae brevitatis causa Brendum dixerunt.48 Beneficiari dicebantur milites, qui vacabant muneris beneficio:
e contrario munifices vocabantur, qui non vacabant,
sed munus reipublicae faciebant.49 Benignus proprie dicitur is, qui bonis et dignis largitur.50 Est autem compositum ex bono et gignendo.51 Bellona dicebatur dea bellorum, ante cuius templum erat
columella, quae bellica vocabatur, super quam hastam iaciebant,
cum bellum indicebatur.52 Bidental dicebant quoddam templum, quod in eo bidentibus
hostiis sacrificaretur.53 Bidentes autem sunt oves duos
dentes longiores ceteris habentes.54 Bisaeta porca dicitur, cuius a cervice saetae bifariam dividuntur,
cum iam esse incipit maior sex mensium.55 Bignae geminae dicuntur, quia bis una die natae sunt.56 Bigenera dicuntur animalia ex diverso genere nata, ut leopardalis
ex leone et panthera; cicur ex apro et scrofa domestica;
muli ex equo et asina.57 Billis apud Afros appellatur semen humanum humi profusum.58 Blatterare est stulte et praecupide loqui, quod a Graeco blax
originem ducit.59 Sed et camelos, cum voces edunt, blatterare
dicimus.60
Balatrones et blateas bullas luti ex itineribus, aut quod
de calciamentorum soleis eraditur, appellabant.61 Bilbit factum est a similitudine sonitus, qui fit in vase.62 Naevius (Com. 124): «Bilbit amphora» inquit.63 Bibliothecae et apud Graecos et apud nos tam librorum
magnus per se numerus, quam locus ipse, in quo libri conlocati
sunt, appellatur.64 Blitum genus holeris a saporis stupore appellatum esse ex
Graeco putatur, quod ab his blax dicatur stultus.65 Bardus stultus, a tarditate ingenii appellatur. Caecilius (250):
«Nimis audacem nimisque bardum barbarum.66 » Trahitur autem
a Graeco, quod illi bardus dicunt.67 Bardus Gallice cantor appellatur, qui vivorum fortium laudes
canit, a gente Bardorum, de quibus Lucanus (1, 449):
«Plurima securi fudistis carmina Bardi.68 »
Belutus bestiae similis.69 Beneventum, colonia cum deduceretur, appellari coeptum
est melioris ominis causa.70 Namque eam urbem antea Graeci
incolentes Maloenton appellarunt.71 Bulgas Galli sacculos scorteos appellant.72 Bovem bitendem a dentium numero dicunt appellari.73 Bellicrepam saltationem dicebant, quando cum armis saltabant,
quod a Romulo institutum est, ne simile pateretur,
quod fecerat ipse, cum a ludis Sabinorum virgines rapuit.74 Bilingues Bruttaces Ennius (Ann. 496) dixit, quod Brutti
et Osce et Graece loqui soliti sint.75 Sunt autem Italiae populi
vicini Lucanis.76 Bitienses dicuntur, qui peregrinantur assidue.77
Baiulos dicebant antiqui, quos nunc dicimus operarios.78 Unde
adhuc baiulari dicitur.79 Blandicella verba blanda per deminutionem sunt dicta.80 Bellarium et bellaria res bellis aptas appellabant.81 Bellitudinem sicut magnitudinem Verrius dixit.82 Boiae, id est genus vinculorum, tam ligneae, quam ferreae
dicuntur.83 Botulus genus farciminis propter conexionem a bolis sic
appellatur.84 Blennos stultos esse, Plautus indicat, qui ait (Bacch. 1088):
«Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones.85 »
Binominis, cui geminum est nomen, ut Numa Pompilius,
Tullus Hostilius.86 Barbari dicebantur antiquitus omnes gentes, exceptis Graecis.87 Unde Plautus (Mil. 211) Naevium poetam Latinum barbarum
dixit.88 Fortasse et ob hoc noster apostolus (Paul. ad
Rom. 1,14) Graecis ac barbaris se debitorem esse fatetur.89 Bellule apud Plautum (frg. inc. 16) diminutivum adverbium
est a bene, quod facit belle et bellule.90 Burranicum genus vasis.91 Bucar simliter genus est vasis.92 Buttubatta Naevius (com. 131) pro nugatoris posuit, hoc
est, nullius dignationis.93 Bulla aurea insigne erat puerorum praetextatorum, quae
dependebat eis a pectore, ut significaretur eam aetatem alterius
regendam consilio (dicta est autem bulla a Graeco
sermone boule, quod consilium dicitur Latine) vel quia eam
partem corporis bulla contingat, id est pectus, in quo naturale
manet consilium.94
Boicus ager dicitur, qui fuit Boiorum Gallorum.95 Is autem
est in Gallia citra Alpes, quae togata dicitur: in quibus sunt
Mediolanenses.96 Burranica potio appellatur lacte mixtum sapa a rufo colore,
quem burrum vocant
Paulus Diaconus HOME
hab1034.35
Paulus Diaconus, Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu, EXCERPTA EX LIBRIS POMPEI FESTI DE SIGNIFICATIONE VERBORUM., , [1] <<< >>> [3]
monumenta.ch > Paulus Diaconus > [18] > [10] > [2]
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik